Pompeii Sacchi parmensis, in patrio lyceo publ. medic. theor. professoris Iris febrilis foedus inter antiquorum & recentiorum opiniones de febribus promittens ..

발행: 1684년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

eminiis eorporis, per obstructionem cutis', brem sederati asserit. Nec putredinem alteram. causani Febris per Antiquos exesudit, si sermo sit d putreditie secundum quid c quia omnia nilimni eictranea sunt talia per qualitatumpi ratem, & recessem a naturali bonitate M persectione,quod est putredine secundum quia

. η 26. Unde non remanet dubitandi locus cum Antiquis none venire in Febrilium causarum determinaatione. In qua eoncurrunt etiam , d se itius, qui humores extraneos sanguini. mixtos Febrilis effervescentiae causam admit tentes, ut ex dictis patet, putredinem securi

dum quid cum Anesquis concedunt, & quo . que hoc esset satis ad conciliandiani unitatem doctrinae antiquae & rinodernae';ς,m putredo habeatui pro principali, & proximioti causi Mides , alias omnes includens ranctuarii 'pea dissequas, vel ejus adventum praeeuntas, rati

quam nuntias: tamen in omnibus unanishitis conveniunt,&eN parte aperte demonstra

ubi in assignanda caesa depravationis bilis , μ- sui , siueri pancreatres θ θ θε , omnes illas enuiam erat quq Febriles aK Antiquis dicuntur,quoasi a sylνio praedictae nosi ponuntur tamu uanae immediatae Febrilis ahcessus/imitatus est A

liquos easdem, Vel potius aliquas caloris prae- ter naturalis causas mediatas tant dira recognosa centes ut cap. 3. adnotatum fuit μb. n. 3. O 8. obstructionem vero admittit cap. 3 o. orare librin. '63. ubi Tebm im milistram ab obj res e dissitiora icua

142쪽

CAPUT SEXTUM. xi

y-reaitici probare contendit. nec dissimilis MI ,rius, dum citato lib. de Feb. cap. SI. n. s. allignando

causam per quam humores illi secundarii, a quibus Febres fieri putat, a sua conditione degenerantI ait , degenerant vero admixtione rei extranei,vel im pressione peregrina, Vel demum etrore indignati Archaei vel evocati. Ad mi tione extranei possunt veni': Onanes causae, superius ex mente ridisti, recensitae, & errore indignati Archaei, vel evocati compraehenduntur cauta calorem nimium producentes, quales sunt admixtio rei calidae, & vicinia ejusdem. VII. Et ut clarior appareat haec sementi rrum unitas, considerandum est' Antiquos in determinandis causis Febrium , non respexisse ad immediatam essicientiam caloris in omni

bus, sed in aliquibus. ad solam'siccasionem, vel conditionem per quam potest poni calor, u patet in obstructione, quae Febri dat sollini

occasionem, calidas fuligines retinendo ,& in vicinia rei calidae, quae est tantum conditio ad calorem introducendum , cum ex se nihil influat. Nec posset dici recentiores ab Antiquis discedere, si inter Febrium causas adscriberent quae calori Febrili occasionem praeberent, ver conditiones essent pro illius existentia, etiam

si non essent illae in individuo expressae ab Antiquis, quia conveniunt in specie, quod est magis considerabile,licet disconveniunt in individuo. Praeterquam quod dum Antiqui ad stabiliendas Febrῖum'c: usias, descendunt ad aliqua , quae occasionem praebent calori, vel con

143쪽

arx IRIDIS FEBRI Lisiisse , & admisisse quocumque si in specie.

ive in individuo possint esse occasio, vel conditio calori. Et ita Μoderni stabilientes humo-Tes extraneos ac ditate, austeritate , salsedine&c. esse Febrium causas, non discrepant ab An,

liquis, praecisa etiam ab his formalitate putredinis secundum quid, quia hisce qualitatis

bus sunt occasiones ad calorem praeter natur , lem efficiendum, excitata prius inordinata effervescentia.

VIII. Ulterius Antiqui pro Abrili causa iulam agnoscunt, mae virtualiter, & in potentia est talis tantum, ut est motus. Et quis rim Via det eXtranea quae miscentur sanguini in potentia, & virtualiter calefacere, sanguinem eX- agitando , vel praeter naturam fermentando, per quod igneus calor accenditur, erumpentidus in copia igneis particulis. ωmvis posset etiam dici extraneum sanguini mixtum, admixtionem rei actu calidae exprimere, dum ra- . tionem sermenti est consecutum, cujus natura ' exigit, sinu suo colligere partes spirituosas, d sulphureas exaltatas , quae ciun actuali caloro sint ditata actualem etiam calorem in serme to representare debent, sicuti quando dicendesservescentiam esse causam, caloris modo dicto cap.2.-m. II. Oa . modum localem sanguinis exprimunt, a quo calor ejusdem, remanente s Iam differentia alias assignata , nempe quod Antiqui calorem a motu locali sanguinis excitatum , Febris essentiam Volunt , recentiores.

verb effectum Febrilis essentiae , in inordinato sanguinis motu consistentis dicunt. Advertendum

144쪽

Eum est etiam haec extraneo a naturali condi tione declinare alteratione primarum , vel secundarum qualitatum, putredinem secundum quid, constituen tium orta, yel a motu , et a vi'cinia rei calidae, vel obstructione, vel ab admi Milone rei calidae, vel a calore, existente in his virtute humores in primis, & secundis qualitatibus alterandi, unde habemus recentiores cum Antiquis consentientes, in determinandis Febrium causis etiam in individuo. IX. A mixtion corporis extranei, non debemus intelligere pro perfecta mixtionς, quia ex hac nullum sequerctur sanguini damnum, nec supradicta pullularet offervescentia , praeter

naturam, non' Valente extraneo perfecte com-.

mixto cum aliis partibus sanguinis suam vim . in eum exercere, a mixtionis vinculo senato, α impedito motu, ad fermentandum sanguinem praeter naturam necessario: tum etiam quia per mixtionem veram sub aliarum partium dominio coerceretur, quae in quantitate dc virtute praevalendo, illius .eonatus suffocarent, Mformae principalis imperio ex t*to. submistus,

extra suas, & naturae leges non eXorbitaret,docente Hipp.in Ilib. de Hetruetc.his verbis, ine .in homine amarum,salsum, dulce, acidum, acerbum 9 insipidam, aliaque sexcenta, quae pro copia, O viribus ναι ira

habent facultates, ., hac quidem mixtione, GP mutua interse contemperatione, neqsse cernuntur, neque que . quam niolesba ociunt. Sic videmus incri inanientum ex quo morbilli, & variolae prodeunt, per . annos in sanguine latitare, sine sinitatis detrimento, & venena per contagium sangi in i comin

145쪽

xi IRIDIS FEBRI Lis

municatae tam a Cane rabido, quam a gallico morbo infectis, perlongum tempus in eo occultari, lenumerae Autorum observationes pyenam faciunt fidem ; nec alia ratione, nisi quia tale venenum, & inquinamentum sanguini tale persecte mixtum, & tunc sellim desaevire caepit quando a praedicta mixtione liber evasit. Ita extraneum, ad hoc ut sanguinem inordinate fermentare faciat, necesse est ut sit libera perfectae mixtionis vinculo, & in actuali exercitio suae virtutis, cum remotione cujuslibet potentis eam impedire, Antiquis se conformarites, qui causas calefacientes ad hoc ut Febrilem c.orem accendant volunt, sicut necesse est: quod sint positae in actu secundo calefaciendi, sicuti quae sunt occasio, vel conditio ad producendum calorem, volunt ut existant sub tali modificatione, ut ex ea actu determinetur causa principalis ad productionem caloris actu. X. Et pro confirmanda magis amicitia inter antiquae & modernae doctrinae fautores, tollenda est difficultas qua videtur impossibilis con-- cordia similis, ex parte Sylvi , ex eo quod --

pham . . succisin pancreaticum inter humores recensis,stia. depravatione Febres efficientes, ubi Antiqui de his nullam mentionem fecerunt, ne quoad existentiam, nec quoad usum, qui adeo exto Ilitur a Sylvto , ut ad magis principalem,

qualis est chylificatio, & sanguinis perfectio, extendar, sicuti nec in usu bilis , & salivae potest unii i cum Antiquis, qui primam, tamquam excrementum merum, solius stimuli funges o ficto , pro irritanda natura ad faecum expulsi

146쪽

nem cognoverunt, saliva vero pro exῆremento utili, solum ad humectandas fauces , habit. ab eis fuit, praeter hoc excretionis solum digna &Ρlmas utrasque in cordis regiam transtulit, cogens sanguinem ab eis perfectiones emendicare,ut videre est apud eum citato lib. cap.& pallini in decursu sui operis inulcat. ἰ

XI. Quibus satisfieri non est difficile . si

mentem ab omni prael idicio, & affectione liberemus. Et quantum spectat ad Lympham , da succum pancreaticum, non est dubitandum de eorum existentia, cum scabilis sensibili.4emonstra- γtione fiant manifesta, quod magis con vincit ad praedictos humores asserendos, quam autoritas Antiquorum , illorum despectionem persuadens quia eis incogniti, ideo nec eorum usum explicare potiterunt, nostra Vero aetate praedi ctorum humorum cognitio allata , Philosophos ,& Medicos coegit ad illorum usum. investigandum, quia Sylvio supradictus assignatur, circa quem ponderandum, an Valido rationum fundamento illius sententia fulciatur vel ex earum invaliditate corruat. Quod a nobis satis est agi, sollim quantum ad nostrum perrtinet institutum , & est certitudo existentiae , & mixtio eorum in sanguine pio familiari usu illius & partium. XII. Et a Umpha incipiendo , clim indubItabilis maneat illius existentia , sanguini in corde misceri, medio jugularis , &sub claviae Menoe, docet vasorum symphaticorurn ad praelitaS venas concursus,-Insertio, o uae ad aliud

147쪽

IRIDIs FEBRILIS

in servire non potest , nisi ad Lympham venis

consignandam,quod evidenter pei suadent valvulae vasorum Lymphaticorum, in eis enim quia su perioribus veniunt, & jugulari inseruntur, ita sunt constitutae , ut descensum humorum admittant, ascensum verb prohibeant, Min eis quae ab inferioribus partibus proveniunt.& sub claviae inseruntur, tali structura sunt ordinatae , ut ascensum promoveant humorum, descensui autem resistant. Ex quo non potest non concludi jugularem , dc subclaviam venam, recipere a vasis Lymphaticis, ut cum refluo sanguine in dextrum cordis ventriculum transfundant, neque in hoc invenitur inter modernos autores contradictio. Et haec omnia a S lvio exponuntur Medis. 8.

Quo posito, non licet sine stupiditatis vel pervicaciae nota dubitare, Lympham sanguini misceri, eamque familiarem esse, & naturali oeconomiae necessariam, dum tanto studio, pis differentia vasorum genera, illius collectioni, Miranslationi ad cor sanguinisque mixtioni satagit natura. Huae deducitur novum esse, sed non absurdum, imoe verissimum asserere, ex depravata lymphae crasi , vel substantia sanguinem alterari & vitiari, eo modo quo a vitio aliorum humorum, qui ei miscentur contaminatur: &sicuti non possumus negare Lympharuncin valere putredinem secundum quid contrahere, de Dravata harmonia suarum qualitatum, ita debet concedi per illam praeter naturalem effervescentiam in sanguine essici, quam ab

148쪽

ab aliis humoribus putredine secundum quid

ffectis operari diximus. XIII. Transitus succi pancreatici & bilis ad cor videtur posse demonstrari, ex eo quod a propriis ductibus in duodeni cavitatem eructati, Chylo miscentur, perfectae depurationis bene ficium largituri, crassarum partium separati

nem a nutritiis operando, media fermentatione, quam in Chyli sinu recepti accendunt, prout multi ex recentioribus fatentur cum Sylvis dis'.Medic. r. num. II. & Bernardo Suvalve insuopa creare pag. D I. &numquam fatis laudato Miliantito insuu disertationibus Anat .Patholog. m. 6. cap. 2 fol. 27 I. unde pancreatici Succi ct bilis utilitas in Chyli depuratione habetur, & eorundem transitus ad cor, per ductum thoraci cum cum eo, dum simul misceri a oerte constat, neque de separatione nullum habemus indicium , imo mixtionis necessitatem deducimus,ab indigetntia ille continuatae fermentationis, ad deponendas excrementorum reliquias , si quae superfuerint in lacteis venis, quae postea per urinam excernuntur,& ad acquirendam dispositionem pro mutatione in sangu nem, dum ope feraraentationis Chyli massa attenuatur, particulae Calidae in eo sopitae excutiuntur; & volatilietantur ad sanguinis purpuram induendam praerogativae necessariae. Et si bita & succru pancreatura

cum Chylo misceri inseparabiliter, ex dictis ultra probabilitatem concluditur, & si Chylus

ad cor tendit in sanguinem mutandus, Venit in. necessaria consequentia bilem, &succumpancre

ticum, in cordis regiam admitti. An vero id era,

149쪽

x18 IRIDIS FEBRILI s

a Chylo duodeni via, eandem versus cor viam praedicti humores teneant, dubitari potest. Consideranti tamen illos continuo in dicti intestini spatium de pluere, & in descensu super porositates intestinorum labi , quas su-Dit Chylus a lacteis excipiendus. & cum major erit praedictorum humorum quam Chyli tenuitas, in has percolari saltem secundum aliquam sui portionem, sine haesitatione videtur admittendam, clim via sit aperta, super eam fiat transitus, & humor per eam ingredi possiti nec sit in promptu ingressum prohibens , admissis humoribus in praedictis porositatibus, aperram ad cor per lacteas & ductum thoracicum habent viam, q 'am consummare ex necessitate coguntur, a motu peris altico intestinorum, & ne advenienti Chylo liberam viam defendant, nec putandum hoc sanguinis detrimento fieri, cum ejus fermentatibnem promΟ-

vere, & adjuvare possint, eo modo quo illam Chyli perficiunt. XIV. Aliam viam pro bilis transitu ad cor Invenit S lyius, & descripsit dis .Medic. 6.

8. nempe per radices porta se cava, iis quiliabilis continetur, ter quas cum refluo sangMne rati maga p. minima admiscetur & in additamento ejusdem disputationis experimentis comprobat communionem ductus biliarii cum venis & corde demonstrantibus, nam cadavere dissecto , Scimmisso in ductu biliario tubulo, flatu in eum inspirato, observavit sensim ab hoe hepar intumescere, hine ad cavam venam dextramque

sordis ventriculum , atque pulmones flatum x properare.

150쪽

CAPUT SEXTUM. xyst

properare , cuius pars aliqua ex axillari vena dextra, forte prius dissecta, cum sanguine erupit ; quod aliis experimentis citato loco confirmat. Quae si vera sunt, prout talia existimare debemus, ne tanto viro de medicina benem erito, denegata fide injuriam faciamus, bilem sine Chylo ad cor pervenire negare non possumuS, etiam si contra Antiquorum autoritatem stet, cum haec experientiae cedere debeat; Praeterquam quod non desecerunt ex Antiquis, qui determinarunt bilem sanguinei misceri,in quorum numero sunt Hai Abbas, Abensina, & Aachivi referente Maebio infund.Medic.phsί .cap.I .sub num. Io. qui docuerunt bilem calorem sanguini impertire, quo facilius incendium vitale luscipere possit,& N esius lib. e nat. hi . cap.28. ait ad

coctionem bilis confert, excrementorum depulsionem mo-Wr,simulque calorem quendam praebet corpori is r H-

talis facultatis. Quapropter deducitur , falsum esse bilem seli excrementorum expulsioni in

servire, sed alia utilia in Chylo & sanguine

exercere, Antiquis non cognita i per quod recentiorum discordia cum ratione excusatur, scuti sine Antiquitatis injuria sanguinis circularis, lactearum venarum, O paserim lymphaticorum usus admittitur. Multa enim contra Antiquos adstruere cogimur,dependentes a noviter detectis per anatomicam exercitationem, inviolata veneratione antiquitati debita, quae si ea pere pisset, in recentiorum sensu convenisset unde, ει quae dicta sunt debile, experimentis eom-Probata , contra antiquorum autoritatem sustinere debemus, sine eorum injuria, & discordiae

SEARCH

MENU NAVIGATION