Pompeii Sacchi parmensis, in patrio lyceo publ. medic. theor. professoris Iris febrilis foedus inter antiquorum & recentiorum opiniones de febribus promittens ..

발행: 1684년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ro IRIDIS FEBRILI s

imrinseeo. Et omnes causas Febriles a Medieis assignatas vel aerem calefacere, vel ingressum impedire sentiunt. X X Xl I. Hoc supposito probant suam sententiam I. quia si Febris non posset excitari ab interno prineipio, maxime quia cum sit morbus , εc praeter naturam, ab extrinseco debet procedere, Sed haec ratio nulla est, quia plures morbi proveniunt a principio intrinseco,sic caro praeter naturam excrescens , per potentiam nutritivam luxuriat, pupillae dilatatio a principio generationis est facultatis formatricis emvor, haec vero & potentia nutritiva sunt principia intrinseca, ergo non repugnant morbi a principio intrinseco, consequenter nec Febris, re magis confirmatur ex eo quod impedito i suxu caloris ad cerebrum,hoc corripitur mombo frigido & humido, & tunc non est assignabilis causa positiva extrinseca hujus intemperiet, ergo erit intrinseca, nempe naturalis ipsius cerebri temperies frigida & humida. XXX ΙΙΙ Se G. Ex Galeno variis in locis habetur nullibi in nobis aliquid corde calidius

generari posse, neque putredine, neque usti ne,& licet per putredinem res calidior fiat, a tamen antequam tantum caloris adipiscatur,ut Cor incendere possit, corrumpetur, & acquiret aliam formam eui naturalis sit frigiditas, ut apparet in vino in acetum mutato, ergo nihil calorem cordis potest intendere quod in nostro

corpore permaneat.

XXXIV. In hanc sententiam tendit G-s Pera ra, sed diversa via, vult enim ab eis quae in

42쪽

CAPUT PRIMUM. Ill

eorpore praeternaturaliter contingunt si eor onsendatur , vel irritetur,ad illorum expulsionem motu velocissimo insurgere, a quo incalescit,& mediis spiritibus similiter motis calefactis que totum corpus calefit, & Febris accendi

tur.

XXXV. Hujus vestigiis inhaeret opinio

Zacuti de Medis. Hist. Princ. lib.2. quest. I. perRuam sustinet Febrem ab unione caloris naturalis in riri, & ejus rationes sunt XXXVI. Primo Quando tumor suppuratur fit Febris,ex GHib.deuc. H. cap. 2.aphor. 47. &: quando coquitur humor vasorum inpleuritico, Febris pariter adest major quam

prius, ex eodem I. de Cris cap. 18. non alia ratione nisi quando tumor suppuratur,& coquitur materia pleuritidis calor unitur tam ad o-hus concoctioilis &suppurationis, quam ad illud expulsionis materiae concoctae & suppuratae :scin hac unione intenditur calor ad i- pneum excessum, unde Febris. Et si in Febribus tale accidit, quale in his quae suppurantur inflammationibus ex Gri. lib. I. de disser. Febrium cap.6. & in his Febribus orkur ex unione nativi caloris pro concoctione materiae, & ex conatu naturae pro ejusdem expulsione, eodem modo etiam in venis ob unionem caloris ad corrige dam materiam depravatam,in eis stabulantem, di a vi naturae concepta prb ejusdem expulsione excitabitur Febris. XXXVII. Secunia Quia humor noxius latens in corpore inducit Febrem quae antea

non aderat; dc hoc fieri a natura movente, & a

43쪽

calore nativo unito conante expellere pravum humorem nemo dubitat.

XXXVIII. Dertio, In statu Febris est multo major, & tamen humor, qui est illius causa in dispositis ad salutem, est magis benignus,ex

Gal.2. hor.29. quia magis coctus, minus putridus quam in augmento, ergo ea Febris magnitudo non pendet ab aucta putredine, sed ab aucto innato calore coquente, & pugnante. XXXIX. Q ino In multis morbis & Febribus aegri morti proximi, omnia sanis simillima habere videntur, & hujus rationem Gentilis se Dinus in com. p. 4. pag. 49 rale

in c-. agr. 2.'. 'me lib.,Epid. reddunt, quoniam natura fatigata & debilis cessat a conatu& pugna, Ergo per haec Febris antea erat

magna.

X L. Quinto In Crisi Febris invalescit ma gis , & tamen humor est benignior, ergo per solum conatum,& unionem caloris, expulsionem humoris concocti molientis,magnitudo Febris habebitur. X LI. . Admissa intensione caloris naturalis, qua igneam adipiscitur naturam , controVe tunt auctores,An hic calor igneus & Febrilis sit ejusdem conditionis cum naturali. Gentilis ineXtra. quest. . contendit probare calorem Febrilem specie distare a natural i. X LII. Primo Quia diversae operationes non possunt ab una causa proficisci, at operationes a 'calore naturali & Febrili emanantes diversie penitus existunt, illo operationes naturales perficiente , hoc depravante , vel immia '

44쪽

CAPUT PRIMUM. 13

imminuente, ergo specie debent differre , cum specie differentes edant operationes. X LIII. Secundo Calor naturalis & Febrilis a diversis pendent principiis, primus in sanguine & spiritu a principio generationis accenditur , secundus a materia putrida & corrupta suscitatur, ergo debent esse inter se diversi. X LIV. Tertio Μultae Febres sanantur ab intrinseco, sine ullo auxilio Μedico, quod non potest fieri nisi pugnante calore naturali contra Febrilem, & si adest pugna, adest contrarietas, ergo calores praedicti sunt contrarii. X L V. mulli adversatur Zacutus lib. de MD. dic. Princ. hist. quas. . o Emanuel Dos Ren contr.8.& communiter cum istis Μedicorum schola. X L VI. Primo Quia ea specie conveniunt quibus una est differetia essentialis,sed hoc mo- .do se habent calor naturalis & praeter naturam, quia uterque habet congregare homogenea, de

disgregare heterogenea,ut patet in ligno qMndo aduritur, & in re putrescente, quae a casore praever naturam & igneo efficiuntur,di in generatione humoru: ope caloris naturalis perfecta, in qua heterogenea disgregantur excrementa,&homogeneae partes alimentales in sanguineam Massam congregantur, ergo calor naturalis, MPraeter naturam conveniunt specie.

XLVII.Secundo Febris oritur ex prohibita tras. piratione,& ex ira, quia ab his intenditur calor, sed per intensionem non resultat nova species, Caloris,ergo calor naturalis & Febrilis non differunt specie, sed per intensionem solum consistenim in additione gradus caloris si milis,

45쪽

. IRIDIS FEBRILIs

XL VIII. Hanc sententiarum varietatem circa caloris Febrilis naturam, & modum operandi , varia ingeniorum temperamenta introduxerunt-9 mp. & aliorum Μedicinae be-.nemeritorum patrocinio sufulta, discordias Principum autoritate foventium.

X LIX. Pari discordia in varias scindunt opiniones pro statuendo caloris Fobrilis subj Eho, quod ab Avic. cor determinatur, per illa definitionis verba, in corde accensus , hunc se

Senen. Arcul. Gentit in eom. deffinitionis Ariciavero. lib.et collig. cap.3. quibus favet Gal. lib. E. Febrium cap. r. &3. ubi Febris radicem in aliqua cordis sabstantia praeter naturam exca-Iefacta ponit, & probat idem lib. de inaequali

L. Nec desunt rationes, & pro I. assemnequbd Febris sit conversio caloris naturalis in Praeter naturam per totum corpus diffisi, set calor naturalis a corde in totum corpus diffunditur, ergo & praeter naturam, & sicuti cor est illius subjectum; ita & istius concedi debet. LI. Sec- ὸ .ia Febris, est: morbus communis, & ab ea omnes fere actiones totius corporis laeduntur, ergo ejus subjectum debet esse aliquid commune, sed hujusmodi non datur praeter cor, ergo hoc erit subjectum Febris. LII. In hac sententia animadvertit Caren tu

46쪽

esse opus ad Febrem cor I. calefieri, sed sum' re quod aliqua pars antecedenter intenso lore excalefacta cor praeter naturam calefaciat, ex quo Febris postea contingit, ut patet in b bone & inflammatione, ex quibus Febris oris tur , parS enim quae I. intense calest est illa in qua humor putrescens inflammationem parit, Febris vero non accenditur nisi a Calore putrescentis humoris, & partis affectae eor praeter naturam incalescat, unde cor est semper sula ctum Febris, cum nisi hoc excalefacto gen

retur.

LIII. Contrariam sententiam alii sustinu

runt ex relatione Careri lac. cit. quorum Lautiones sunt.

LIV. Primo Ratio formalis . per quam cor constituitur in esse specifico Febricitantis, non est alia quam calor praeter naturam, cum independentia in aliquo, dummodo habeat rati nem communem morbi, quae est laedere acti nes x. M sensibiliter, ergo in quacunque par corporis inducatur huju modi calor,eritFebriae antecedens patet,consequentia probatur, quae libet pars nostri corporis potest alterari a qualiabet prinis qualitate, independe ter ab alia parte in qua prius existat, & calorin tali parte inductus reliquas potest calefacere, absque eo qubdialem calorem a corde recognoscant, ergo hujusmodi calor erit Febris, quia praeter naturam M in totum diffusus, Se tamen in corde non subjectabitur.

V. Mo- ο Μorbi per consensem sunt in

47쪽

16 IRIDIS FEBRI LI s

eadem specie ac morbi per essentiam, ut patet Phrenitide, & paraphrenitide, q uae sunt in eadem specie delirii, sed vera intem peries calida. existens in brachio, vel crure,sine dependenti, ab alio, est ejusdem speciei cum alia recepta in corde , ergo sicut haec est Febris , ita de illa

LVI. Tertiὸ A jecore praeter naturam exc Iefacto potest calor igneus toti corpori c5munticari ut dicatur Febrire, ergo tunc subjectum c Ioris Febrilis erit Hepar, non Cor. antecedens probatur ex Gal.lib.2. arti Medic. cap.3 I. ubi agens de sicco corde ait, magna ex parte univer

versum siccius existit, nisi hepar obstiterit, Ex quo sequitur posse jecur totum immutare, vel in totum influere contra actionem cordis, diaste suo calore immoderato totum calefacere, de tunc erit Febris, juxta dictum Hip. I. prorret. tex. 7. quo asserit eum Febrire, qui in cute resuperficie exteriori igneam habet caliditatem, simulae in imis visceribus, Ergo cum , calore hepatis interiora dc exteriora incalescant , F brem tunc adesse judicandum est, absque eoqubd calor radiceti r in corde tanquam in subjecto. L VII. Cum vero in Corde s ihi plures substantiae distinguibiles, nempe spirituosa, hu- moralis de fuida, in quanam calor Febria iis subjectetur quaerunt Auctores. In hum ratibus Febribus, humores cordis esse, caloris

praeter naturam subjectum determinant Cae- .ialp. I. quaest. Μedic. 6. Mercur. de mom

de .

48쪽

CAPUT PRIMUM

ia morb. Oθην. cap. z. quibus videtur adhere ebΑltim. de med. Feb.lib. I .cap. 12.& horumdamentalis ratio existit , quia chm , Febris com ersio nativae oliditatis in igneam naturam sequitur iuba omnia, quorum calor actsi milem naturam adigi potest, pota esse subiectum Febris , cum vero humores & spiritu, possint devenire ad talem intensibileni proprii caloris, ut in igneum mutetur, eo quod calothumorum & spiritus sit capax intensionis Mremissionis. Sequitur humores, de spiritus esse subjectum Febris,& eo magis persuadetui quia ealor in his subjectis facillime per singula eo

poris inembri potest ditandi. . . L v III. Contra sentiunt qui tuentur mosebi subjectum non esse nisi partem Viventem, a qua cum excludantui sanguis humores, de spiritus, exeluduntur etiam ab aptitudine subjecti caloris Febrilis, & sulit Capiri . in praxi

Contr. cap. 18. Sindia Crux de Μorb. & syna p. cap. t. LIX. Hic adnotare licet ex calore accense in corde necessario sequi effervescentiam ebullitionem sang linis,qui coiitinuo per illud circulatur: Sanguinem esse effervescentiae capacem docuit Arist. lib. i. animae in Prooemio & sec. I. prob. 9. 26. definiendo iram esse sanguinis ebullitionem , quam Gal. in liti morabus etiam agnovit, lib. 2. de differ. Feb. cap. 9. dicendo. 8c chm jam ad summum fervoris pervenerint humores accensi d accessionis tempus

49쪽

1s IRIDIS FEBRILIS

appellatur, & eodem caelis ait sem in tibus ex putredine humoribiis, & omnes iei eam concedunt, & admittunt in Febrediatia synocho imputri, variolis, morbillis,le multis sanguinis fluxibus , & optime eam explicavit RUM in m. lib. GA. de morborum

causis cap.2. quaest. . & multis rationibus e i,tesequenti demostrabitur, omnia autem quae Lnt ebullitionis capacia per calorem facillime inerverseunt & ebulliunt, ut videre est in i ete, melle, & vino, quae sunt corpora esseros centiae adaptata, ideoque igni exposita servent

aestuant, & in tumorem elata extra vas ciunimpetu diffunduntur, ex quibus arguere limsanguinem ebullitioni aptum, a calore facillime ad eam duci, unde 'clim in Febre calor igneus sit accensus in corde, & sanguis coni nuo per illud circuletur funiversa Medicorum

schola consentiente, experimentorum evide

tia edocta) sequitur necessarib sanguinemebutilire, & eitervescere in corde, & per arterias ferri re turgente dissivere,quamvis ab ebullitionis principio secedat, non aliter ac liquida, ignis, eatefactione effervescentia, ab eo s.arata AG

vorem per aliquod tempus couservant, & calorem im pertitum vel excitatum diu foventrita sanguinem calorem igneum cordis et comunicatum conservare per aliquod tempus crede-.re fas est, & proprium excitatum a partibus ejusdem calidis ad motu. concitatis, media rarefactione a calore cordis operata: non aliterae manus frigida per confricationem cum altera proprio calore incalescit, consistente ia

50쪽

partibus calidis in manu existentibus, a consei Eati orie ad motum excitatis,& ad actum

Hum aeductis, ubi prius per frigus in qui a

torpescentibus, in actu primo sol tim calidroclicebantur, & hoc deducitur ex verbis deseAvic. mediante spiritu sciang une per Venas,de

arterias in totum corpus diffisus, nisi enim Languis in corde calefieret ad effervescentsam, ω eam conservaret,non posset toti corpori po- ea calorem Febrilcm impertiri, itaque fanguinem per cordis calorem igneam effervescen- . tiam pati asserendum est, hancque conser Uare ut ca Iorem partibus communicer,eo modo quου naturalem impertiri soIet, c sequenter effervescentia in sanguine inordinata, erit per Antiquos quid consequens calorem Febtilem. L X. Mamvis observem aliquos qui iti deis terminatis & particularibus Febribus efferves. centiam sanguinis febrem praecedere dete minant,ut Sennerrus, Mercuriatis, mumius, Zacutus, inexplicanda Febre .cphemera, & synocho imputri. Et omnes fere Gal. sequaces in diluiseidando praedictarum Febrium natura, & in variolarum , 6c morbilloruiri essentia inda-

.ganda,una cum conditione Febris horum moria oorum comitis, ad sanguinis ebullitionem, Mservorem recurrunt, quibus postea universum corpus praeter naturam incalescit, una cum

corde, per quod Febris accendi dicitur. Ex qua assertione videtur praeter effervesceistiam sanguinis deduci per hanc sanguinem incalescere ultra suae nativae conditionem, & ita ςalefacere posse cor usque ad conversionem suo

SEARCH

MENU NAVIGATION