Thesaurus terræ sanctæ, quem seraphica minorum religio de obseruantia inter infideles, per trecentos & amplius annos religiosè custodit, fideliterque administrat. ... Authore r. adm. p.f. Didaco de Cea Agudensi Hispano, ..

발행: 1639년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4, Liber Primus.

xurie tota Mahumetanae superstitionis, & Alco rani moles sustentatur. Ita quod districto gladio, seclusa ratione, miraculis , veritate ipsa rerum omnium dominatrice , sectam, praedicant, & vi recipere cogunt. Ad quod armorum potetiam a Deo sibi creditam laetant, quemadmodum Christo miraculorum virtus fuerat concessa. Decepti vero sunt hi Orbis impostores, quibus perenni victoria frui datum non est, sicut Moysi, & Iosue , & alijs, quos interruptus vidi

riam cursus , iuuante Deo nobilitauit. Mahumetus enim multoties bello victus ingemuit. Vnde quidam viinum ., di dolentem non immerito carpebat, dicens: Mahumuodentes contriti funt facies collisa . Quin etiam praeceps actus insessam, ibi deiectus, turpiterque victus iacuit. Et quod maiori dignum est irrisione, pridie quam victus concideret, suis, sibique victoriam ex coelesti oraculo prouenis turam spopondit . Neque in hoc tantum sua impiu sesellit

spes: alias cum latrocinium exerceret, non semel a Driani tis caesus est, dum eorum camelos Mecha redeuntes inuasissisti . Quapropter in eadem Civitate, in qua modo colitur, damnationis tulit sententiam; propositoque donativo, san-- citu suit, ut is,qui Mahumetu perniciosissimu famosissimiiq; latronem comprehenderet, a Republica foret praemiandus. Quodseuasit, daemonis artibus tribuendum est, qui filium suum ad hominum perniciem, Deo permittente, seruauit. Et vero Mahumetum diaboli filium ex nefario cum foeminariis, concubitu extitisse, testatur Cardinalis Toletus in summa,

verbo peccatum contra naturam. Vbi Lutherum etiam, &Merlinum Anglii ex eodem parente genitos assirmat. Qu propter qui gentem caeco impetu inMahumeti errores pr labentem inspicis, non concessae e coelo potentiae id vertas rnaturae corruptionem reputa, quae sponte sua in deterior contendens,improbi sectari, statuta corruptioni suae lenocia nantia complectitur. Mentitae armorum potentiae, libidinis somitem addidit Mahum eius: unde omnigenae laxauit si aena libidini, nec utilum vitandum ccaspiς carnis peccat 9m, quid stiam in bruta

62쪽

sttebatur In mentis libido. Quidni talem condet et Iegem λ quem ita incenserant cupidinis faces, ut iactabundus dictitaret, pluribus staminis libidinose frui, quam homines

quadraginta simul possent. Quinimo cum omnibus quot quot cum ipso gratis congredi turpiter vellent, paratum se testabatur. Quindecim uxores, & duas habuit ancillas . Plurimos in obscaenitatis discipulos nactus est magister ima pudicus . Nam ut Thomas Bosius lib. I a. de signis cap. 2 o. sc ribit: υ inter Turcas quorundam, qui religio fimi habemtur,fecta: vocantur hi Turiacbi: Mos es sispalam per obscaenitatem spurcissimam coire cum quibusvis etiam belltiis, praeci pue vero cum asinabus, quibus Vsivehuntnr. Et quo fidentius haec ij perpetrarim, eo sanctiores ex Iimantur. Nec Bosius tantum, licet omni exceptione maior, tam effrenatae libidinis testis laudatur. Eandem etiam plures Scriptores fide is digni prodiderui,& posthabitis Antonio Menavino,Theodoro Spagundino, Cantacu Zeno, &alijs laudatissimum est Ioannis Leonis Africani testimonium. aut quidem Bosis

verba sunt e Mahumetorum fanguine ortus, Mahumetoque diu addictus,cumstiisset anfris captus, Romamque Leone X.

Mente adductus, Chrso se dedidit ,O Africae descriptionem, moresque s gentis proprio libro dilegentissime notatos nobis reliqtiit. Adycis hie aliud longe obsanissimum, stitos huiuμα

di homines ubi impetus eos libidinis arripuerit, violare muli res obuias, quas posuerint in medijs vise , ns ob literini illaena naturali, qui reliquus es humana menti, pudore. βuod vero es infanissimae metis ct ad praesens argumesumspectat; tamia superstitione defixi populi tenentur; vi credant hos homines diuinissimos, mulieres vero quae compressae fuerint ab sis,ex hoc facto, quasi consecratas, Osanctiores factas. Euersia itaque violentia, & libidine persanata, quibus Mahumeti error sulcitur, secta labascit, Alcoranus destruitur, & sectatoribus viduatur. Et sane victo, ni mesallit opinio , per S. Francisci conuersionem Sullano, inaugurata Mahumeticis armorum potestas evanescit; sicut etiam medicata per continentiam Aegyptiae luxuria, turpitudinis i

63쪽

4 Liber Trimus.

ces extinguntur,quae igne suo hominum mentes excaecant. Cum igitur Sullanus potentia, & superbia elatus, Aegyptia prae libidine caeca Mahumeti sectatores extiterint: Et de utroque Franciscus victoriam comparauerit. Quid inde opinandum Θ Nisi quod paupertate sua , humilitate , ct castitate Seraphicus Pater, ijsdemque suorum filiorum virtutibus Saracenorum elationem, ac potentiam ,& spurcissima libidinem esset detriumphaturus. Nec vana est huiusmodi opinationis fides , sed Ioachimi prophetia iam dudum confirmata. Gaudebunt de Francisco, & eius Ordine loquitur in Canticis suis , iam in praedicatione sua omnes Tribus terrae, ct gens immunda Mahumetica , quae remanebis, ct hi,

qui restat ertint, ad Dominum conuertentur . Caeterum

de hac prophetia latius postea disseremus. His igitur peractis, & hac suturae messis expectatione ν , ascendit Franciscus Terram sanctam, sacraeque Palaestinae regionem,Syriam,& Galilaeam peragrauit. Ibi Sepulchrum Saluatoris nostri incredibili affectu invisit, ut Author consormitatum scribit. Nec inussisse semel tantae deuotioni satis suit, visitationem repetiuit: Nam ab Italia discedens, &Damiatam contendens,eo in itinere Ioca sancta inuisit. Rursum cum in Italiam se recipereti sacratis locis iterum salutatis discessit. Ita plurimi in Annalibus relati confirmant, &cecinit illustri poemate Ioannes Picus Mirandulanus, ex quo est carmen illud. Pellaeo repetens solymos, S iamque rebellem. Accidit autem in hoc aggrediendo itinere res minime praetereunda. Nam cum Seraphicus Pater Nauim subsidiariam paulo post Damiatam enauigaturam conscendere statueret: detecto filijs consilio, omnes certatim socios se illi in Terram sanctam profecturo adiungere nitcbantur. Pate nus amor neminem relinquere suadebat, omnea portare congruum non erat. Quid igitur pius omnium pater ξ Qua si sortis indicio amori suo, & eorum, qui non assumerentur scandalo, dolorique satisfecit. Vnde omnes sic est allocutus: Filij dilectissimi, neminem vestrum a me vellem seiunctum δ

64쪽

ctum, omnes huius itineris comites optabam , sed impo tunam,&onerosam petitionem meam Nauita iudicasset, si omnes admitti postularem. Quare ne quisquam se dimissum conqueratur, & alterius inuideat electioni; non tam meam volo esse, quam Dei. Et protinus aduocato puerulo, qui sorte aderat in nauali: Per os infantium, inquit, &paruulorum, saepe Dominus suam indicauit voluntatem rNec dubito eandem modo per hunc puerulum significaturum: Interrogemus eum,& credamus Deo per eum locuturo . Interrogato itaque, an diuinae esset voluntatis, ut omnes fratres, qui aderant, transfretarent: ex tempore conis

stanter respondit: non esse. Ulterius quaerentibus: qui nam deberent ex omnibus assumi ξ Voce, & digito undecim monstrauit, ad singulos, ut diuinitus ei suggerebatur, accedens . Quibus visis, & auditis admiratione repleti omnes, tam qui transfretaturi, quam qui remansuri, sua sorte contenti, genuflexi, &a sancto viro benedicti, sibi inuicem vale dicentes, in osculo charitatis recesserunt. Tandem multis emensis terris Seraphicus Pater Anti chiam pertingens, nigram Montanam iter faciendo occupauit: Quo in loco S. Benedicti ordinis Monasterium extructum visebatur. Hic, ut Marcus, Annales Minorum, & Nare.ιλali; reserunt, Monachi hominem Dei ad se venientem laci oritu processionaliter exceperunt, iam ab Abbate paulo ante t. ais..destincto, & prophetiae gratia illuminato praemoniti, non , ἰἰ '

lonoe 1 sua morte superuenturum hominem Deo charum, r& sanctum, magnae familiae Patriarcham, in veste lacera, &persona despicabili, omni tamen reuerentia, & honore dignum . Cum his dies aliquot adeo sancte transegit; ut Omnium in se transmutaret affectus, & ad sancti viri vitam omnes admirarentur. Addunt etiam Authores, Legenda an r. s. liqua, Marcus, Pisanus, &alij, Monachos omnes, mores,&habitum commutasse, renunciatisque amplissimis possessi nibus, Antiochiae Patriarchae, Franciscanos euasisse. Res 9 m.

plane insolita, & prodisio quamsi millima, quaeque singularem Seraphici Patris spiritum, stiritualem ipsuis cun

65쪽

46 Liber primas.

Sancto Benedicto eognationem patefacit Cuius clarissimum est argumentum percelebris triumphus, quem uterque sors in hac parte soli, & pares de incontinentia, in spinis tanquam rosis molliter decubantes reportarunt. Hic, arbitror, primus Conuentus 1 Sancto Francisco iis in partibus acquisitus numeratur. Postmodum vero plures alios una cum suis breuissime obtinuit e &facta aliorum accessione, quos Monachi Orientales tradiderunt, ita num us excreuit; ut modico temporis spatio S. Pater amplissi- iram sui ordinis haberet Prouinciam: Quae usque ad Syriae, & Terrae sanctae direptionem a Saracenis, non sine laude florebat. Hac illius Regionis, & Terrae fianctae uossestareuasit Seraphicus Pater. Nec sine speciali Dei prouidentia factum opinor, ut cum insertunatissimis temporibus Christiani Terram sanctam, & eius Metropolim Hierosolymam, ubi extant humanae Redemptionis monumenta, perdiderunt , Francisci natiuitas incideret, ut Ecclesiae ruinas restauraret, deque Saracenorum tyrannide vendicaret, ut postea rerum exitus docuit, disequenti g. ostendemus.

Editur in lucem S. Franciscus Chri Zianis Terram Sanctam amittentibus , faustissim praesagio, quod per ipsum spiritualiter esset reparanda.

ANno a Redemptoris Natiuitate II 81. Iucem hanc

aspexit Franciscus; ut author est Baronius, Stadens. Abbas, Matinus Vlysiis on, Ferdinanti. det Castillo in Chron. Praedicatorum lib. I. cap. q. Ioan .Pined 3. p. Monarch. Eccles. lib 22. cap. 23. si. a. Annal. Minor. & plures alij. Vitam ad annos A . produxit, & Anno salutis humanae I et 26. selicissime conclusit. Ita S. Antoninus a. p. histor.tit. et q. cap. 27. 2 pli; testantur. Per id temporis Sala-

66쪽

hadinus Aegypti Soldanus, dissidentibus proh nefas inter se Chrilitanis Principibus , Hierosolymitanam Vrbem

anno 1187. inuasit, & die Octobris secunda, seria sexta , , Christianis inde expulsis occupauit, ut assirinat Adrichoimus Christianus ,& alij. Quinquennium vero ea tempestate Franciscus attigerat: unde procliue est opinari illum cum iam Terra sancta foret amittenda,iali aetate destinatum esse, ut quinquennis puer sacrum quinque plagarum numerum praeostenderet,quibus virili in aetate diuini amoris manu insignitus, postea sacratissimum illum, inaestimabilemque sanctorum locorum the saurum, in quibus hominem induit Dei filius, nasci, morique voluit, surrexit, ac in Caelos ascendit, incerenti Ecclesiae , ac videnti, quod manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, non sine ipsius laetitia, Minoritarumque ordinis honore restauraret, redderetque . Congruebat autem, ut sicut hominum Redemptor Christus quinque ilagis vulneratus Redemptionis mysteria obi)t, & effuso anguine sancta loca conquisiuit Hlais,qui vice Christus suturus, locorum restitutioni destinabatur, totidem plagis so-ret insignitus, & quinquennis ipse cum thesaurus amitteretur, numero annorum, plagarum numerum praesagiret,

quod eiusmodi stigmatibus insignis Redemptoriq. assimilis

thesauri ipsius suturus erat reparator. Nec mihi parentis imponit affectus, sed fidem praestitit rerum euentus. Quoniam acquisito per Minoritas sacrorum locorum thesaurogauisa est Christi sponsa: perque trecentum annos, & vltra inter infideles Saracenos loca illa ipsis Ministiantibus possidet, ut latius currente opere,in huius tractatus decu su ostendemus. Dum autem Franciscus ea tempestate sacerrimi thesauri reparator futurus destinabatur; Saraceni Mahumeti sectatores illum possidebant, in quo Diuinae gubernationis dispositio clarius illuxit. Nam Deus medici instar prudentissimi tunc parat anthidotum, cum venenum praeuidet graselaturum,ut quoa adhuc lues non tetigit , a contagione prae

67쪽

m vita s.

serueti &iis, qui iam insecti erant medeatur. Sic D. Augustinum suscitauit cum Pelagius haeresis Incendio totum pene orbem Tartareo spiritu insufflante combusserat, ut qua scriptis qua praedicationibus flammam extingueret, & contra calidissimi veteratoris sophismata Catholicam fidem tueretur. δPari etiam prouidentia S. Ignatium mirabili conuersi ne e saeculo traduxit,& Societatis Iesu fundatorem institui quo tempore Lutherus totum pene Aquilonem hTretica prauitate labefecit; & haereticorum manum colligebat aduersus Christi Ecclesiam, di ipsius Vicarium pugnaturus; ut S. Ignatij uorumque praedicationibus,&scriptis ignea

nequissimi tela extingueret. l

Quidni de S. Francisco eandem cogitabimus Dei prouidentiam: Et Ecclesiae suae a Christo. datum sentiemus ξvt Passionis suae monumenta de manu Saracenorum eripe ret, & Mahumeti sectatores ad fidem pertraheret. Cum enim impius ille a darinone edoctus nefariam sectam superabia, armorumque potentia introduxit,lamitem ministrante carnis lenocinio, cui suis sectatoribus abique ullo naturae, vel pudoris fraeno indulgere permisiti Franciscum dedit, qui carnem cum viiijs, ct concupiscentijs crucifigsndam praedicabat. Encum compellentibus armis, prolectant eq. libidine gentes multitudine pene infinitas Mahumeti lino infecit: Eoque facilius quo venenum illud carnis dulcedine potandum ministrabatur. Nam dulcibus epota venena ut dicunt Medici citius perimunt. Vnde ait in Apologet. Tertullianus: Venena non dantur nisi melle circumlita . Tunc aduersus superbiam,& potetiam Francisci humilitas, imbecillitasque paratur. & ad sanandam carnis corruptionem eiusdem Seraphici parentis castitas opponitur, ut m lioribus armis sectam oppugnaret, quam ipsius author illam introduxerat. Et illud Prophetae oraculum in S. Francisco impletum admiraremur. Cθpeus fortium eius ignitus, viri exercitus eius in coccineis. Vel ut ali j ex Hebraeo, & Septuaginta legunt: Arma potentia eius ex homini si vel ex lamia

68쪽

ne. Viri exercitus eius illudentes in igne. Quis neget arma Dei potentiae humilitatem esse,& imbecillitatem Θ Clim . autem humilitas,& imbecillitas longissime a Deo absint;ne cesse fuit, ut haec ab hominibus, seu ex homine mutuaretur. Quis autem homo iste ξ nisi Franciscus, quem in Aegypto,& Palaestina degentem, Dei hominem, hominem Deo charum nuncupabant. Quis Francisco in igne pulchrius lusit ξchm ne carnis flagraret incendio, carnem ipsam flammis deuorandam obiecit,& in prunis recubans,utroque illaesus mirabiliter prodijt.Cum leonibus,quascum agnis luserit ille alius: quia tandem carnis Iudo se victum ingemuit. At Fra ciscus cum incensis carbonibus lusit, quasi cum rosis: nec unquam se doluit victum, sed pulcherrimam detentationibus victoriam reportauit.

Nec solus in igne lusit S. Pateri sed etiam eius filij in igne

Iudentes delectabantur. Eodem nanque anno misit celeberrimos quinque Marrocliij martyres,Berardum,Petrum,

Adiutum, Acursium, Ottonem, qui sub ipsum ordinis principium etaso in martyrio sanguine, quinque plagarum pDrentis sui sanguinem eodem numero morientes associarent.

Ad Miramolini vero Regnum mittuntur,ut ipse Orientis,illi Occidentis populi Mahumeticis salutare Christi praedicarent Euan*elium: Sic enim teste D. Antonino, & alijs,reuelatione a Deo accepit, ut postea ipsis cum iam mitterentur exposuit, sicut ex antiqua Legenda transtulit Marianus. Filioli mei, Deus mihi mandavit,qtio mittam vos ad terram Saracenorum ad praericandum, O constendum eius fident , O legem Mahumeticam impugnan am; ct ego etiam ibo per aliam partem. Illi sine mora genuflexi coram sancto viro, manu osculata cum multis lachrymis vltimam exposcunt benedictionem, quam non minori lachrymatum profluuio imperiij t Seraphicus Pater. Benedictio Dei Patris veniat super vos sicut venit super Aposolos, O vos corroboret, edi diarigat , ct in tribulationibus confitetur. Nolite timere, quia Dominus vobistim est tanquam bellator senis . Asue in Dei nomine, qui vos mittit.

D. Antonis Mariana

69쪽

so Liber Primus.

Non parum filijs profuit Pati is benedictio, si quidem n-dius virtute I 6. Kalend. Februar ij ante mortem S. Francisci anno sexto martyrium perpessi sunt. Qui illorum ut audiuit Martyrium, tanto gestiuit gaudio, tanta persulas est laetitia, ut facile exprimi non posset. Ad allatum nuntium circumstantibus dixit: iam vere posse asserere, veros quinque obtinuisse se fratres Minores. Eodem die, quo e vita discesserunt in Lusitania ubi modo corum corpora seruantur) Principi D. Sanciae suae benefactrici apparuerunt, intercessionem in Cano pollicentes. Horum Martyris nuntium, & exemplum commouit S. Antonium de Padua, ut ad Ordinem fratrum Minorum se transferret , quo infidelibus Saracenis Christi Euangelium praedicaret. Magna ediderunt miracula Martyrum reliquiae: in quibus illud est memorandum : Quod nemo Veneris spurcitia insectus ad illas accedere poterat. Hoc castitatis amatoribus, & S. Francisci filijs debebatur, qui virtutem hanc Saracenis insensam coluit, & carbonum candentium miraculo comprobauit, sicut pro eiusdem castitatis cultu plurima in historijs

miracula reseruntur a Martyrum reliquijs edita.

Hi igitur quinque legis nouae signiferi, & Euangelij praedicatores Marrochium profecti, primo Hispali Siuiliam

dicunt Euangelium sectatoribus Mahumetani erroris praedicarunt: Deinde ad Miramolinum perducti, ob praedicationem Regis iussu in carcerem coniecti, indeque educti candenti pice, 'seruenti oleo adustis verberum cicatricibus, ct crebra testarum volutatione confrictis,sacram hym nodiam in igne illudentes concinebant. Barbari tanquam

insanientes illudebant Christi martyres , sed Ecesesia ludo illo delectabatur: quia in quinque militum numero, Ducis sui Francisci praesagium agnoscebat. Qui & quinquennio

annorum,& quinque plagarum nume ro, sacrorum locorum

restitutor parabatur. Et sane omnes Francisci Conatus in Eois, Occiduisque plagis eo tendebant, ut Saracenorum in se transitautaret affectus', quo ad obtinenda ab ipsis loca sancta promptiorei redderet. Eo etiam, vita iuncto paren

te ν

70쪽

caput V P. VI

te, omnia filiorum studia vertebantur , ad id potissimum insudabant, insudantque, ut humanae Redemptionis numenta ab impiorum manibus eruantur. Praeclaram huic rei fidem rerum euentus secit: Quin etiam multae Prophetarum praedictiones fidei praeluxerunt, in quibus,ut sequenti capite monstrabimus, Franciscus & eius filij in sacris locis Saracenis concionaturi prodebantur.

Sozi Francisci natiuitatem, Ordinis ipsius innitatis nem, apud Saracenos praedicationem , sacrimates multis retro saeculis praenuncιarunt.

MAgna&insolita, quaeque suo exortu magnam, Deo

prouidente. , selicitatem allatura sperantur: priusquam aspectu oculos seriant, praedictione recreant; ne si inopinato videantur Occuris,magnitudine, nouitateque deterreant et Hinc est, ut in sacris voluminibus tam verbis, quam figuris plurima conspicienda proponantur, antequam veniant . Ideo dixit egregie S. Gregor. NaZian Zenus. Diuina sapientia magnarum rerum fundamenta multo ante fui. a. iacit. Magnum quid futurum erat, ut Cyrus Rex Dei Populum apud se captiuum, non solum remitteret, verum etiam muneribus auctum in patrium solum abire compelleret, & dirutam Hierosolymam restauraret. Idcirco priusquam oriretur proprio nomine apud datam cap. I .suturus is citrpraedicitur. Haec dicit Dominus Christo meo Cyro. Atque adeo Israelitici populi liberatoris, & Solymorum restauratoris praerogativa, ut credidit S. Hieronymus, ante nominatus fuit,quam natus: & priusquam de facie cognoscendus appareret, tanti Prophetae oraculo nasciturus proderetur. Nouum, di insolitum in Ecclesia futurum erat sanctitatis prodigium Magnus ille Franciscus, Terrae sanctar mysticus reparator. Quid igitur mirum ut Prophetarum ore ipsiusn tiuitas praediceretur, di tot signis, ac figulis det meatus G a exti-

SEARCH

MENU NAVIGATION