Paratitla in libros 9. Codicis Justiniani repetitæ prælectionis. Opus Jacobi Cujacii Caroli Annibalis Fabroti ad ea enarrationes

발행: 1686년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rus partus veniat in actionein Servianam, vel

interdictum Salvianum si extet & ancilla non sufficiat, non directo jure pignoris , de quo nihil convenit , sed arbitrio judicis. Omitte distinctionem Doctorum quis severit Diustus, vel apud quem ancilla conceperit, quam juris auctores omiserunt.

XXIV. Enarratio. Foetus primi & secundi J foetus seeundi

υἰον , τοκετον, D IL, Causis hic complacti- Iur omnia , quae in fructu non sunt , ut parium, fatus faetulim. Distinctionem Doctorum 9 De qua Aeto in

Summa tit. de pignor. num. XIV.

XXV. De remissione pignoris

EX hoc titulo intelligimus , pacto nudo vel expresso vel tacito pignoris obligationem perimi non quidem ipso jure, sed per exceptionem pacti, vel doli mali, ut l. a secundum quam interprctanda otiam est l. major , sup. derign. ut ergo nudo pacto pignus contrahitur, Ita dissolvitur. Et tacitum pactum intervenisse videtur, si sciente & tacente creditore servus Pigneratus manumissiis & in libertate moratus sit , l. I. vel si a fisco sub . hasta res pignerata vaenicrit sciente & tacente priore creditore , I. s. si ab alio non lusscit taciturnitas credito-xum , sed neceste est ut consentiant & pignul

242쪽

parati tu in

remittant , l. 2. & 4. nisi libello publice proposito admoniti fuerint faciendae auctioni ut adessent, & adsuerint, ne contradixerint, i. s. Semel autem rcinistum pignus non rcstituitur nisi novo pacto, I. q.

XXV. Enarratio ITa dissiluitur d. l. 2.

Si sciente & tacente J -οτος κα1 αγελ - γονος : sciente se non contradicente. Basilica in a. l. simpliciter, sciente. Per contrarium in l. 8.creditoressilentio crediderunt ; id est, siluerunt

ct tacuerunt.

Necesse est ut consentiantJ nominatim. Nec contradixerint J- ut in Basilicis Diocletianus S Maximianus dixerant, ius J-m executi nan sunt. in Nisi novo pacto J Repetito consensu pignus

renovatur. A D

etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.

Non tantum remiisione pignus perinatur, ut docuit titulo superiore , *d etiam, ut hoc docet , novara debiti obligatione : ut si creditor quod sibi Titius debet sub pignore certo , animo novandae obligationis dari stipuletur a Gaio non repetito eodem pignore. Repeti potuit consentiente Titio, vel, ut ponit constitutio hujus tit. Gaio dominium ejus adepto. Repetito autem eodem pignore, etiamsi creditor adversus Gaium, vel intercessorem ejus agateersonali actione ex stipulatii, eumque con

243쪽

dcis iustiniani. et,

demnet, pisnus non perimitur , hoc est, nova tione necet via non perimitur, sed voluntaria quia facta novarionc voluntaria debitor, qui pignus dedit, liberatur tacta nece staria idem debitor obligatus 'manet, & mutatur actio, non debitor, & haec disterentia inter novationem necellariam & voluntariam proponitur initio hujus Constitutionis , & pars ejus quae est de novatione necessaria repetitur in l. 8.sup. de pign. 8t idem e contrario in l. 8. R 1s. in L de fidejus. ut si actum sit hypothecaria, non ideo reus aut intercessor liberetur. Tum id proponitur quod solum habet rubrica quasi praecipuum caput Constitutionis , eum qui pignus accepit ex causa cerrae pecuniae creditae , etiam id retincre posse opposita exceptione doli ex causa alterius pecuniae creditae sine pignore nudo chyrographo, quae chyrographaria dicitur , licet Mus nomine pisnu, acceptum non sir. Dcnique ob hypotheariam pecuniam creditori & retentionem competere persecuti nem pignoris, ob chyrographariam retentioncm , non persecutionem : & soluta omni pecunia hypothecaria , debitorem agentem pigneralitia actione repelii per exceptionem dos mali, nisi ctiam solvat pecuniam chyrogra phariam debitorem , inquam : nain secundus crcditor non rcpellitur , si primo offerat hvpothecariam , non etiam chirographariam. Satis enim est si ei osterat hypothecari m ut sbi pignus confirmet, & in Iocum ejus subeat, ac cum

cstuctu ab eo pignus vindicet, & haec est sententia hujus Constititionis Singulari Consti- . tutioni dedit sinsularem titulum. Namque si-nailis alia Constitutio vel juris auctoritas vix

244쪽

Σ38 Parat. in Lib. VI L

ulla reperitur. Et ratio ejus haec esse videtui', quod improbe faciat debitor qui id tantum aes alienum dissolvit quod sub pignore debet, quia hoc facere videtur non tam sua sponte & fide bona , quam coactus vinculo & nexu pignoris quo forsitan indiget , plane hoc ipso demonstrans se vix unquam id exoluturum quod sine pignore debet quae improba mens merito coercetur retento pignore etiam ob aes alienum chirographarium , tametsi propter id obligatum non sit. Et longe alia est ratio secundi creditoris , qui ultro primo creditori offert quod ei ipse non debet, & extranei cujusibet qui uI-tro oli eri creditori pro alio Fqd ipse non debet , ut l. mulier, D. qui pol. in pig. & pximi creditoris qui ultro .offert secundo : Nam &primum secundo offert quod Accurs notavit in l. I. sup. eod. verissimum esse probat Paulus 2. Sent. tit. 13. Aliam quoque esse rationem fidejustoris qui solvit quod alius principaliter debet , recte , ut orinor, sentit Accursius I. h. inf. de fidejuss. De l. solutum g . si in sortem, D. de pig. act. quae pugnat cum hac consul. scripsi Obs. V. XV. XIV.

XXVI. Enarratio. AD versus Gaium J Qui novam obligationem suscepit, qui expromisit, pignoris nomine obligatur , si eo conssentiente, pignus

' nem suscepit, pignoris nomine obligatus sit, & in ejus persona pignus repetitum sit.

245쪽

Eumque condemnet ' Per judicem. Quae chirographaria dicitur J Graece, αππ-: pecunia credita sime pignore.

Ut sibi pignus confirmet J l. i. sap. qui Potior in pigia.

Observat. v. J cap. XXVII xv J Capite XXII. xix. J Capite xxv II.

XXVII. De distractione pignorum.

V. tit. lib. Pgnus non tantum remissione, aut novatione voluntaria perimitur , sed etiam distra ctione recte facta a creditore , cui pignus jure obligatum est, vel herede ejus. Haec enim cessante solatione est extrema linea & novissima pignorum meta , adeo ut a creditore jure distractis pignotibus nullus supersit , qui directa in rem actione, vel quasi serviana emptori casres evinccre, aut de superfluo pretii cum eo agere possit. A creditore, inquam, nam a debitore facta venditio non perimit pignoris causam, nisi fiat creditore consentiente & & remit tente pignus. Et a creditore facta ideo perimit, quia pro solutione cedit , quatenus ex pretio

creditori satisfit in totum , vel ex parte, salva debitori actione de superfluo , & creditori de residuo nisi aliud specialiter convenerit, & hoc distat solutio sortis a distractione pign0ris :Nam soluta parte sortis, pignus nulla ex parte liberatur , quia non omnis sors pervenit ad creditorem , redacta parte sortis ex venditione pignoris , pignus in totum perimitur , quia omne

246쪽

Paerat. in Lib. VIII.

pretium pignoris peruenit ad creditorem , sed Quia non omnis etiam sors, creditori, ut diXi, salva & residui petitio. Ergo distractionis rei pigneratae, quam fecit creditor effectus hic est, xit pignus perimat, de jus offerendae pecuniae,& ejus dominium optima lege transferat ad emptorem secuta traditione , alioquin jus suum creditor vendit. i. persecutionem pignoris , non rem l . pen. D. eod. l. emptori D. de her. vel act. vend. In vcnditione exigitur ut fiat ab eo, cui pignus jure obligatum , necdum finitum sit solutione, aut veluti solutione, vel alio modo, &cui sit jus distrahendi, puta a potiori creditore, S ex pacto, vel citra pactum ex trina denuntiatione, & ut hat auctore judice publice, solemniter , sub hasta, qua ex re proprie distractio dicitur , quia si plures res oppigneratae fuerint , vel si generalis fuerit hypotheca , plerunque, ut M. Tullius ait in Quintiana, reliquiae vitae debitoris lacerantur & distrahuntur in personas varias. Itaque necesse est antequam auctio fiat, eam in celeberrimis locis civitatis pro cribi adi , que proponi , ut cuique liberum sit ad eum accedere, & sive ex pact9 creditori distrahere non liceat, ante omnia ter dcnuntiari debitori Ut pignus reluat, sive ex pacto, etiam seinet absenti: Nam praesens quod publice proscriptum est ignorare non potest , & quando copia est testium, testato, Ι Α. hoc titulo , ubi dicere Pro condicere. i. denuntiare. Et in omni hoc negotio bona fide versari creditor debet. Sibi rem vel negotium gerere in hoc titulo dupliciter accipitur. In l. 4. pro suum negotium gerere sui crediti servandi causa, ut leg. pen. D. de Pign. act. In b Io. pro sibi emere: quod neque' per

247쪽

per se, neque per mediam persenam ereditor potest , quia a seipso emeret, ab officiali potest l. 2. supra si in cau. jud. & a debitore, & ab emptore i. est ab eo , cui ipse pignus bona s- de distraxerit, non a seipso. Et si a seipso, id debitor quandoque luere potest, quia cave ditio pignus non perimit.

XXVII. Enarratio. NI si sat ereditore consent. l. 2. lap. tit.

Et ex pacto J Vide recitat. in qua pro exsacto legit ex pabo, in l. pen. D. de pignerat. act. & ad dictam leg. pen. lib. III. Respons. Papin. Testato 2-αντ-: testato ei nuntiare. Bast. Condicere ) Condicere est denuntiare, ς. appellamus Is . Instit. de action. Glossarium ia-γγνελ ια, denuntiatio, condictio , Oc.

XXVIII. Debitorem venditionem pignorum impedire non posse. ESx etiam hic tituIus de distractione pigno

rum, & docet contra obnuntiationem , vel prolibitionem debitoris non solventis omnem pecuniam , factam distractionem ratam csse , nec malae fidei emptorem esse eum, qui non ignarus obnuntiationis, vel prohibitionis a debitore factae testanaento, aut inrer Vivosis accessit ad eorum emptionem. Testamento, ut si cum praedia quaedam oppignerasset, testamento caverit , ne qua praedia a se , i. extra no

Cod. Tom. III

248쪽

2 et Parathia in Lib. VIII.

men suum venderentur , adjecta poena, ut quas venderentur , redigerentur in fiscum , ut l. pater g. fundum deleg. 3. & l. i. hoc titulo. Haec enim prohibitio jus creditoris non laedit t. filius . Divi Σ. de leg. I. nec rem litigiosiain facit i. I. ins de litig. quia nuda prohibitio est nullam habens admistam controversiam pr prictatis , vel obligationis , nec ullam fisco

adversus emptorem , aut venditorem actiouem parat.

XXVIII. Enarratio.

Contra obnuntiationem obnuntiatio, est denuntiatio prohibitoria. Vide Donat. ia Adelp. Terent act. Iv. Sc. Ii. Suetonius Iesu

XXIX. Si vendito pignore agatur. ES x etiam hic titulus de distractione pigno

rum, & pertinet ad id proprie quod in illo habuimus, i. 4. I. 9. Io. Creditorem in distrahendis pignoribus sinceriter & bona fide debere vectari. Ac summa ejus haec est. Aut jure fit venditio pignoris , aut non. Iure sit etiamsi fiat dolo malo , puta minore pretio in fraudem debitoris , non dolo dante causam contractui, modo solemnia juris non observentur , vel is vendat, cui jus vendendi non est, & hoc casu in arbitrio est debitoris, ut veΙ rem vindicet ab emptore jure ordinario ut dominus, non reddito igitur pretio, quod nec in rem ejus versum videri potest , cum id mox emptor a ver. disore repetiturus sit, i. super empti ins

249쪽

de eviet. Vel ut agat oblato debito in creditorem pigneralitia actione in id quod interestria quo continetur justum pretium rei venditae , l. hoc titulo. Quod si jure facta venditio sit, sed dolo malo , quia re addicta minore pretio , creditor debitori offerenti debitum tenetur pigneralitia actione in id quod interest, non emptor, l. 4. & supra de distr. pignzquamvis & ipse emptor in eo negotio malii Qice versatus sit, praeterquam no casu, si creditor solvendo non sit, quo in emptorem malae fidei debitori restituitus actio in rem, recissa Venditione , & re cvicta emptori cum fructibus , eidemque vicitan reddito pretio cum usu

ris, i. i.&3. Prius excutitur creditor, nC te

mere convellatur fides hastae auctionisque publicae. Et emptori malae fidei rcdditur pretium , non quod versum sit in rem debitoris, quia non videtur versum in rem cjus quod eum reddere oporici, scd quia domino cx justa cmptione rem debitor avellit per rcstitutionem ia1ntegrum , quae debct esse reciproca.

XXIX. Enarratio. MInore pretio 2 L 3. hoc titulo. Qui jus vendendi hab. l. I.

N on observentur 9 l. 4. Ut dominus l. 2. Et non reddito igitur pretio Aro putabat debitorem doli mali exceptione summoveri posse , si pretium non reddat , i. emptor 6s. D de rei vindic. yide recitat.. ad hunc tit.

Nec in rem ejus ) in rem debitoris.

250쪽

z Paratilla in lib. VIII.

su venditionem pignoris iure fieri, licet ditor dolo secerit. Jure factam venditionem, sed mala fide, id est, viliore pretio sentic Aeoin summa. Alii negant.

' . XXX. de luitione pignoris

Hic etiam titulus pertinet ad distracti nes pignorum : Nam ex eo intelligimus non impediri distractionem pignorum , nisi debitor luat pignus in solidum soluta omni pecunia , & idem in I. I. proponitur, quod l. I6.su p. de distr. pig. qpae species etiam aptanda

est ad i. 2. ut iam olim memini. me docere in Observationibus , quanquam & aliis casibus non inficier sumntota personali actione dura-Ye hypothecariam ut si creditor non merito

causae, sed vitio ' culpa sua principalem litem amiserit , sorte ciuia male institit , vel quia plus petiit, vel quia judicio non adfuit, ut l. Si Stichum g pin. D. de sol. Ι pen. D. si ser.

vind. l. qui occidit f. I. ad Ieg. Aq. l. servumque m. D. de pth. Nam in causa hypothecariae nullum simile vidum arguitur. Itemque si cle-ditor bubitori: veI contra heres extiterit, quia confusio tantum fit personarum , & pignora haerent in rebus , non in personis. Itemque certis casibus sublata actione personali silentio tricennii, quia naturalis oblisatio manet. At luc titulus quamvis , ut dixi, possit ac- continodari ad distractionem pignorum , ta- , men est potissimum de luitione corum quae fit ante, non post distractionem, veΙ post addictionem beneficio princieis creditori factam intra constitutum tempus, monetque eam es

SEARCH

MENU NAVIGATION