장음표시 사용
21쪽
plane necessarias, aut admodum titiles,' quas piaculare visum est omnino praeterire. Pluus etiam, quam ab initio putaveram, nactus sum hostes insensissimos, qui aut omnia, aut praecipua ex iis, quae de futurae vitae poenis rata hucusque, & explorata semper habuit Christiana Religio , vel ausu temerario reiicerent , vel tanquam sublesta , ct incerta traducerent. Quare, mutata demum sententia, quod levi tantum manu versare in animo fuerat, accurate pro merito, diligenterque discutere, ac Pertractare decrevi : atque adeo, quaestione de Sede Inferni in tempus aliud reiecta, novum hoc opus aggressus sum, in quo
Catholicae Eeelesiae Fidem de alterius vitae suppliciis , impiis Omnibus paratis, quantum pro viribus licuit, defendo, & illustro: unde & illud de futuro Impiorum flatu inscribendum censui.
II. Captum a me consilium nemo, nisi me fallit animus, non probaverit, qui serio perpenderit, quam necesse sit hoc maxime tempore de istiusmodi argumentis disserere. Eo nimirum te. meritatis delira hac aetate deventum est, ut nihil propemodumst in Religione Christiana, quod a nefariis quibusdam vel privatim in dubium , vel in controversiam publice non vocetur,
scriptisque etiam in lucem editis non oppugnetur. Quid non factum, quid non quotidie fieri cernimus a non paucis sive inter Anglos, sive inter Batavos, Germanosque seriptoribus, ut illiseseriores Fidei veritates in Christiana gente pacifice regnantes de sede dejicerent, quin & ipsa cuiusque Religionis fundamenta suffoderent, ac labefactarent R Nemo iam vivit inter eruditos , cui comperta non sint infamia nomina Benedicti de Spinota, ct Dannis TOMAdi, qui peregrinum de divina natura, & operatione systema moliti sunt, ut Atheismum, quem animo praeconis perant, securius obtruderent: Petri Baellii, qui universalem Pyrrhonismum in litterarium orbem invehere conatus est, niti.
dioresque veritates ost undere r Antonii Collinii, qui , iugo quovis excussb, ad estraenem cogitandi, opinandique libertatem humanam mentem excitare impense studuit : Hobbesii , Tyndalii , moliassoni, aliorumque perertissimorum, qui non uni, vel alteri ex Ecelesiae dogmatibus, sed prorsus omnibus, immo toti Religioni bellum in serre, extremasque insidias struere perten-rant, pluribus in lucem e vulgatis lucubrationibus nocte pluo quam cinacria dignissimis . Hi porro, cum caetera quaeque arro lant Christianae Fidei fundamenta , tum illud maxime, vel acie dire, ta, vel obliqua, & per cuniculos adoriuntur, quod
22쪽
futuram impiorum punitionem statuit: imo ad hujus perniciem
in primis collineant sacrilegae omnes ipsorum artes, conatusque , Ut, vindictae metu sublato, quaecumque placuerint, & liberius sentiant, & confidentius exequantur . III. Sed & alii plures diebus hisce nostris eruperunt, qui tametsi non eo usque temeritatis, & impudentiae processerint, ut adversus Religionem aperto marte depraelientur , vitamque aiariam reiiciant, in qua, sicut boni praemia, ita mali digna promeritis supplicia percipiant; multa tamen eae iis, quae ab ipsis Ecclesiae primordiis docuit, docetque Christiana Fides, in qu
stionem trahunt, deque impiorum futura sorte aliter sentien dum putant, ac per omnia retro saecula continenti successione sensit universus Christifidelium coetus . Nonnulli siquidem poenarum rigorem summopere emolliunt, Re extenuant , quaeque de his a sacris oraculis prodita sunt, ad tropos, & allegorias temere detorquent, ipsumque adeo Inserorum ignem tam frequenter in divinis libris commemoratum , vel in fabulis habent, vel realem esse propriumque negant, & in pravae conscientiae stimulis, ac terroribus positum docent. Aliqui etiam damnatos tuosque, quibusdam demptis impietatis, ta nequitiae monstris , nonnisi privativa poena puniendos est utiunt . Plurimi vero adversus praecipuam, caeterisque omnibus Ionge terribiliorem poenarum Inferni conditionem , earundem videlicet aeternitatem , insurrexerunt, eamque omnibus artibus, & machinis aggressi sunt. Nam praeter Deistas, & Incredulos, qui nulla Sacrarum litterarum habita ratione, Catholicum dogma tanquam divinae Bonitati, ac Iustitiae repugnans intoleranda praefidentia calumniantur , inter ipsos, qui cultores Christianae Fidei profitentur, duplex nuperime emersit Novatorum genus, qui contemta totius Ecclesiae doctrina, alia de futura Impiorum sorte systema ista procuderunt, ut interminabilem poenarum durationem everisterent. Hinc Sociniani , quibus novissime aecessit celebris inter Anglos Philosophos Joannes Lokius, aeternam impiorum poenam nullam aliam esse pertendunt, quam totalem eorundem, quoad corpus, & animam interitum, sive destructionem, cui propter sagitia vel statim a morte, vel post supremum Iudicii diem adis dicendi sunt. Illinc vero Nuperi, ut audiunt, Origenisae , quihus cum absurda nimium visa fuerit Socinianorum opinio, Damnatorum omnium aporata simi ve in statum meliorem restitutionem aliquando futuram commenti sunt, vel potius e X Veis
23쪽
terum Origenistarum ruderibus instaurarundi quae sententia in Aetaglia primum excitata, ad Vitum vertente elapso proxime saeculo , ab obscuro quodam Scriptore Jana Learia nomine nuncupato, mirum est quam brevi tempore succreverit, quotque in fui amorem, ac patrocinium pertra Xerit eX omni serme recenatium Haeterodoxorum grege . Quid enim non ausint superba hominum ingenia, quae salutare Ecclesiae aut horitatis serentina
excussere, suoque privato iudicio & arbitrio Fidei doctrinas subii
ei unte Novam Hypothesm ex Anglorum natione avide comis plexus est Thomas Burnetus, palamque propugnat in libro δε satia Mortuorum . necnon D: Tillossonus Archiepiscopus Cantua riensis, qui licet in sermone , quem de hoc argumento publici iuris fecit, subobscure loquatur , eam tamen arridere sibi fatis manifestat: Ex Lutheranis suillelmus Petersenius , Chrisopb rus Gotuerus, & ex parte, Samuel Chrsianus Tuulerus ; Ex Arminianis vero, praeter alios plures, Dan. Clericus, ct Quille . κingiui: aliique permulti ex Calvinis is, quos opportunius aliis bi reseremus, qui scriptis de hac re editis totum sere litterasium orbem implevere. IV. Quamobrem nullus dubito, quin satis quisque intelligae Te serre plurimum , planeque necessarium esse adversum tot Christianae Religionia hostes audacissimos in Fidei defensionem ae
tutellam ad arma prosilire, & eorum temerarios, nimiumque excitiales impetus omni studio, animique contentione retundere.
Guod enim in discrimen adducitur, non est privata quaedam aheologorum opinio, de qua sentire quodvis liceat citra vel pia --culum, vel periculum: neque aliquid ex iis Ecclesiae dogmatibus, quod levis sorte momenti iudicari queat: sed unum ex praecipuis Religionis ea pitibus , & fundamentis, eae quo totius humanae vitae recte instituendae ratio vel ma Si me pendet, quove , si fieri quidem posset, vel deiecto, vel concusso, omnis pietas , honestas omnis, atque. Religio vel penitus concidant , vel ad modum vacillent, necesse est. Nam quid amplius sperandum putes a mortalibus in vitia pronis, ac turbidis cupiditatibua in malum vehementer abreptis, si saluberrimum illud , sanctissi mumque futurae vindictae staenum , quo in officio erga Deum &homines contineri in primis solent, semel excutiant, aut la xent λ Nonne consequens est , ut Religionem , ac honestatem abitetant, effusoque cursu in omne nefas, ac flagitium proruant pQuod si etiam duntaxat hoc sbi persuaserint, non alia improbos
24쪽
in futura vita manere supplicia, quam mitiora , vel tempora. tia, num satis illosa vitio, & scelerς deterrendos putabimus iqui plerosque vel horrendis, ac nunquam finem habituris cruciatibus, quos firme se credere profitentur , parum adeo commo veri nequentissime cernimus, ac dolemus λU. At sorte dicat aliquis, rem quidem permagni esse momenti, sed haud sane oportere, ut de illa inter Catholicos quaestio moveatur: inter Catholicos, inquam, ubi sacrae doctrinae depositum intemerate custoditur, ubi veritates, quas in extraneis regionibus in concertationem veniunt, alta pace fruuntur, nec ullus est tam impudens, & impius, qui ad eas appetendas insurgere audeat: quin ostendi posse plurimorum animos, dum ea ad examen revocari audiunt, quae ipsi tanquam certissima, ac firmissima semper habuerunt, nullique obnoxia disputationi: adeo. que consultius esse ab huiusce generis controversiis abstinere , quarum tractatio nihil utilitatis, multum vero incommodi, atque periculi asterre potest.
VI. Perperam tamen haec, & dici, & colligi posse, facile
mecum sapiens & prudens quisque consenserit. Primum enim, etiamsi haud necesse foret ad Catholicorum bonum, & utilitatem de iis veritatibus disserere, quas ipsi firmiter retinent , Madversa commenta dissipare, nunquid iccirco ab horum conputatione, Christianaeque Fidei desensione abstinendum foret δ Quot alia sunt, sive inter infideles, sive inter hae terodoxos errorum sortenta a Catholicae Ecclesiae finibus longe remota, de quibusatissime disceptatur a nostris. Quot absurdissimae opinationes cum suis jampridem Authoribus consepultae, quarum vix tenuis superest in libris memoria , iterum a Iheologis exponuntur in
lucem, & accurato studio refutantur, non sne magno erudit
rum plausu ζ Num quispiam, horumce laborem improbandum putavit, quod nihil inde commodi, aut emolumenti reserat Catholicorum respublica , quae huiusmodi commenta satis iam damnat, & execraturr Immo potius, sapientum omnium iudicio , singulari laude dignum censetur errores persequi etiam in exterorum castris, & a Religione nostra seiunctis nationibus, ac posse quemquam, prout se occasio tulerit, de fide, quam profitetur , rationem reddere , & adversariorum sophismata dissol. vere. Umbras porro, & inania spectra sibi confingit, qui ex rerum alioquim certissimarum examine ostensionem fidelium peris
timescit. Quis enim ostendi merito Potest, dum earundem veri
25쪽
tas clariore in lumine collocatur, & qtram firme consistat pa
Iam omnibus ostenditur δ Nonne citra ullius periculi metum cleipsa a pluribus inter Theologos disputatur existentia supremi Numinis, de eiusdem Sanctitate, & Providentia, deque aliis sa tratissimis dotibus, & perfectionibus, quas omnes ad unum Catholici exploratissimas habent, semperque habuerunt i Cur ergo
iure metuendum dixerimus ne plures offendantur, dum ea , qua Fides Christiana de futura impiorum animadversione docet, a Novatorum insidiis, atque conatibus vindicantur e VII. Verum enim vero qui inutile prorsus, ac supervacaneum existimat de certissimi 1 hisce veritatibus dissertationem apud Catholicos instituere, earumque patrocinium suscipere, nar ille nimium peregrinum & hospitem se prodit in rebus humanis,. planeque ignarum corruptelae bonorum omnium lacrimis deplorandae, quae etiam inter nos irrepsit, ac serpit Ea scilicet errorum. monstra, quae expugnanda, & iugulanda aggredimur in hoc o. pere, quamquam sub alio caelo ortum, & incrementum acceperint, ibidem tamen minime substitere, sed in Catholicorum quoque fines irruerunt, & lethali afflatu non paucorum animos insecerunt ,. ae inficere pergunt. Nefarii libri, qui ea continent, in nostras etiam regiones delati ,. sollicite quaeruntur a pluribus, summaque aviditate leguntur, omnitimque pestilentissima Baellis opera, in quibus novo fuco illita, & Gallicae linguae leporibux respersa prostant, quaecumque Occurrunt divisim in caeteris, impia dogmata, alicubi etiam sceminarum teri manibus non sine ingenti animi commotione pluries audivimus. QErae porro inde mala plerumque sobolescant, vix exprimi verbis potest. Cum enim corrupta hominum natura nihil enixius expetat , quam
ut sibi liceat impune, quodcumque lubet, facillime se commoveri sinit iis argumentis, aut potius sophismatis, & fallaciis ,
quibus futurarum poenarum metus Vel penitus extinguitur, vel saltem debilitatur. Nulla quippe tam certa est, atque perspicua veritas, quae non aliquibus tenebris, aut suapte natura &indole offundatur, aut sophistarum argutiis offundi non possit, ut sapienter animadvertit S. Augustinus a . Nimium proinde urgente vesano libertatis stimulo, plures vitae presertim solutioris perniciosas doctrinas , quas in pessimis libris legunt, libenter excipiunt, & animo complectuntur, omnemque futura
26쪽
uitionis formidinem sensim exuunt, atque proiiciunt. Quodque
adhuc deterius est, cum sociorum multitudine adversus obstre pentem scelerum conscientiam tueri se quodammodo posse blandiantur, minusque imprudentes videri, e Xitiale venenum ,
quod imbiberunt ipsi, aliis quoque epotandum studiose porri punt, & sub novitatis lenocinio latius effundunt. Nonne quod satis numquam ingemiscas etiam inter Catholicos aliquando inveniuntur perditissimi homines, qui in circulis , & congressibus inter dapes & crateres apud amicos, & criminum socios, sermones de futura hominum sorte callide serunt , eiusque fidem in quaestionem adducunt: qui dissicultates aggerunt de Pro. ,videntia, ac Iustitia Dei, deque Animae immortalitate : qui dubia plura innectunt de inferni igne, de verme, de Damnato.
Tum carcere, aliisque tormentorum generibus, & commenti tias quandoque studio promunt in medium quorundam narrationes , Ne omnia tanquam aniles fabulas , & puerorum ter. riculamenta securius contemnant, & petulantius irrideant: qui denique Ecclesiae doctrinam de poenarum aeternitate sophistiacis, quas e contagiosis fontibus hauserunt, argumentationibus obducunt, quibus animos iam ad abiiciendum futurorum metum proclives saepe polluunt, atque corrumpunt.
VIII. Cum haec ita sint, ut experientia nimium frequenti fateri cogimur, nullus plane inficias iverit; nedum ad Fidei, dc
Religionis adversum extraneos tutelam , sed etiam ad Catho. Iicorum bonum interesse plurimi, ut summi momenti veritates ab exitiosis, vanisque impiorum hominum commentis asseraniatur, ac in tuto collocentur, ut abnormes comprimantur Nova
torum ausus, impetus retundantur, machinae disjiciantur, deis tegantur fraudes, &malae artes, & quam firmis principiis, &inconcussis fundamentis nitatur Christiana doctrina, depulsis errorum nebulis, omnibus manifestetur. Atque utinam plures inter nostrates Theologos, &Doetores, qui di ingenio,& eruditio. Me praecellunt, hanc sibi provinciam sumerent, ut Ecclesiae Fidem
de rebus tam necessariis omni armorum genere tuerentur, hominumque audacissimorum conatus improbos propulsarent i Amaplus isthic apertusque campus oppido pateret ipsis, unde latius excurrerent, summaque cum laude ingenii sui vires exercerent . a Sed
27쪽
Sed quod saepὸ dolui, nee dolere desinam haec temporum
nostrorum in faelix conditio, ut qui maiori praestant ingenii vi,& omnigenae eruditionis subsidiis abundant, hi saepius ludant
operam in robus vel nullius, vel exigui momenti, ac dum modo novi quidpiam expromant in lucem, quod litteratorum Rempublicam antea latuerit , disceptare malunt de fabulis , o genealogiis interminatis, quae quaesiones magii praestant, quam aedificationem, ut dicitur Prima ad Thimor. cap. I. , quam de sacratissimis Religionis nostrae dogmatibus, quae tanquam argu menta nimium vulgaria, ac viris in orbe litterario clarissimis minus consentanea pene dedignantur . Ad me quod attinet , quamquam vires meas admodum exiguas, & infirmas esse cognoscam, nec tanto argumento pares, eas tamen, qualescumque demum sint, in praesidium Religionis, & veritatis, in corruptelae nimium grassantis remedium experiri decrevi, curaque omni, ac studio, quae de futura impiorum sorte credenda pro. ponit Catholica Ecclesia, illustrare , propugnare, & ab iniquis cavi latoribus asserere. Sic enim futurum facile confido, ut nedum veritas de suis hostibus triumphet, verum etiam, qui ha Efenus a pestilentibus irreligiosorum hominum vel scriptis , vel sermonibus sbi caverunt , eo diligentius sibi imposterum caveant: qui autem perversas animo opinationes imbuerunt, eas confestim respuant, ac detestentur, sbique prudenter consulant in negotio omnium maximo, in quo non de levi aliquo, aut temporario malo, sed de summa agitur ac sempiterna cala
IX. En igitur huiusce a me susceptae disputationis paucis ob
oculos posita methodus & oeconomia. Τotum opus in tres libros distribuo : in quorum primo extantiam, seu veritatem divinae vindictae, quae improbos post mortem manet, firmissimis argumentis adversum De istas propugnandam, & vindicandam fuscipio : adversus inquam Dessas, quo nomine omnes illos Incredulos, oe Spiritus fortes complector, qui Deum quidem fulgentissimae veritatis luce perculsi negare non audent, negant tamen. aut in dubium vertunt vel peculiarem ipsius de actionibus hominum Providentiam , vel animorum nostrorum immortalitatem, vel futurum alium vitae statum, in quo impii a Divina iustitia puniantur: adeoque Religionem revelatam non agnoscunt,& naturalem etiam vel omnino, vel ex parte subvertunt. Hos ego potissimum resello in hoc priore libro. Veri siquidem Athei,& meas Diqitiam by Corale
28쪽
& mea, & aliorum plurium sententia, vel nulli sunt, vel
admodum pauci: quos proinde potius negligendos, contemnendosque, quam speciali cura confutandos existimo. Ex iis nihil minus, quae Contra Deisar proseremus, quamplura etiam Atheis, si qui sint, debellandis accommoda esse facile constabit. Tria ζOrro sunt argumenta , aut argumentorum genera, quae in rem anc opportuniora visa sunt, quantumque viribus meis consequi licet, promoveo urgeoque: primum scilicet ex Dei Sanctitate .
Iustitia, & Providentia desumptum ; quas praeclarissimas dotes constare ipsi minime posse, futura impiorum punitione sublata,
luculenter evinco: alterum ex omnium a primis usque temporibus nationum , atque gentium in ea fide , sive persuasione consensu, quem validissimum esse veritatis argumentum, invicta aeplane necessaria consecutione compertum facio : tertium tandem ex revelatae Religionis doctrina, sive ex divinarum litterarum apertis , ac perspicuis testimoniis; quod probationis genus, tametsi adversum Dei stas prima facie ineptum videri queat, eo tamen essicaciter urgeri , penitusque prosterni luce clarius o stendo. X. Erit fortasse non nemo, qui miretur, & quaerat, cur aris gumentum illud omnino praeterierim, quod adversum Incredulos alterius vitae ultionem abnuentes, illustres plurimi Scriptores a vel unice, vel maxime promovent, ex animi nempe natura , sicut immateriali, ita & sua sponte immortali. Verum, qui rem sapienti animo reputaverit , facile perspiciet, me non injuria ab hoc abstinuisse argumento. Quamquam enim nullatenus ambigam animos nostros quacumque immunes esse concretione maiateriae, adeoque suapte natura immortales, idque evidenter demonstrari posse consentiam; hoc tamen caussae , qua de agimus, aut nihil, aut parum, meo facile iudicio, subservit : tum quia certissimum mihi est aeternum manere posse animos, vel miseriae capaces , vel faelicitatis, licet materia aliqua concreti ponantur , ut quidam ex antiquis Philosophis, & etiam Ecclesiae Pa tribus reipsa posuerunt. Quis enim fieri nequaquam posse dixerit servare Deum a corruptione, & interitu materialem sub. stantiam , ut quod bonis, vel pravis operibus sibi debitum fecerit, aut praemium reserat, aut supplicium 8 Tum quia ex nativa duntaxat animi nostri immortalitate, nisi aliud quidpiam adie-b , Ceris,
29쪽
ceris, necessario colligi nequit permanere ipsum ad retributionem aliquam percipiendam . Unde& plures ex Socinianis impio rum animos ex se immortales a Deo destruendos, &in nihilum redigendos opinantur , & nonnulli ex De istis superstites quidem semper futuros non di fitentur , sed in statu quodam doloris , &afflictionis experte. Fateor tamen non invitus, quod necessaria, me quidem Iudice, consecutione non sequitur , sequi saltem conisiectura probabili. Sed nos ad congruentem tantummodo rationem proferendam, e re nostra esse non duximus diu detinere lectorem in subtili quaestione pluribusque implicita dissicultatibus
a vulgari intelligentia semotis, cum prassertim rationes affatim suppetant Omnibus perviae, eaeque essicacissimae, quae rem omnino conficiunt, quacumque demum de animorum natura hypothesi constituta.
XI. Primo huic libro succedit alter, in quo de qualitate dissero, si ve conditione poenarum , quibus impii in futura vita puniendi sunt, easque ex fac rarum litterum authoritate, & Ecclesiae documentis percenseo. Nam de impiorum quidem punitione certiores nos faciunt vel sola naturalis rationis evidenti Dsma principia . Quaenam vero ea definite futura sit, quove m do exercenda, cum ex supremi Iudicis Dei sapientia , justitia,& voluntate pendeat, cognoscere certo non licet, nisi ex eiusdem revelatione, quae nobis in divinis libris, & Ecclesae domina innotescit. Repudiatis igitur absurdis, & male consutis naris rationibus, quas gentilium Poetarum more, scriptores quidam levioris serme notae commenti sunt, a poena illa explicanda initium sumo , quam damni appellant, sive etiam privativam , quod in clarae Dei visionis, omniumque bonorum privatione consistat. Hinc vero ad poenas sensus, seu positivas progredior, quibus impios omnes pro meritorum ratione plectendos esse ' extra cuiusque dubitationis aleam in primis constituo. Tum eorum pluribus per nonnulla capita luculentissime expositis, in poena ignis vere proprieque dicti, quae nunc in controversiam revocatur, adinstruenda potissimum immoror, fuseque demonstro Scripturarum itestimonia , quae illam frequenter enunciant, non in tropico, aut metaphorico sensu, sed obvio, atque nativo esse intelligenda , omnibus in subsidium vocatis sanioris Criticae, & hermeneuticae regulis, firmisque aliis adductis probationibus. Eo autem libentius hoc argumentum uberius discutiendum existimavi , quod nemo adhuc, nisi me opinio fallit, illud pro dignitate tractaverit. Nam Diuitir Corale
30쪽
Nam Theologi non modo Scholastici, sed & Dogmatici, atque hi
etiam, qui concertationibus adversus Haeter odoxos magis incla ruerunt, vel illud non attingunt omnino , vel cursim , & alio
XII. In tertio demum libro caussam omnium procul dubio gravissimam defendendam aggredior, de poenarum nempe alterius vitae aeternitate, quam prae caeteris maximopere impugnant plurimi ex recentioribus haereticis , nemine, quem viderim, Catholicorum contra hiscente, aut eorum ausibus reluctante. Cum
Sociniani, ac nuperi Origensae, praecipui hujusce dogmatis hostes, Scripturae aut horitatem recipere se , ac revereri glorientur , litemque nobis intentent de legitimo eiusdem sensu, ac intelligentia; iccirco in hujus argumenti tractatione ab examine incipio sacrorum te X tuum, iisque ad trutinam severiorem exactis, ac fuse, accurateque perpensis, estugiis etiam, cavillationibus, ac technis omnibus adversariorum profligatis, exploratissimum facio, ut mihi quidem videtur , poenarum In serni Grationem nunquam desituram veritatem esse a Deo in sacris codicibus perspicue revelatam, adeoque a quocumque Christiano submisse amplectendam, firmeque credendam. Diu anceps haesi , an praeter scripturae aut horitatem , Ecclesiae quoque perpetua traditio promenda mihi foret in Catholici dogmatis confirmationem . Superis fluum quippe videri facile posse rebar , hoc argumento urgere homines , qui parvi pendunt Ecclesiae doctrina ira , & celeberrimos quosque Patres erecto supercilio aspernantur , ac veluti de ponte deiiciunt. Verum re maturius expensa , ad eam facile opinionem adductus sum , non esse in quaestione adeo momentosa argumentum hocce silentio praetereundum. Quandoquidem constans stabilisque a primaevis usque temporibus Ecclesiae Patrumque omnium in eo dogmate consensio, plurimum valere potest , ac debet ad fidem cordatis quibuscumque faciendam non aliam fuisse Apostolorum, & Christi Servatoris nostri doctrinam , nec alium
Scripturarum verbis nativum inesse sensum , quam qui modo a Catholicis asseritur ac propugnatur . Quibus lato calamo peractis, postremo loco sub incudem veniunt argumenta illa expromptuariis humanae rationis educta, quae summopere iactant adversarii,& tamquam invicta, ac decretoria protrudunt: quibusique etiam uti solent De Uae ad omnem futurae vitae punitionem perlatus oppugnandam. Haec ego maiori, qua possum, claritate dissolvo: quin etiam aeternam impiorum miseriam nedum