장음표시 사용
51쪽
i O, inquit eleganti sit me Tullius, a non comitatem , nou benignitaetris, non gratum animum S beneficii memorem diligit 3 sttae superbos, quae mal sicos, quae crudeles , quae ingratos non aspernatur , nos odis y Atqui nor te. gem bovam a mala pergit ibidem sapiens orator nulla alia, nisi na- iturae norma diυidere possimus e nec solum jus et injuria natura dijudicatur,
sed omnno omnia honesta, ac turpia. Nam communis intelligentia nobis noras res efficit, eaq; se in animis nostris inoboacit, ut baxesa iκ tartute ponantur , in vitiis turpia. Haec auIem in optatore ea simare, nos in natura
posita , Hre dementis est. V. Alterum, quod praemitto, huic assine est, nec minus explora intum , nobilissimam scilicet rationis dotem , qua praediti sumus, ecqua ceteris animantibus longe altius assurgimus , non ab alio e Te , quam a totius naturae Conditore Deo , sive ab omnium suprema &infinita mente, quae principem hanc hominibus partem non alio sine concessit , nisi ut ad ejus amussim, Legemque aeternam naturalibus quibusdam dictatis eidem praefixam suas exigerent actiones , quaeque
ipsi consentanea sunt, prosequerentur , quae vero dissona fugerent &odio haberent. Egregie disserit in hanc rem Tullius idem in lib. a. de Legih. inquiens: mne video sapientissimoram fidis sententiam , legem neque bominum ingeniis excogitatam , nec scitum aliquod esse populorum : Iedaternum quiddam , quod uniυersum mundum regeret imperaudi prohibendiisque sapientia. Da principem legem illam, es ultimam mentem esse dicebant,
omnia ratione aut cogentis, nar UetanIis Dei et ex qua illa lex, quam Dufiumano generi dederum, recte est laudata . . . Neque enim esse mens diυina
fine ratione potest Nec si regnante Tarquinio nulla erat Romae seripta lex de stupris , iccirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius Dim Lucretiae attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura , S ad rectefaciendum impellens , oe a delicto avicans : quae non tum denique incipit lex se, eum scripta es , sed tum cum orta est . orta est autem simul euis Menis re Disina. Ex quo illud sua sponte consequitur, hominem juxta rationem ejusque praescripta viventem , ordinemque a Summa Sapientia constitutum exacte custodientem , non posse nisi eiusdem sibi gratiam, approbationem, aut benevolentiam demereri: quemadmodum non nisi indignationem di odium, si a rationis inlli tutis deflectat, ordine minque perturbet. Quod ex hoe etiam perspicuum sit: nam Deus essentia sua infinite sanctus & rectus est , imo sanctitas ipsa essentialis dc rectitudo : adeoque essentia quoque sua , recte facta , virtutemque amat di approbat; malefacta vero, ordinis perversionem, & vitium reprohat & aversatur. Qua de re nemo est, qui facili me convinci nequeat,
si naturale ejusdem rationis lumen in spieiat. Unde & ipsi Gentiles de hac veritate convicti sunt, unumque istud erat , teste Laertio λθ ac B Stobaeo,
lib. t. de te ib. , ubi hoe argumentum toto ferme libro Pertractat.
52쪽
Stobaeo , ex praecipuis Stoicorum dogmatis: Girtutem ejusque opera Dii amant: υitium , ct qua ab eo sunt, odio habeat : idemque tum Cicero, tum alii dixere . VI. Hinc porro liquidissime fluit, ea quae ab hominibus recte fiunt juxta divinam voluntatem di aeternas immutabiles leges, sicut Dei approbationem & gratiam , ita praemium aliquod sive remunerationem promereri: quae autem contra Dei voluntatem di ordinem ab eo prae infixum , scut indignationem & odium , ita animadversionem di poenam. Nam Dei approbationem & amorem , sicut etiam indignationem di odium erga creaturam rationis compotem, bonique vel mali capacem, concipere nefas est veluti steriles quasdam di inanes affectiones, sed tanquam firmam voluntatis suae dispositionem , cui effectus tum homini, tum Deo consentanei respondeant. Profecto si optimo cuique Principi maxime congruit, ut nedum opera honesta approbet, reprobet vero prava, diligatque, qui leges & ordinem a se constitutum cu- sodiunt, & aversetur qui pessumdant, aut turbant; sed etiam praemio aliquo honestos ei ves afficiat, malos autem plectat ac perdat; quis excors adeo futurus est, qui id congruere neget perfectissimo omnium Principi D. O. M., ut jussa sua perficientes non approbatione tantum, sed & remineratione dignos existimet; punitione vero impios, perduelles, audacesque Iegum suarum contemtores ΘVII. Hoc idem adhuc evidentius liquet ex lege rectae administ rationis Universi , summaque rerum omnium , maximeque humanarum Providentia, quam Deo omnino tribuere debemus. Aut enim s Ciceronis ipsius argumentum est lib. a. de Nat. Deor. negandum est Deos esse, quia S Democritus Simulacra, ct Epicurus imagines inducens , qu dam pacto negat: aut qui Deos esse concedum, iis fatendum est eos aliquid mere, idque praeclarum . NibiI autem praeclarius mundi administratione.
Deorum igitur consilio adminissratur mvadus . Quod si aliter est , aliquod profecto sit necesse est melius, ct majore υi praeditum , quam Deut .... Ni siI autem in praestantius Deo . Ab eo igitur necesse est mundum regi . Iaidea autem perfectissimi Rectoris ae Provisoris tria haec imprimis resinplendent, Summa nempe sapientia, Summa Potentia , Summaque justitia . Sapientia quidem, ut nihil eorum lateat, quae in universo geruntur: Potentia, ut de omnibus disponere valeat, prout sibi libuerit: Iustitia demum, ut unicuique tribuat juxta rerum exigentiam, dignitatem, ac merita. Adeoque dum de Creaturarum rationalium Providentia & administratione sermo est , oportet , ut sicut earum
omnes actiones perspectas habet, deque iisdem arbitrio suo disponere potest , ita seeundum justitiae leges re ipsa disponat, bonis praemium,
malis vero reponendo supplicium . Hoc enim pacto optima aὸ ministratio, & Provi entia eonsistit, ut exemplo humani regiminis mani sessum est , quod duabus hisce potissimum rebus continetur : quemadmodum di ratio dc experientia docet, di sapientes quique tradidere,
53쪽
LIBER PRIMUS ADVERSUs DE ISTAS ET C. Dut testantur Tullius, Plutarchus , ac Stobariis sa). Talem mihi Rem publieam finge, ubi civibus optimis nullum sit propositum praemium,
improbi vero nulla vindicatione, nulla poena coerceantur; eam tu diisces pessime constitutam , ipsumque adeo qui eam posuit, improvidum sultissimumque judieabis . Qui ergo talem Deo rerum humanarum
procurationem, administrationemque tribuas, quam nemo vir prudens
tibi assignari pateretur RUIII. Quae si omnia vera sunt, ut nemo sapiens dissilebitur, superest , ut Supremus omnium Provisor Deus , virtutis amantissimus, vitiique & iniquitatis natura ipsa sua hostis infensissimus, vel in hac vita, vel in futura praemia pro recte , poenas pro male factis unicuique rependat: neque enim aliud quidpiam tempus excogitare fas est, quo Dei justitia juxta Providentiae leges , amorque ipsius erga virtutem , di odium erga vitia exerceri queant . Porro si mentis o oculos per universum orbem circum seramus , animoque colligamus omnia, quae in humanis rebus contingere cernimus, facile quivis clareque intelliget , suum divinis hisce persectionibus locum & exercilium in hae vita non esse , quod ideae , quam de iisdem habemus, exacte, imo ne ullo quidem pacto consentiat. Ut ut enim Deus etiam in hoc seculo ob mortalium flagitia publicas aliquando calamitates immitis Iat, & injustos acerrime puniat plerumque tamen generatim videmus hominum culpas inultas impunitasque dimitti: imo impios, nefarios, facinorosos, innocentum oppressores, humanae societatis hostes florere maxime, omnique bonorum temporalium genere , opibus, honoribus, deliciis saepe cireumfluere, nullaque digna scelerum paen a persoluta ex hoc mundo demigrare: e contra vero justos, innocentes, virtutis ae pietatis in Deum di homines cultores assiduos, variis hujusce vitae miseriis continenter involvi, diesque suos in egestate , in
aegritudine, in aerumnis, in bonorum omnium defectu miserrime transigere, nulla unquam recte factorum temporali retributione percepta. Hoc adeo compertum expIoratumque est , ut gentilium nonnulli, qui aliam vitam non cogitabant, ex impiorum felicitate, bonorumque miseria turbarentur magnopere, atque etiam ad negandam vel in dubium vocandam Dei Providentiam , Dei que ipsius exsistentiam quandoque adducerentur. Democritus Abderites, Laberio teste, cbpeoc Ira exortum inperioris constituto, se oculorum luce priυavis, malis bene B χ esse .
54쪽
esse ne υideret citatas. Euripides in Bes Ier. sa) ajebat: Emretire lassi gnum est enim aspicere lucem, υidendo malos immerito S injuste honoratos . Paria habent Menander, Theogonides, & Sophocles apud Stobaeum t& Poeta Sulmonensis ita cecinit, aut potius insanivit b)Cum rapiant mala fata bonos , ignoscite fasso , Sollieitor nullas esse putare Deos. Quibus paria effutiit alius spectata in selici Catonis, Magnique Pompeii morte, ae funere. Quinimo vel ipse vir Sanctissimus Iob pluri-ivum se commotum fuisse significat, impios felices bonisque omnibus affluentes contempIantem. uuare impii vivunt sita querebatur) sublavati sura, eonfortatique dicitiis p Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, es nepotum in conspeetu eorum. Domus eorum feeurae sunt re
Pacatae, non est υieta Dei super illos scin . Quod di David, & Ieremias , di alii dixerunt. Cum igitur certissimum sit Deum ita hae vita nec justis praemia , nec impiis supplicia pro meritorum suorum ratione tribuere, ne haec a taxia, seu ordinis perturbatio aeternum m
neat, ut scelera nimirum inulta & impunita sint, virtusque irremunerata , necessie est vitam aliam fateri, in qua hujusmodi retributio fiat, ac utrique veI ad praemium bonorum operum, vel ad malorum Poenam percipiendam juxta merita ad judicentur. IX. Id amplius confirmo. Si nulla sit post obitum operum retribi tio, non solum erunt homine beatiora pleraque animantia, quae sine dolore ae molestia fere ulla vitam agunt : sed etiam inter homines beatior erit, qui diutius suis cupiditatibus explendis , carnisque vo-Iuptatibus captandis totum se tradit quam qui perpetua virtutum 4 xercitatione , corporis maceratione, sulipsius abnegatione ut Deo imis pensius inserviat , aerumnosam vitam traducit . Quare quo sanctior quis fuerit, eo infelicior erit, quo nequior, eo beatior. Hoc autem citra horrorem quendam audiri nequit, nec sine iniuria Dei ejusque Sancti eatis , Providentias ac Iustitiae proferri. Atque hue recidit id , quod aiebat Apostolus Paulus I. Cor. cap. ID : Si in bac υita tantum
in Cbriso sperantes fumus , hoc est si nullum aliud praemium superest
Christianis ultra mortalem vitam , miserabiliores sumus omnibus bominiis bus . Cum enim nunc temporis non nisi inter calamitates & miserias persecutionesque vivamus, nullum tamen pietatis ac laborum fructum conseq.uimur . E contra vero si nulla impiis poena reliqua est praeter hune mundum, beatiores ipsi sunt, qui aliquo saltem tempore deliciis & vo Iuptatibus vitae perfruuntur. Hoc itaque cum absonum omnino sit , Dei que Bonitati repugnans, alia admittenda vita est, qua piorum , quae hic perserunt, mala, felicitate, impiorum autem, qui- has hic abundant, bona, iniseria compensentur ..
X. Hoe solum pacto Dei Providentiam , Sanctitatem, atque Iusti.
55쪽
tiam sartastectas consistere censuit memoratus Regius Propheta, nec quaestionem , quam proposuerat de felici iniquorum hominum vita aliter expediri posse, nisi ad fines bonorum & malorum referretur rex praesentibus autem bonis & malis non modo non solvi , sed etiam
implicari. Mei, inquit sa) moti sunt pedes , pexe effusi sunt gressus mei:
quia etesata super iniquos pacem peccaIorum videns .... Ecce ipsi peccatoreso abuisantes in Deuto Obtiauerunt diυitias. Et dixi: ergo sine caussa justifcata cor meam, o Iaυi inter innocentes manus meas. Extimabam ut' coisgnoscerem boo , labor est ante me. Sed nullane ex animi perturbatione evadendi viae Utique, dum in ea , quae futura sunt, transacta hac vita mortali, oculos intendo. Labor est , inquit, ante me, donec intrem in Sanctuarium Dei, eg intelligam in πουissimis eorum Quia ecce qui elongant se a te, peribunt; perdidisi omnes , qui fornicantur aἶs te, inaeis terno scilicet exitio eis pro meritis deputato. XI. Eadem quoque cogitatione a molesta se cura atque sol ieitudine
liberavit Ieremias. Justus quidem, ajebat b es tu Domine, si disputem
recum . Veruntamen justa loquar σd te . Quare υia impiorum prosperatur , bene est omnibus , qui praeυaricaηrur, S inique agunt ζ Planta si eos, ct radicem miserunt , proficiunt re faciunt fractum . En quod Prophetam valde commovebat: Sed aestum animi sui statim composuit, ubi ab iis praesentibus ad sutura mentem abstraxit. Vidit enim omnes iniquos demum congregandos quasi gregem ad υi timas, dc brevem eorum proia
peritatem in perpetuam miseriam commutandam.
XII. Paucis itaque , quae latius dicta sunt, colligendo, ita argumenis tum conficio. Si Deus est, sut ii , adversum quos disputamus , jam concedunt, nec nisi insipiens negat) Sanctus sit oportet, rerumque humanarum Provisor potens, Sapiens, ac Iustus : hae quippe perfectiones in id ea Dei clare distincteque relucent . Si Sanctus est , non potest non amare virtutem , & iniquitatem odisse: Si potens, Sapiens di Iulius rerum humanarum Provisor & Administrator, non poterit
nisi juxta meritorum rationem & eXigentiam unicuique tribuere . Porro spectato hujusce vitae curriculo evidentissime constat nec jultos diis num bonorum operum fructum percipere, nec injustos malorum p cmnam : Igitur aliam necesse est vitam admittere, in qua Deus omnibus aequam pro meritis retributionem rependat.
XIII. Ut rationem hane plane apodicticam infringant aut eludant Adversarii, illud reponere solent, virtutem sibi ipsi pulcherrimam
esse mercedem praemiumque sui ficiens: improborum autem vindictam ipsam esse culpae turpitudinem , cruciatusque animi, & conscientiae remor stas, quos inducit.
XIV. Quam inanis & salsa sit hujusmodi responsio , vel solo humanae Reipublieae exemplo liquet in primis apertissime. Nulla quip-
56쪽
pe Respublica est, nullus Rei p. Princeps aut Rector , qui honest Iscivibus honestatem ipsam pro praemio constituat , aut pessimis & neis fariis steterum turpitudinem, aut pravae conscientiae sti mulos inde suborientes pro digno eorum supplicio ; planeque improvidus & insipiens haberetur ille, qui non alia probis calearia, non alios improbis fraeis nos adhiberet. Nonne igitur Deum iacis incuriosum, improvidum,oc negligentem rerum hominum, adeoque Deum ipsum negas, dum nullum aliud assirmas praemium posuisse virtuti, aut vitiis supplicium, quam virtutis ipsius delectationem , vitiorumque remorsum e XU. Praeterea, id quod summopere observari velim, si sola ipsa pescati sceditas ae stimulus conscientiae, peceati poena constituatur, illud necessario sequitur perquam absurdum , homines nempe, quo nequio in res ac sceleratiores sunt, magisque in sceleribus ac flagitiis obfirmati, eo minus puniri. Quamquam enim, ubi quis vitio se tradit, aut quidpiam impie scelerateque commiserit, acres persentiat conscientiae stimulos cruciatusque, qui eum quiescere non sinunt; decrescunt ii tamen ex ipsa peccandi assuetudine, eoque leviores fiunt, quo scelera amplius augentur , ita ut demum serme concidant di extinguantur. Hi ne saepenumero videmus homines insigniter impios, vitiis omnibustinfectos, qui non modo ex culparum conscientia neutiquam anguntur, sed potius , ut Scripturae verbis utar, Lctamur, cum male fecerint, exsultant in rebus pesmis. Hi ergo nullam tot male gestorum punitionem reeiperent, judexque omnium supremus Deus acerbius & iniquius se haberet erga eos qui minori, quam qui majori supplicio digni sunt e quod nec sine summa fatuitate dici, nee sine horrore quo isdam audiri potest. XVI. Alia plura in eandem responsionem animadverti possent, sed
necesse non est, cum ad eam conterendam haec pauca sufficiant. Unum illud praeterire piaculum esset, ex iis stimulis conscientiae, curis, atque angoribus, quibus animus perpetrata culpa perturbari so-
Iet , in serri potius, alium superesse vitae statum, in quo sicut bonis praemia, ita impiis sint parata supplicia. Si enim crueiatus ilIe, sivere morsus, qui ex peccato veluti proprietas quaedam subnascitur , intimius & attentius examinetur, nihil aliud esse deprehenditur, quam naturalis quidam sensus, aut perceptio quaedam justitiae sive vindictae aliquando de peecato ipso exigendae a summa aliqua Potestate , cui
subjicimur, omniumque, quae gesta a nobis sunt, rationem referre debemus . Naturalis hujusmodi sensus atque perceptici in intima quadam ejusdem justitiae vindicis naturali notitia radicem habet, aut potius eadem intima ac naturalis notitia est, eaque tam certa, & indelebilis , unaque tam vivida di efficax , ut vix vividiorem aliam & eLficaciorem inveniat homo, dum a turbidis passionum motibus paulisper recolligit animum , atque a rebus exterius insonantibus attentio. Rem avocat . Nititur enim ipso rationis Iumine, quo naturaliter cognoscimus Diotrigod by Corale
57쪽
gnoscimus aliquod esse in Universo Prinei pium ordinis, & hones aistis , cui mentes quaecumque creatae subjectae sunt, Omnium qua ejusdem ordinis perversionum testem, oc Vindicem. Quapropter ne dum ex angore animi, quem improbi post scelera commissa experiuntur, inferendum non est, nullam aliam esse poenam, quae ipsos maneat, quin potius severiorem aliam ultionem sempiterni ordinis perturbati ab ipsis aliquando repetendam a Supremo Numine, & Moderatore Deo et cum naturales cognitiones fallaces numquam sint , sed objectum aliquod reale semper inspiciant et prout in loco fusius declarabi
Praecedens' Argumentum quam firmum S eseax creditum H ab Ecclesiae
Patribus, ad adsuendam alterius Vitae retributionem. Plurium eorum
proferuntur bae de re sementiae , praecipue fustini Maroris , Albenetore, Grilli Hierosobm. , Augustini, maximeque Jobannis Cbrasosto ni , qui illud frequentius adbibait, ac Iucalentius illustravit.
Uamquam Argumentum late superius expositum , quemadmodum firmum & efficax, ita satis perspicuum sit; placet nihilominus illud ulterius proponere ae illustrare tum Sanctorum Eeclesiae Patrum, tum gentilium Philosophorum verbis : Ut di robur ipsius magis appareat , dum multiplici sub aspectu exhibetur; & quanti ponderis ac momenti a sapientissimis viris judicatum semper fuerit, innotescat. Horum testimonia tum hoc, tum insequenti capite proferam : nee erit sane cuiquam, ut arbitror quidem, molestum, summos viros audire de tam nobili tamque uti-Ii argumento disserentes. Atque in primis quod Sanctiss. Ecelesiae Patres pIurimum illud valere crediderint ad alterius vitae praemiorum , poenarumque veritatem demonstrandam, ex eo liquet, quod eodem frequentissime usi sunt, dum praesertim Christianae Religionis dogma ta adversus gentiles & incredulos tuebantur , eorumque quamplures afferre possem , sed paucis mutentus ero . II. Prodeat primo loeo antiquissimus Christianae Doctrinae defensor& Martyr inelytus S. Iustinus. Is in Apol. a. pro Christianis ad Senatum Romanum sa) ita praefatum argumentum proponit: Sed ne,, quis forte idem dicat, quod ii, qui existimantur Philosophi, stre- , , pitus inanes esse, ac terricula, quae de improborum in igne aeteris, , no crueiatibus dicimus, ac nostram eo spectare sententiam, ut vir-M tutem homines metu conducti colant, non propter ipsius pulchritudinem, nec quia illis placet; paucis respondebo, nisi ita se resis habeat,
58쪽
habeat, vel Deum non esse, vel si sit, nullam hominum curam ,, gerere , nec quidquam esse virtutem, & vitium, ac inique a Leo gum latoribus puniri, qui praeclara instituta transgrediuntur. Sed is quia iniqui non sunt, eorumque parens eadem, quae ipse iacit, fa- cere per verbum Praecipit, iniqui sunt , qui eis non obsequuntur. Quod si quis diversitatem legum humanarum variantium inter se is objiciat allegans , quae a quibusdam hominibus vel pulchra , vel turis
is pia existimantur, ab aliis, quae illis sint pulchra, turpia, & quae
is turpia pulchra censeri: audiat quae de hac quoque re dicamus. I.e-M ges etiam malitiae suae congruentes Λngelos pravos constituisse sciis mus, quibus illorum similes gaudent homines. Verum recta acce- ,, dens ratio non omnes sententias , neque praecepta omnia honesta es esse commonstrat: sed haec quidem prava, illa autem bona. DIII. Fortius urget hoe eodem argumento Gentiles, simulque coris poris resurrectionem aliquando futuram probat defensor alter eximius
Christianae Religionis Athenagoras Atheniensis, cujus haee sunt verisba: sc Igitur adversum eos, qui Providentiam confitentur, & ea- dem ae nos admittunt principia, deinde propriis sententiis nescio se quo pacto excidunt, his utatur quis sermonibus .... Sed adversum
,, eos, qui de principiis dissident, optimum sorte fuerit aliud istis, , principium praemittere, simul eum ipsis dubitantes, de quibus ipsi
is rebus opinantur, & ad hunc modum una disceptantes, num tota ,, prorsus hominum vita despiciatur, ae densa quaedam caligo terris, , diffusa tum ipsos homines, tum eorum actiones ignoratione & obli ,, vione invoIvate An multo tutius sit existimare suis Creatorem, , praeesse operibus, omnium, quaecumque sunt, aut fiunt, inspecto-
rem, & cogitationum juditem y Nam si nullum omnino hominibus is rerum gestarum judicium datur, nihil homines amplius habent , is quam belluae : imo istis infelicius agunt, ut qui perturbatos animi , , motus in servitutem redigant, ac pietatis di justitiae virtutumque
is ceterarum curam gerant . Belluarum autem & ferarum vita optima,
, , virtus vero insipiens, iudicii minae res Perridicula, voluptati autem, , indulgere maximum bonum, commune autem horum omnium deis D cretum, atque una lex amica illa intemperantibus & Iaseivis senis,, tentia : manducemus , bibamus : cras enim moriemur. Talis enim , , vitae finis ne voluptas quidem, ut nonnulli opinantur, sed status, , omnis sensus expers . Quod si hominum Creatori aliqua est ope-M rum suorum cura, ac bene aut male actae vitae servatur alicubi di L,, crimen, vel in praesenti adhuc viventibus, qui virtutem aut vitium
is sectantvr , vel post mortem iisdem in separatione dc dissolutioneis versantibus. At in neutro servata judicii aequitas reperiri potest. Nam nee boni in praesenti vita virtutis praemia reserunt, nec mali
a lib. de Resurr. mortuosi nurui 19.
59쪽
,, nequitiae. Illud enim praetermitto, natura , in qua nunc sumus, M servata , non posse naturam mortalem pares pluribus aut gravioriri bus peceatis poenas sustinere . Nam qui innumeros ex innumeris M oceidit injuste, vel latro, ve I Princeps., vel Tyrannus, is sanem una morte horum scelerum poenam non persolverit. Sic etiam quiri de Deo nihil veri opinatus est , sed in omni convicio di blasphe-
mia vixit, divina contemsit , leges infregit, stupra pueris aeque ,, ac mulieribus intulit, urbes evertit injuste , domos una cum ho- ,, minibus incendit, regionem vastavit, simulque populos & ineolas,
aut etiam universam gentem extinxit, quonam is pacto in corpo-D re corruptioni obnoxio , pari his sceleribus poenae sustecerit, eum M mors debitam meritis mercedem praeripiar, ac ne uni quidem aliis
,, cui facinorum mortalis natura sufficiat λ Neque igitur in praesenti,, vita judicium pro meritis demonstratur : Neque etiam post moris
,, UeI enim mors totius est omnino vitae interitus, anima simul, , cum corpore dissoluta, & corrupta : vel per se, ipsa manente an iis D ma , dissolutionis, & dissipationis & corruptionis experte, corrum in D pitur & dissolvitur corpus, nullam iam retinens rerum gestarum
D memoriam, nec eorum, quae ob animam toleravit, sensum. Ex M tincta omnino hominum vita, nulla jam videtur hominum norim exstantium proeuratio, nec eorum, qui secundum virtutem autes vitium vixerint , judicium t Iterum autem revolventur ex legis , vitae ineommoda, & absurdorum ex ea conseque citium examen, &,, quod hujus perversitatis caput est , impietas Dei negatrix. Quod sis, corrumpatur quidem corpus, di partes quaeque dissolutae ad congruam elementa migrent , anima autem per se ipsa, utpote incorrupta ,
,, maneat nec sic quidem locum habebit animae judicium, quipperi eum justitia desideretur . Siquidem nefas est suspicari ut Ium exm Deo, aut a Deo judicium fieri, cui non adsit iustitia. Iudicio au- , , tem abest iustitia, non exstante eo, qui justitiam, aut iniustitiam, , exercuit. Nam qui unumquodque eorum, de quibus judicium in-m stituitur, in vita egit, homo erat, non anima per se ipsa, dic. Haee ille di alia plura. IV. Eadem pressius tradit S. Cyrillus Hierosol. , remque satis idoneo exemplo declarat . ,, Respice , inquie, ad ipsam justitiae ratio, , nem, atque in teipsum reflecte . Diversos habes famulos, quorum is alii boni sunt, alii pravi . Bonos sane in pretio habes, di laedis, , malos . Quod si etiam judex fueris, bonos laudas, di improbos
M punis. An vero apud te mortalem hominem aequi ratio custoditur, , , apud Deum vero Regem omnium, cui a nullo succeditur, non
,, erit rependens unicuique iustitiae modus p Atqui impium sit hoc , , inficiari. Respiee enim quid di eam. Multi homicidae in lecto im-M puniti decessere . Ubinam ergo Dei justitia λ Plerumque homicidio-C D rum Diqitigod by Corale
60쪽
rum reus semel abscisso capite poenas luit . Ubinam ergo quadra. ginta no vem caedium poenas daturus este Nisi post hane vitam fue V te iudieium ae retributio, injustitiae Deum arguis. Nil clarius, nil urσentius diei potuit . Si enim tum in privata familia Domin servos malos caedit, tum in Rep. Iudex pro meritis facinorosos punit , ita exigente justitiae lege; id negare non possumus de omnium Supremo Domino, ae Iudice, quin eum injustitiae labe aspergamus.
Porro hane justitiam scelera vindicantem non exercere Deum in hoe mundo, compertum est, inquit S. Pater : Cum plures exempli cauta se homieidae vel ex vita impuniti decedant , vel si quandoque violenta morte puniantur, una mors non sussiciat pro digna multorum homicidiorum poena: adeoque concludit, non admissa in alia vita steterum Tetributione, necessario consequi Deum injustitiae arguendum fore 2 quod vel suspieari nefas . V. Pluribus in Ioeis versat idem argumentum S. Augustinus. Unum tantum affero ex. Serm. 1. in Ps. 36. 3. D Hoc te perturbat Christianum hominem alloquitura quia vides male viventes felices, re
'' rum istarum eo pia eireumfluere, sanos esse , superbis dignitatibus '' eminere, incolumem habere domum , gaudia suorum, obsequia '' elientum , exeellentissimas potentias , nihil triste interpellare viri V tam ipsorum : Μores nequissimos vides , saeuitates copiosissimas v ' & dieit eor tuum, nullum esse divinum judicium, omnia ea sibus '' ferri, & fortuitis motibus venti Iari . Nam si Deus , inquis , res' ' humanas respiceret , floreret illius iniquitas , di mea innocentia V laboraret Nili aemulari in maligηantibus , neque deIaυeris facie καρ' ter iniquitatem et quoniam tanquam faenum cito arescent, ct ficut olera ' psali elio eadent: Ad finem nempe, ut suis persequitur, respiciendum esse ait bonorum di malorum, di ad Dei judietum cito futurum de omnibus, ut hujusinodi molesta solicitudo amputetur , & hoc pacto sartam tectam servari divinam Providentiam. Quod di e r ratione in Psalm. 9I., & 93., & in lib. 83. quaest. quaest. 82. , & lib. 2 O.
de Civ. Dei cap. 2. uberius exponit. VI. Eodem Argumento usi sunt vel ad animae immortalitatem, vel ad suturam retributionem comprobandam S. Clemens Romanus,
sive qui eumque sit Auctor Reeogn. , lib. 3., S. Theophilus Antioch.
Iib. I. ad Autolycum, Origenes super Cantica , Tertullianus lib. I. de sal. Sap., Lactantius lib. 3. Divina r. institui. , & alii . At nemo ex Patribus illud vel frequentius adhibuit, vel luculentius exposuit , quam Ecelesiae Graecae, imo Catholicae lumen fulgentissimum Sanctus Iohannes Chrysostomus. Selectiora quaedam hujusce Sancti Patris Io is ea in medium produco , ut aurea ipsius eloquentia proposita ratio vividius illustretur . Primus habetur homil. 4. de La aro, ubi eum prius accurate perpendisset latissimum vitae discrimen tum a di hi te Epulone tum a Paupere Lazaro Peractae, ex eo subinfert , seclusas etiam