장음표시 사용
11쪽
contraria medicina gravi periculo exemerat. Multo*Praetereo medicos, celeberrimosque ex iis Cassios, Calpetanos, Arruntios, Albutios, Rubrios. Ducena quinquagena Η-S. annua mercede iis fitere apxid principes. Q. vero Stertinius imputavit principibus, quod Η-S. quingenis annuis contentus ese set: sexcena enim sibi quaestu urbis fuisse numeratis domibus ostendebat. Par & fratri ejus merces a Claudio Caesare infusa est: censusque, quan quam exhausti, operibus Neapoli exornata, herredi Η-S. trecenties centena millia reliquere, quantum ad eam aetatem Arruntius solus. Exortus dein
de est Vectius Valens, adulterio Messalinae Claudii Caesaris nobilitatus, pariterque eloquentiae BD sectator. Is eam potentiam nactus, novam instituit sectam. Eadem aetas Neronis principatu ad Thessalum transilivit, delentem cuncta majorum placita, &rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem: quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento abunde potest, cum monumento suo quod
est Appia via) Jatronicen se inscripserit. Nullius histrionum equarumque trigarii comitatior egressiis in publico erat: cum Crinas Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, adsiderum motus ex ephemeride Mathematica cibos dando, horasque observando, auctoritate eum praecessit. N perque centies Η-S. reliquit, muris patriae, m*nibusque aliis paene non minori summa exstructis. Hi regebant fata, cum repente civitatem Charmis
ex/eadem Massilia invasit, damnatis non solum
12쪽
prioribus medicis, verum & balineis: frigidaque etiam hibernis algoribus lavari persuasit. Mersit
aegros in lacus. Videbamus senes Consulares usque in ostentationem rigentes. Qua de re exstat etiam Annaei Senecae adstipulatio. Nec dubium est, omneSistos famam novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. Hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente , ne Videatur accessio alterius. Hinc illa infelicis monumenti inscriptio, TURBA SE ΜEDICORUΜ PERISSE. Mutatur ars quotidie toties interpolis, & ingeniorum Graeciae satu impellimur. Palamque est, ut quisseque inter istos loquendo polleat, imperatorem illico vitae nostrae necisque fieri: ceu vero non millia gentium sine medicis degant, nec tamen sine Medicina: sicut populus Romanus ultra sexcentesmum annum, nec ipse in accipiendis artibus lentus, Medicinae vero etiam aVidus, donec expertam damnaVit.
VI. Etenim percensere insignia priscoriam in his moribus convenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor est, primum e medicis venisse Romam Peloponneso Archagathum Lysaniae filium , L. AEmilio , M. Livio Coss. anno urbis DXXXV , eique jus Quiritium datum, & tabernam in compito Acilio emtam ob id publice., Vulnerarium eum stiisse ere dictum: mireque gratum adventum ejus initio: mox a saevitia secandi urendique, transisse nomen in carnificem , & in taedium artem omnesque medicos: quod clarissime intelligi potest ex M. Cais
13쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXIX. ytone, cujus auctoritati triumphus atque Censura ininimum conferunt: tanto plus in ipso est. Quamobrem verba ejus ipsa ponemus.
VII. Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fiali : quid Athenis exquisitum habeam, & quod bonum sit illorum literas inspicere, non perdiscere . vincam. Nequissimum & indocile genus illorum:& hoc puta vatem dixisse: Quandocunque ista gens
suas literas dabit, omnia corrumpet. Tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes Medicina. Et hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit, & facile dis perdant. Nos quoque dictitant barbaros, & spur- cius noS, quam alios opicos, appellatione scedant. Interdixi tibi de medicis. VIII. Atque hic Cato DCV anno urbis nostrae obiit, LXXXV suo, ne quis illi defuisse publice tempora, aut priVatim vitae spatia ad experiendum arbitretur. Quid ergo damnatam ab eo rem utilissimam credimus λ Minime hercules: subjicit enim qua medicina & se & conjugem usque ad longam senectam perduxerit, iis ipsis scilicet, quae
nunc nos tractamus. Profiteturque esse commen
tarium sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus. Νon rem antiqui damnabant, sed artem. MaXime Ver quaestim esse immani pretio Vitae, recusabant. Ideo templum AEsculapii, etiam cum reciperetur is Deus, extra urbem secish, iterumque in insula, traduntur. Et cum Graecos Italia pellerent, diu post Catonem, excepisse medicos, Augebo providen
14쪽
tiam illorum. Solam hanc artium Graecarum non 'dum exercet Romana gravitas in tanto fructu:
paucissimi Quiritium attigere, & ipsi statim ad Graecos transfugae r immo Vero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus, etiam apud imperitos eX- pertesque linguae, non est. Ac minuS credunt, quae
ad salutem suam pertinent, si intelligunt. Itaque hercule in hac artium sola evenit, ut cuicunque mediciun se professo statim credatur, cum sit Pe riculum in nullo mendacio majus. Non tamen illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cubque dulcedo. Nulla praeterea lex, quae puniat inscitiam: capitale nullum exemplum vindictae. Disecunt periculis nostris, & experimenta per mortes agunt: medicoque tantum hominem occidisse impunitas summa est. Quin immo transit convitium,& intemperantia culpatur: ultroque qui periere arguuntur. Sed decuriae pro more censuris principum examinantur: inquisitio per parietes agitur:& qui de nummo judicet, a Gadibus columnisque Herculis accersitur: de exsilio vero non nisi die XLV electis viris datur tabella. At de judice ipso quales in consilium eunt, statim occisuri λ Merito , dum nemini nostrum libet scire , quid saluti suae opus sit. Alienis pedibus ambulamus : alienis
oculis agnoscimus: aliena memoria salutamus: aliena vivimus opera. Perieruntque rerum naturae pre
tia, & vitae argumenta. Nihil aliud pro nostro habemus , quam delicias. Non deseram Catonem tam ambitiosae artis invidiae a me objectum, aut Senatum illum, qui ita
15쪽
censebat: idque non criminibus artis arreptis, utvliquis exspectaverit. Quid enim venenorum fertilius, aut unde plures testamentortim insidiae λ Jam
vero & adulteria etiam in principum domibus , iit Eudemi in Livia Drusi Caesaris : item Valentis, in qua dictum est regina. Non sint artis ista , sed
hominum. Non magis haec urbi timuit Cato, ut equidem credo, quam reginas. Ne avaritiam quidem arguam, rapacesque nundinas pendentibus fatis , & dolorum indicaturam , ac mortiS Rrrham, aut arcana praecepta. Squamam in oculiS emoven- dZm potius, quam extrahendam: per quae effectum est , ut nihil magis prodesse videretur, quam multitudo grassantium. Neque enim pudor, sed aemuli pretia summittunt. Notum est ab eodem Charmide unum aegrum ex provincialibus Η-S. ducentis reconductum: Alconti vulnerum medico H-S. centies cent. mili. damnato ademisse Claudium principem. Eidemque in Gallia exsulanti, & deinde
restituto acquisitum non minus intra paucOS annos. Et haec personis imputentur. Ne faecem ludem aut inscitiam ejus turbae arguamus, ipsorum intemperantiam in morbis, aquarum calidarum diverticulis : imperiosam inediam, & ab iisdem deficientibus cibos saepius die ingestos, mille praeterea poenitentiae modis , culinarum etiam praeceptis & unguentorum mixturis , quando nullas omisere vitae illecebras. Invehi peregrinas merceS, conciliarique externa pretia, displicuisse majoribus crediderim equidem: non tamen hoc Catonem providisse, cum damnaret artem. Theriace Vocatur eX-
16쪽
cogitata compositio luxuriae. Fit ex rebus externis. cum tot remedia dederit natura , quae singula sitiss-cerent. Mithridaticum antidotum ex rebus LIV componitur, interim nullo pondere aequali, & quarundam rerum seXagesima denarii unius imperata. Quo Deorum perfidiam istam monstrante λ Hominum enim subtilitas tanta esse non potuit. Ostentatio artis'& portentosa scientiae venditatio manifesta est. Ac ne ipsi quidem illam novere. Comperique Vulgo pro cinnabari Indica in medicamentaminium addi, inscitia nominis, quod esse Venenum docebimus inter pigmenta. Verum haec ad singulorum salutem pertinent. Illa autem, quae timuit Cato, atque providit, innocentiora multo & parva opinatu, quae proceres artis ejus de semet ipsi fateantur. Illa perdidere imperii mores, illa quae sani patimur, luctatus, ceromata, ceu valetudinis causa instituta : halineae udentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus validus exiret, obedientissimi vero efferrentur. Potus deinde jejunorum ac vomitiones, & rursus perpotationes , ac pilorum eviratio instituta resinis eorum: itemque pectines in seminis quidem publicati.
Ita est profecto: lues morum, nec aliunde major quam e medicina, Vatem prorsus quotidie facit Catonem, & oraculum: Satis esse ingenia Graecorumpaspicere, non perdiscere.
Haec fuerint dicerda pro Senatu illo, sexcem iisque populi Romani annis, adversus artem , in qua conditione insidiosissima auctoritatem pessimis boni faciunt: simul contra attonitas quorundam
17쪽
persuasiones, qui prodesse iii si pretiosa non putant. Neque enim dubitaVerim, aliquibus fastidio futura, quae dicentur animalia : at non Virgilio filii nominare formicas nulla necessitate, & curculiones , ac lucifugis congesta cubilia blattis : non Homero inter proelia Deorum improbitatem muscae describere : non naturae gignere ista, cum gignat hominetii. Proinde causas quisque effectus, non res, aestimet. IX. Ordiemur autem a confestas, hoc est, lanis OVisque, ut obiter rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. Quaedam etiam sic alienis locis , tamen obiter dici necesse erit. Nec deerat materiae
pompa, si quidquam aliud intueri liberet, quam fidem operis. Quippe inter prima proditis etiam
ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu Vero id certum esset, atque non fabulosum. Irridere est, vitae remedia post millesimum annum reditura mom1 rare. Lanis auctoritatem veteres Romani etiam rein
ligiosam habuere, postes a nubentibus attingi jubentes. Praeterque cultum Sc tutelam contra frigora, succidae pitu imii praestant remedia ex oleo vinoque , aut aceto , prout quaeque mulceri morderive opus sit, & adstringi, laxarive, luxatis membris, dolentibusque nervis impositae, & crebro su D fusae. Quidam etiam salem admiscent luxatis. Alii
cum lana rutam tritam adipemque imponunt. Item contusis, rumentibusque. Halitus quoque Oris gratiores facere traditur , confricatis dentibus atque
gingivis , admixto melle. Prodest & phreneticis sussitu. Sanguinem in naribus sistit cum oleo ro-
18쪽
saceo : & alio modo indita auribus obturatis spis- suis. Quin & hulceribus vetustis imponitur cum melle. Vulnera ex vino, vel aceto, vel aqua frigida & oleo expressa sanat. Arietis vellera lota Digida ex oleo madefacta, in muliebribus malis inflammationes vulvae sedant. Et si procidant, sus- situ reprimunt. Succida lana imposita subditaque mortuos partus evocat. Sistit etiam profluvia earum. At canis rabiosi morsibus inculcata post diem septimum solvitur. Reduvias sanat ex aqua frigida. Eadem nitro, sulphure, oleo, aceto, pice liquida ferventibus tincta, quam calidissima imposita his die, lumbortim dolores sedat. Sanguinem sistit ex
ariete succida , articulos extremitatum praeligans. Laudatissima omnis e collo: natione Vero Galatica, Tarentina, Attica, Milesia. Succidam imponunt & desquamatis, percussis, lividis, incussis, collisis, contritis, dejectis, capitis & aliis doloribus, stomachi inflammationi, ex aceto & rosaceo. Cinis ejus illinitur attritis , vulneratis, ambustis. Et in oculorum medicamenta additur: item in fistulas, auresque suppuratas. Ad haec detonsam eam, alii eviilsam, decisis sumimis partibus siccant, carpunt-oue, & in fictili crudo componunt, ac melle Perfundunt , uruntque. Alii astulis tedae subjectis, &subinde interstratis, oleo aspersam accendunt, cineremque in labellis aqua addita confricant manu , & considere patiuntur, idque saepius mutantes aquam, donec linguam adstringat leniter, nec mordeat. Tunc cinerem reponunt. Vis ejus septica est, essicacissimeque genas purgat.
19쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXIX. I 3X. Quin ipsae sordes pecudum, sudorque seminum, & alarum, adhaerentes lanis, oesypum vocant innumeros prope usus habent. In Atticis ovibus genito palma. Fit pluribus modis: sed probatissimum, lana ab his partibus recenti concerpta , aut quibuscunque sordibus succidis primum collectis , ac lento igni in aeneo subfervefactis, & resei geratis, pii guique quod supernatet, collecto in si tili vase, iterumque decocta priori materia: quae pinguitudo utraque stigida aqua lavatur, & in linteo saccatur, ac Sole torretur, donec candida fiat ac translucida. Tum in stannea pyxide conditur. Probatio autem, ut sordium Vir oleat, & manufiicante ex aqua non liquetur, sed albescat ut cerussa. Oculis utilissimum contra inflammationes , genariimque callum. Quidam in testa torrent, donec pinguitudinem amittat, utilius tale existimantes ero.
sis & duris genis, angulis scabiosis & lacrimanti hus. Hulcera non oculorum modo sanat, sed oris etiam & genitalium, cum anserino adipe. Medetur& vulvae inflammationibus, & sedis rhagadiis, &condylomatis cum meliloto ac butyro. Reliquos usus ejus suo loco digeremus. Sordes quoque caudarum concretae in pilulas, ac siccatae per se tu-saeque in farinam & illitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus: gingivisque, si carcinoma serpat. Jam vero pura Vellera, aut per se imposita caecis doloribus, aut accepto sulphure : & cinis eorum, genitalium vitiis. Tantumque pollent, ut medicamentis quoque superponantur. Medentur ante omnia & pecori ipsi, si fastidio non pascatur. Cauda
20쪽
enim quam arctissime praeligata, evulsa inde lana
statim'Vescuntur. Traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori. XI. Lanae habent & cum ou s societatem simul fronti impositae contra epiphoras. Non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas, neque aliud, quam candidum ex ovo infundi, ac pollinem thuris. Ova per se infuso candido oculis' epiphoras cohibent, urentesque restigerant. Quidam cum croco praeserunt, & pro aqua miscent collyriis. Infantibus vero contra lippitudines vix aliud remedium est, huWro admixto recenti. Eademicum oleo trita ignes sacros leniunt, betae foliis superilligatis. Candido ovorum in oculis & pili reclinantur Hammoniaco trito admixtoque. Et vari in facie cum pineis nucleis ac melle modico. Ipsa facies illita Sole non aduritur. Ambusta aquis si statim ovo Occupentur , pusulas non sentiunt. Quidam admiscent farinam hordeaceam, & salis parum. Hulceribus Vero eae ambusto, cum candido ovorum tostum hordeum, & suillo adipe, mire prodest. Eadem curatione ad sedis Vitia utuntur : infantibus
quidem, etiam si quid ibi procidat. Ad pedum rimas ovorum candido decocto cum cerussae dena .riorum duum pondere, pari spumae argenti, myr- Iliae exiguo, deinde vino. Ad ignem sacrum , candido ovorum trito cum amylo. Ajunt & vulnera candido glutinari, calculosque pelli. Lutea ovorum cocta ut indurescant, admixto croco modice, item melle & lacte mulieris illita, dolores oculo-rtini mitigant. Vel cum rosaceo & mulso lana ocu-