Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

31쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXlX. 23XXV. 1. Carnibus gallinaceorum, ita ut tepebant avulsae, appositis , Venena serpentium doman-nir: item cerebro in vino poto. Parthi gallinae malunt cerebrum plagis imponere. Ius quoque ex his potum praeclare medetur, & in multis aliis usibus mirabile. Pantherae leonesque non attingunt Per-

unctos eo, praecipue si & allium fuerit incoctum. Alvum solvit validius e vetere gallinaceo. Prodest& contra longinquas febres , & torpentibus membris , tremulisque, & articulariis morbis : in capitis doloribus: epiphoris, inflationibus, fastidiis,

incipiente tenesmo, jocineri, renibus, Vesicae: contra cruditates, suspiria. Itaque etiam faciendi ejus exstant praecepta. Essicacius enim cocti cum olere marino, aut cybio, aut cappari, aut apio, aut herba Mercuriali, aut polypodio, aut anetho: utilissemne autem in congiis tribus aquae ad tres heminas

cum supra dictis herbis, & refrigeratum sub dio

dari tempestivis antecedente Vomitione. Non praeteribo miraculum, quanquam ad medicinam non pertinens: s1 auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt id in se. Ita hoc venenum auri est. At gallinaceis ipsis circulo e sarmentis a dito in collum, non cRnunt. XXVI. 3. Auxiliatur contra serpentes & columbarum caru recens concerpta, & hirundinum : bubonis pedes usti cum plumbagine herba. Nec omitram in hac quoque alite exemplum Magicae Vanitatis. Quippe praeter reliqua portentosa mendacia, cor ejuS impositum mammae mulieris dormientis sinistrae, tradunt essicere, ut omnia secreta prom

32쪽

16 C. PLINrΙ SECUNDI

nunt1et. Praeterea in pugnam ferentes idem, fortes fieri. Ejusdem ovo ad capillum remedia demonstrant. Quis alitem, quaeso, ovum bubonis unquam Videre potuit, cum ipsam avem vidisse priodigium sit λ quis utique experiri , & praecipue in capillo λ Sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari capillum promittunt. Cujus generis prope Videri possint, quae tradunt & de vespertilione: si

ter circumlatus domui vivus, per fenestram inverso capite infigatur, amuletum esse e privatimque ovilibus circumraptum toties, & pedibus suspensum in supero limine. Sanguinem quoque HUS cum carduo , contra serpentium ictus inter praecipua

laudant.

XXVII. 11. Phalangium est Italiae ignotum , &plurium generum : unum simile formicae : sed multo majus , rufo capite , reliqua parte corporis nigra, albis incursantibus respersum guttis. Acerbior hujus, quam vespae id iis. Vivit maxime circa furnos & molas. In remedio est, si quis ejusdem generis alterum percusso ostendat. Et ad hoc servantur mortui. Inveniuntur & corticeS eorum, qui triti & poti medentur: & mustelae catuli, ut diximus supra. AEque phalangion Graeci vocant inter genera araneorum, sed distinguunt lupi nomine. Tertium genuς est eodem phalangit nomine araneus lanuginosus , grandissimo capite. Quo disesecto inveniri dicuntur intus vermiculi duo, adalligatique mulieribus cervina pelle ante Solis ortum, praestare ne concipiant, ut Caecilius in commentariis reliquit. Vis ea annua est i quam solam ex

33쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXlX. 27

omni atocio dixisse fas sit, quoniam aliquarum Decunditas plena liberis tali venia indiget. Vocatur& rhagion acino nigro similis, ore minimo sub alvo , pedibus brevissimis, tanquam imperfectis.

Dolor a morsu eius qualis a scorpione. Urina similis araneis textis. Idem erat asterion, nisi distingueretur virgulis albis. Hujus morsus genua labefactat. Pejor utroque est caeruleuS, lanugine nigra , caliginem concitans, de VomituS araneos S. Etiamnum deterior, a crabrone penna tantum differens. Hic & ad maciem perducit. Myrmecion formicae similis capite, alvo nigra, guttis albis distinguentibus, vesparum dolore torquet. Tetragnathii duo genera habent: pejor medium caput distinguente linea alba, & transversa altera. Hic Oris tumorem facit. At cinereus posteriori parte candicans , lentior. Minime autem noYius eodem colore , qui telas muscis in parietibus latissime pandit. Contra omnium morsus remedio est gallinaceum cerebrum mn piperis exiguo potum in posseca. Item formicae quinque potae : pecudum fimi cinis illitus ex aceto: & ipsi aranei quicunque in

oleo putrefacti. Muris aranei morsus sanatur coagulo agnino in vino poto : ungulae arietinae cinere cum melle, mustelae catulo, ut in serpentibus dictum est. Si jumenta momorderit, mUS Te cens cum sale imponitur, aut fel vespertilionis ex aceto. Et ipse mus araneus contra se remedium es ,

divulsus &impositus. Nam si praegnans momordit, protinus dissilit. Optimum, si imponatur qui momorderit. Sed & alios ad hunc usimi servant in

34쪽

C. PLINII SECUNDI

oleo, aut luto circumlitos. Est contra morsum ejus remedio terra ex orbita. Ferunt enim non transiri ab eo orbitam, torpore quodam n3turae. XXVIII. 11. Scorpionibus contrarius maXime

invicem stellio traditur, ut visu quoque paVoremiis asserat, torporem frigidi sudoris. Itaque in oleo putrefaciunt eum, & ita ea Vulnera pertingunt. Quidam oleo illo spumam argenteam decoquunt ad emplastri genus , atque ita illinunt. Hunc Graeci coloten vocant, & ascalaboten, & galeo-ten. In Italia non nascitur. Est enim hic plenus lentigine , stridoris acerbi, & vescitur: quae omnia a nostris stellionibus aliena sunt.

XXIX. 13. Prodest & gallinarum simi cinis illitus , draconis jecur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae plagae impositus , aut assus in cibo si unius, aut potus in meri cyathis duobus. Proprium est scorpioniim, quod manUS palmam non seriunt, nec nisi pilos attigere. Lapillus qualiscunque, ab ea parte qua in terra erat, impositus plagae, levat dolorem. Item testa Dra operta ex aliqua parte , sicut erat, imposita , liberare dicitur. Non debent respicere qui imponunt, & cavere ne Sol aspiciat. Vermes terreni triti impossiti prosunt. Multa Sc alia ex his remedia sunt, propter quae in melle servantur. Noctua apibus contraria, & vespis,

crabronibusque, & sanguisugis: pici quoque Martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. Adversantur & locustarum minimae sine pennis , quos allelahos vocant. Est & formicarum genus Venenatum: non fere in Italia. Solipugas Cicero

35쪽

NATUR. Η ISTO R. LIB. XXIX. 19

appellat, sal ptigas Baetica. lis cor Vespertilionis contrarium, omnibusque formicis: salamandris cantharidas diximus resistere. XXX. 14. Sed in iis magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae Vesicae cum cruciatu praecipuo. Cossinum Equitem Romanum, amicitia Neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, vocatus ex AEgypto medicus ob hanc valetudinem ejus a Caesare, cum cZntharidum potum praeparare voluisset, interemit. Verum illitas prodesse non dubium est, cum succo taminiae uvae, di sevo OVis Vel caprae. Ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. Alii in pedibus & capite existimant esse, alii negant. COn-Venit tantum pennaS earum auxiliari, in quacunque parte sit venenum. Ipsae nascuntur eX Vermi-cido, in spongia maxime cynorrhodi quae fit in caule, sed foecundissime in fraxino : ceterae in a ba rosa, minus emcaces. Potentissimae inter omnes Variae, luteis lineis, quas in pennis transversas h hent, multum pingues: inertioreS minutae, latae, pilota : inutilissimae vero, uniuS coloriS, mB R -que. Conduntur in calice fictili non picato, & linteo colligato, congestae rosa matura, & suspenduntur super acetum cum sale fervens, donec per

linteolum vaporentur, postea reponuntur. ViS earum Adurere corpus, crustas obducere. Eadem pityo campis , in picea nascent bus : eadem bupresti: similiterque praeparantur. Efficacissimae omnes ad lepras lichenasque: dicuntur & menses ciere & urinam. Ideo Hippocrates & hydropicis dabat. Can-

36쪽

C. PLINII SECUNDI

tharides objectae stini Catoni Uticensi, ceu Venenum vendidisset in auctione regia , quoniam eas sestertiis LX addixerat. Et sevum autem struthio camelintim tunc venisse sestertiis XXX, obiter dictum sit, essicacioris ad omnia usus, quam est adeps

anserinUS.

XXXI. Diximus & mellis Venenati genera: contra quod utuntur melle, in quo apeS sint mortuae. Idem potum in vino, remedium est Vitiorum, quae e cibo piscium gignuntUr. XXXII. In canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquae, capitis canini cinis illitus vulneri. Oportet autem comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili novo, axgilla circumlito, atque ita in furnum indito. Idem & in potione proficit. Quidam ob id edendum dederunt. Aliqui &Vermem e cadavere canino adalligaVere: menstruave canis in panno subdidere calici, aut intus ipsius caudae pilos combustos insuere , vulneri. Corcaninum habentem fugiunt canes. Non latrant Vero , lingua canina in calceamento subdita pollici: aut caudam mustelae, quae abscissa dimissa sit, habentes. Est limus sali. se sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu, fieri hydrophobos non patitur. Multo tamen utilissime jecur ejus, qui in rabie momorderit , datur, si possit fieri, crudum mandendum : si minus, quoquo modo coctum, aut jus coctis carnibus. Est vermiculus in lingua canum, qui Vocatur a Graecis lytta, quo exemto infantibus catulis, nec rabidi fiunt, nec fastidium sentiunt. Idem ter igni circumlatus, datire morsis a rabioso, ne ra-

37쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXIX. 3Ibidi fiant. Et cerebello gallinaceo occurritur. Sed id devoratum anno tantum eo prodest. Ajunt &cristam galli contritam essicaciter imponi, &anseris adipem cum melle. Saliuntur & carnes eorum, qui rabidi filerunt, ad eadem remedia in cibo dandae. Quin & necantur catuli statim in aqua, ad sexum ejus qui momorderit, ut jecur crudum devoretur eY iis. Prodes: & fimum gallinaceum, dumtaXat rufum, ex aceto impositum: & muris aranei caudae cinis, ita ut ipse, cui abscissa sit, vivus dimittatur : glebula ex hirundinum nido illita ex aceto: vel pulli hirundinis combusti: membrana sive sene inis anguium, Vernatione eXutR, cum cancro masculo ex vino trita. Nam etiam per se reposita in arcis armariisque , tineas necat. Tanta vis mali est, ut urina quoque calcata rabiosi caniS noceat, maxime hulcus habentibus. Remedio est fimum caballinum aspersum aceto, & calfactum in fico impositum. Minus hoc miretur, qui cogitet, lapidem a cane morsiim, usque in proverbium discordiae venisse. Qui in urinam canis suam egesserit, torporem lumborum sentire dicunt. Lacerta, quam hi sepa, alii chalcidicen vocant, in vino pota morsus suos sanat. XXXIII. Veneficiis ex mustela silvestri factis, contrarium est jus gallinacei veteris large haustum: peculiariter contra aconitum, addi parum salis oportet. Gallinarum fimum dumtaxat candidum, in hyssopo decoctum, aut mulso, contra Venena fungorum boletorumque : item inflationes, ac strangulationes: quod miremur, cum, si aliud animal gu-

38쪽

C. PLINII SECUNDI

sciatur. Sanguis anserinus contra lepores marin OS valet, cum olei aequa portione. Item contra mala medicamenta omnia asservatur cum Lemnia rubrica& spinae albae succo, pastillornm drachmis quinque , qui in cyathis ternis aquae bibantur : item

mustelae catulus, ut supra diximuS, praeparatuS.Coagulum quoque agninum adVersus omnia mala medicamenta pollet: item sangitis anatum Ponticarum. Itaque & spissatus servatur, Vinoque di luitur. Quidam feminae anatis essicaciorem putant. Simili modo contra venena omnia, ciconidrum Ventriculus Valet, coagulum pecoris. JuS ex carne arietum privatim adversus cantharidas: item lac

Vium calidum, praeterque iis qui buprestin aut aconitum biberint. Columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum. Contra toxica, mustela Vulgaris inveterata, binis drachmis

XXXIV. Alopecias replet fimi pecudum cinis

cum oleo cyprino & melle: item ungularum muli vel mulae ex oleo myrteo. Praeterea ut Varro noster tradit) murinum fimum, quod item musce das applellat. Et muscarum capita recentia, Prius folio ficulneo asperatas. Alii sanguiue muscarum ii tu mir. Alii decem diebus cinerem earum illinunt crem cinere chartae , Vel nucum, ita ut sit tertia pars e muscis. Alii lacte mulierum cum brassica cinerem' muscarum subigunt: quidam melle tantum. Nullum animal minus docile existimatur, minorisve intellectus: eo mirabilius est, Olympiae sacro

39쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXIX. 33

certamine, mines earum immolato tauro, Deo quem Mytoden vocant, emra territorium id abire. Alopecias cinis e murium capitibus, caudisque, to ruis muris, emendat: praecipue si veneficio acciderit haec injuria. Item herinacei cinis cum melle, aut corium combustum cum pice liquida. Caput quidem ejus ustum per se, etiam cicatricibus pilos reddit. Alopecias autem in ea curatione praeparari oportet novacula, & sinapi. Quidam ex aceto uti maluerunt. Quae de herinaceo dicuntur, Omnia tanto magis valebunt in hystrice. Lacertae quoque, ut

docuit nuS, combustae cum radice recentis arundinis, quae ut una cremari possit, minutim findenda est: ita myrteo oleo permixto cineres capillorum defluvia continent. Essicacius virides lacertae omnia eadem praestant. Etiamnum utilius admixto sale, &adipe ursino, & caepa tusa. Quidam denas virides in decem sextariis olei veteris discoquunt, contenti semel in mense ungere. Pellium viperinarum cinis , alopecias celerrime explet: item gallinarum fimum recens illitum. Corvi ovum in pereo Vase permixtum illitumque derasb capite nigritiam capilli affert: sed donec inarescat, oleum in ore habendum est, ne & dentes simul nigrescant. Idque in umbra faciendum, neque ante quatriduum abluendum. Alii sanguine & cerebro ejus utuntur cum Ut no nigro. Alii excoquunt ipsum, & nocte in concubia in plumbeum vas condunt. Aliqui alopeciaS cantharide trita illinunt cum pice liquida, nitro prae

parata cute. Caustica Vis earum, cavendumque ne

exhulcerent alte. Postea ad hulcera ita facta, capita C. Plin. LV. ' C

40쪽

murium, & fel muri 3, & fimum cum elleboro &

pipere illini jubent.

XXXV. Lendes tolluntur adipe canino , vel anguibus in cibo sumtis anguillarum modo : aut Ver-MAtione eorum, quam exuunt, pota. Porrigines felle ovillo cum creta Cimolia, linito capite, donec ina

XXXVI. Capitis doloribus remedio sunt coch- Iearum , quae nudae inveniuntur nondum peractae, ablata capita, ex his lapidea duritia exemta: est autem calculi latitudine: quae adalligantur, & minutae fronti illinuntur tritae. Item oesypum: Ossa e capite vulturis adalligara , aut cerebrum cum oleo& cedria peruncto capite, & intus naribus illitis. Cornicis cerebrum coctum, in cibo sumtum , vel noctuae, idem praestat: gallinaceusque si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia ejus qui doleat, evulsis collo plumis circumligatisque, vel cristis: mustelae cinis illitus: surculus ex nido milvi pulvino subjectus: murina pellis cremata ex aceto illito cinere. Limacis inter duas orbitas inventae Officulum per aurem cum ebore trajectum, vel in. pellicula canina adalligatum : quod remedium pluribus semperque prodest. Fracto capiti aranei tela

ex oleo & aceto imposita, non nisi Vulnere sanato, abscedit. Haec & vulneribus tonstrinarum sangui-1aem sistit. A cerebro Vero profluentem, anseris sanguis aut anatis infusus : adepsque earundein alitum cum rosaceo. Cochleae matutino pascentis arundine caput praecisum, maxime Luna plena ,

lineo panno adalligant capitis doloribus licto: aut

SEARCH

MENU NAVIGATION