장음표시 사용
451쪽
fragmenti paulum, quod in lamina ferrea teratur , essicacissimum eXperimento excusant mangones gemmarum. Recusant sinailiter & limae probationem. Obsidianae fragmenta Veras gemmaS non scarificant. Fictitiae, scarificationes candicantium fugiunt. Tantaque differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, Verum omnes adamante. Plurimum vero in his terebrarum proficit fervor. Gemmiseri amnes sunt Acesines& Ganges : terrarilin autem Omnium maxime Indictis LXXVII. Et jam peractis omnibus naturae operibus, discrimen quoddam renim ipsarum atque tel- rarum facere conveniat. Ergo in toto orbe & quacunque caeli convexitaS Vergit, pulcherrima est omnium, rebusque merito principatum naturae Oh-tinens , Italia, rectrix parensque mundi altera, Viris , seminis, ducibus, militibus, servitiis , artium praestantia, ingeniorum claritatibus, jam situ ac salubritate caeli atque temperie , accessu cunctarum gentium facili, litoribus portuosis, benigno Ventorum affatu , etenim contingit procurrentis positio in partem utilissimam, & inter ortus occasus que mediam) aquarum copia, nemorum salubrit te , montium articulis, ferorum animalium innocentia , soli fertilitate, pabuli ubertate. Quidquid
est, quo carere Vita non debeat, nusquam est praestantius: fiuges, Vinum, olea , Vellera, lina, Vestes, juvenci. Ne equos quidem in trigariis praeferri ullos vernaculis animadverto. MetalliS auri, argenti , aeris, ferri, quamdiu libuit exercere , nul-
452쪽
4 6 C. PLINII NATUR. HIST. LIB. XXXVII.
iis cessit: & iis nunc in se gravida pro omni dolevarios succos, & frugum pomorumque sapores fundit. Ab ea , exceptis Indiae fabulosis, proxime quidem duxerim Hispaniam, quacunque Am hitur mari,