Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

441쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 3s

fst. Eandem dicunt leueogaeam , & leii cographiam oppellant, & synophiten , tritam lactis 12ucco ac

sapore notabilem. In educatione nutricibus lactis foecunditatem: infantium quoque alligata collo salivam facere dicitur , in ore autern liquescere. Eandem memoriam adimere dicunt. Mittit eam & Achelous amnis. Sunt qui smaragdum albis Venis cir-Cumligatum galactiten vocent. Gallaica argyro damanti ssimilis est, paulo sordidior: inveniuntur autem binae vel ternae. Gasidanem Medi mittunt, coloris orobini, velliti floribus sparsam. Nascitur Min Arbelis. Haec quoque gemma concipere dicitur,& intra se partum fateri concussa, concipere autem trimestri spatio. Glo petra linguae similis humanae non in terra nasci dicitur, sed deficiente Luna coelo decidere , memoriae quoque necessaria. Quod ne credamus, promissi quoque vanitas facit: Ventos enim ea comprimi narrant: Gorgonia nihil aliud est, quam corallium : nominis causa , quod in duritiam lapidis mutatur. Emollit maria. Fulminibus de typhoni resistere assirmant. Goniaeam eadem vanitate inimicorum poenaS essicere pro

mittiant.

LX. Heliotropium nascitur in AEthiopia, Africa ,

Cypro, porracei coloris, sanguineis venis distincia. Causa nominis, quoniam dejecta in Vas aquae, fulgorem Solis accendit sanguineo repercussu, maXime AEthiopica. Eadem extra aquam speculi modo Solem accipit, deprehenditque defectus , subeuntem Lunam ostendens. Magorum impudentide vel manifestissimilan hoc quoque exemplum est, quo

442쪽

436 C. PLINII SECUNDI

niam admixta herba heliotropio, quibusdam qu que additis praecantationibus, gerentem conspici negent. Hephaestitis quoque speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quanquam rutilanS. EXperimentum est, si serVentem aquam addita statim refrigeret : aut si in Sole addita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco. Horminodes, ex argumento viriditatis in candida gemma vel nigra, dc aliquando pallida, ambiente circulo aurei coloris, appellatur. Hexeconialithos in parva magnitudine multicolor, hoc sibi nomen adoptavit. Reperitur in Troglodytica regione. Hieracitis alternat milvinis nigrisque veluti plumis. Hammitis ovis piscium similis est, dc alia velut nitro composita, praedura

alioqui. Hammonis cornu inter sacratissimas AEthiopiae gemmas, aureo colore , arietini cornus essigiem reddens, promittitur praedivina somnia repraesentare. Hormesion inter gratissimas aspicitur , ex igneo colore radians auro, portante secum in eXtremitatibus candidam lucem. Hyaeniae ex oculis hyaenae ,

dc ob id invasae, inveniri dicuntur: &, si credimus, linguae hominis subditae futura praecinere. Haematites in AEthiopia quidem principalis, sed & in Arabia & Africa invenitur , sanguineo colore, non omittenda promissis ad coarguendas barbarorum insidias. Zachalias Babylonius in his libris quos scripsit ad regem Mithridatem, humana gemmis attribuit fata: hanc non contentus oculorum Sc jocinerum medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris dedit, & litibus judiciisque interposuit: in

proeliis etiam ex ea ungi salutare pronuntiavit. Est

443쪽

NATUR. HI ST OR. LIB. XXXVII. 437

& alia ejusdem generis, quae Vocatur inentii ab Indis, Xanthos appellata Graecis , e fulvo candicans.

LXI. Idaei dactyli in Creta, ferreo colore pollicem humanum exprimunt. Icterias aliti lurido similis, ideo existimatur salubris contra regiOS morbos. Est & alia eodem nomine liquidior. Tertia folio viridi similis, latior prioribus, paene sine Pon

dere , venis luridis. Quartum genus in eodem colOre nigris venis discurrentibus. Jovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. Indica gentium suarum habet nomen, subrufo colore, in attritu sudorem purpureum manat. Alia eodem nomine candida, pulvereo aspectu. Jon apud Indos viol cea est, sed raro saturo colore lucet.

LXII. Lepidotis squamas piscium variis coloribus imitatur. Lesbias Lesbi patriae nomen habens: invenitur & in India. Leucophthalmos rutila alias, oculi speciem candidam, nigramque continet. Leucopoecitos candorem lineis ex auro distinguit. Libano chrus thuris similitudinem ostendit, sed succum mellis. Limoniatis eadem Videtur, quae smaragdus. De lipare hoc tantum traditur, sussita ea omnes bestias evocari. Lysimachus Rhodio marmori similis est aureis venis: politur eX marmore, amplitudine in angustias coeunte, ut inutilia exterantur. Leucochrysos sicut crystallus albicat. LXIII. Memnonia qualis sit, non traditur. Medea nigra est, a Medea illa fabulose inventa: habet venas aurei coloris: sudorem reddit croci, saporem autem Vini. Meconites papaver exprimit. Mithrax a Persis accepta est, & Rubri maris monti-

444쪽

438 C. PLINII SECUNDI

bus: multicolor, contra Solem varie refulgens. Mocrochites porracea, lacte sudat. Morio in India, quae nigerrimo colore translucet, Vocatur Pramnion rin qua miscetur carbunculi colos, Alexandrinum: ubi sardae, Cyprium. Nascitur & in Tyro , & ita Galatia Xenocrates eu sub Alpibus nasci tradit. Hae sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas

aptantur. MyrrhiteS myrrhae colorem habet, facie minima gemma: Odorem attrita, etiam nardi. Myrmecias nigra habet emmentias similes Verrucis. Myrsinites melleum cssiorem habet, myrti odo rem . Mesoleucos est, mediam gemmam candida distinguente linea. Mesomelas , nigra Vena. quemlibet colorem secante per medium.

LXIV. Nasamonitis est sanguinea, nigris Venis. Nebritis Libero patri sacra, nomen traxit a nebridum ejus similitudine. Sunt & aliae nigrae generis ejusdem. Nympharena urbis & gentis Persicae nomen habet, similis hippopotami dentibus. LXV. Olca barbari nominis, e nigro fulvoque,& candido placet. Ombria, quam aliqui notiam Vocant, Rcut ceraunia & hrontia , cadere cum im- ,hribus & fulminibus dicitur: eundemque effectum habere, quem brontia, narratur. Praeterea in aras addita ea, libamenta non amburi. Oritis globosa spe cie, a quibusdam & sideritis vocatur, ignem non1 entiens. Ostracias, sive Osfracitis, est testacea durior : altera achatae similiS , nisi quod achates politura pinguescit: duriori tanta inest vis, ut aliae gemmae scalpantur fragmentis ejus. Ostracitidi ostrea nomen in ssimilitudinem dedere. Ophicardelon bar-

445쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 439

bari vocant, nigrum colorem binis lineis albis i cludentibus. De Obsidiano lapide diximus superiore libro. Inveniuntur & gemmae eodem nomine ac colore, non solum in AEthiopia Indiaque , sed etiam

in Samnio, ut aliqui putant, &in litoribus Hispaniensis Oceani. LXVI. Panchrus fere ex omnibus coloribus con stat. Pangonius non longior digito, ite crystallus Videatur , numero plurium angulGrum cavet. Paneros qualis sit, a Metrodoro non dicitur: sed carmen Timaridis reginae in eadem dicatum Veneri non inelegans ponit, ex quo intelligitur additam ei foecunditatem. Quidam hanc pansebaston vocant. Ponticarum plura sunt genera. Est stellata nunc sanguineis, nunc auratis guttis, quae inter sacras habetur. Alia pro stellis ejusdem coloris lineas habet, aliae montium convalliumque eiugies. Phloginos, quena& chrysiten vocant, ochrae Atticae assimilata, in-Venitur in AEgypto. Phoenicitis ex halani similitudine appellatur. Phycitis, algae. Perileucos , fit ab ora gemmae ad radicem usque candido descendente. Paeantides, quas quidam gemonidas VOc3nt, praegnantes fieri parere dicuntur, mederique parturientibus. Nam tales in Macedonia juxta monumentum Tires1ae inveniuntur, specie aquae gla

ciatae.

LXVII. Solis gemma candida est, & ad faeciems deris in orbem fulgentes spargit radios. Sagdam

Chaldaei adhaerescentem navibuS in Veniunt, pr3s ni coloris. Samothracia insula ejusdem nominis seminam dat nigram , ac uiae pondere, liguo simi

446쪽

C. PLINII SECUNDI

44 lem. Sauritin in ventre viridis lacerti arundine dissecti tradunt inveniri. Sarcitis bubulas carnes reprae' seritat. Selenitis ex candido translucet melleo fulgore , imaginem Lunae continens , redditque eam in dies singulos, crescentis minuentisque numeris: nascitur in Arabia. Sideritis ferro similis, litigio illata discordias facit: quaeque nascitur in Ethiopia Sideropoecitos, ex ea fit, Variantibus guttis. Spongitis spongiae nomen repraesentat. Synodontitis e cerebro piscium est, qui synodontes Vocantur. Syrtides in litore Syrtium , jam quidem & in

Lucania inveniuntur, e melleo colore croco refulgentes : intus autem stellas continent languidas . Syringitis stipulae internodio similis, perpetua fistula

LXVIII. Trichrus ex Africa nigra est, sed tres succos reddit , a radice nitrum , medio sanguinem, summo . Ochram. Telirrhiros cinerei coloris aut rufi, candidis radicibus spectatur. Telicardios colore cordis. Persas, apud quos gignitur, magnopere delectat : muchulam appellant. Thracia trium generum est, Viridis, aut pallidior, tertia sanguineis guttis. Tephritis novae Lunae speciem

habet curvatae in cornua, quamvis cinerei coloris. Tecolithos oleae nucleus videtur : neque est ei

gemmae honos, sed ungentium calculos frangit pellitque LXIX. Veneris crinis nigerrimi nitoris continet speciem rufi crinis. Vejentana Italica gemma est, Veiis reperta, nigram materiam distinguente simi- . te albo.

447쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 4 I

LXX. Zanthenem in Media nasci Democritus tradit, electri colore, & si quis terat in vino palmeo , & croco, cerae modo lentescere, odore magnae sitavitatis. Zmilampis in Euphrate nascitur, Proconnesio marmori similis, medio colore glauco. Zoranisceos in Indo flumine nascitur : Magorum gemma esse narratur: neque aliud amplius

de ea.

LXXI. Est etiamnum alia distinctio, quam equidem fecerim, subinde variata expositione. Siquidem a membris corporum habent nomina : hepatitis a iocinere : steatitis singulorum animalium adipe numerosa. Adadunephros , ejusdem oculus, ac digitus Dei: & hic colitur a Syris. Triophthalmos cum Onyche nascitur, tres hominis oculos simul

exprimenS.

LXXII. Ab animalibus cognominantur, carciniaS marini cancri colore, echitis viperae, scorpitis scorpionis aut colore, aut emgie, scaritis scari piscis, triglitis mulli, aegophthalmos caprino oculo : item alia suillo : & a gruis collo geranitis, hieracitis accipitris. Aetitis a colore aquilae candicante cauda. Myrmecitis innatam repentis formicae essigiem habet , scarabaeorum cantharias. Lycophthalmos quatuor est colorum, ex rutilo sanguinea : in medio nigrum candido cingitur, ut luporum oculi, illis per omnia similis. Taos pavoni est similis, item aspidi, quam vocari chelidoniam invenio. LXXIII. Arenarum similitudo es: in ham mo- chryso , Velut auro arenis mixto. Cenchritis milii granis velut sparsis. Dryitis e truncis arborum:

448쪽

η et C. PLINII SECUNDI

haec & ligni modo ardet. Cissitis in candido perlucet ederae foliis, quae totam tenent. Narcissitis

venis de odore distincta. Cyamea nigra est, sed fracta ex se fabae similitudinem parit. Pyren ab Olivae nucleo dicta est: huic aliquando inesse piscium spinae videntur. Chalarias grandinum & candorem & figuram habet, adamantinae duritiae. Narrant etiam in ignem additae manere suum frigus. Pyritis nigra quidem, sed attritu digitos adurit. PolyZOnos nigra multis ronis candicat. Astrapiae in Nigro aut cyaneo , discurrunt e medio fulminis radii. In phlogitide intus ardere quaedam Videtur flamma, quae non exeat. In anthracitide scintillae discurrere aliquando videntur. En hydros semper rotunditatis absolutae, in candore est laevis, sed admotum fluctuat intus in ea veluti in ovis liquor. Polytrichos in viridi capillatur, sed desuvia comarum facere dicitur. Sunt & a leonis pelle &pantherae nominatae, leontios, pardalios. Colos appellavit chrysolithum aureus, chrysoprasum herbaceus, melleus melichrota : quamVis plura ejus genera sint. Melichtoros est geminus, parte sa-VUS, parte melleUS: Crocia croci. Polia canitiem quandam sparti indicat: eandem duriorem, nigra ' spartopolios. Rhoditis a rosa est. Melitis, mali coloris. Chalcitis, aeris. Sycitis, fici. Ratio nominum non est in Borsycite, in nigro ramosa , candidis aut sanguineis frondibus : nec gemite , velut inpetra candidis manibus inter se complexis. Ananchitide in hydromantia dicunt evocari imagines deorum: Synochitide umbras inferorum evocatas

449쪽

NATUR. HI STO R. LIB. XXXVII. 443

teneri: Dendritide alba defossa sub arbore, quae

caedatur, 1 e chiris aciem non hebetari. Et sunt mul

to plures, magisque monstrificae , quibus barbari dedere nomina, confessi lapides esse. Nobis satis erit in his coarguisse dira mendacia.

LXXIV. Gemmae nascuntur & repente noVae, ac sine nominibus: ut Lampsaci in metallis aurariis una inventa , quae propter pulchritudinem Alexandro regi missa filii, ut auctor est Theophr 1tiis. Cochlides quoque nunc vulgatissimae, fiunt verius , quam nascuntur : in Arabia repertis ingentibus glebis, melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione : ita omni terreno vitiosoque decusso, purgatam puramque glebam , artificum ingenio varie distribui in venas,

ductusque macularum, quam maxime vendibili ratione sectantium : quondamque tantae magnitudinis secere, ut equis regum in Oriente frontalia, atque pro phaleris pensilia facerent. Et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue Corsici: in omni alio usu acrimoniam abhorrentes. Quae Variae sunt, & ad novitatem accedere calliditate in- seniorum contigit, ut nomen usitatum non habeant, physes appellant, Velut ipsius naturae admirationem in iis venditantes, cum finis nominum non sit, quae persequi non equidem cogito , innumera ex Graeca vanitate conficta. Indicatis nobilibus gemmis, etiam plebejis rarioruya generum, dictu dignas distinxisse satis erat. Illud vero meminisse con-Veniet, increscentibus Varie maculis ac VerruciS,

linearumque interveniente multiplici ductu de co-

450쪽

lore, mutata saepius nomina in eadem plerumque

materia.

LXXV. Nunc communiter ad omnium gemma rum observationem pertinentia dicemus, opiniones secuti auctorum. Cavae aut extuberantes Viliores videntur aequalit S. Figura oblonga maxime probatur: deinde quae Vocatur lenticula : postea cycloides & rotunda: angulosis autem minima gratia. Veras a falsis discernendi magna dissicultas: quippe cum inventum sit, ex veris gemmis in alterius generis falsas traducere. Sardonyches e ternis glutinantur gemmis, ita ut deprehendi ars non possit : aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio, sumtis omnibus in suo genere probatissimis. Quin immo etiam exstant commentarii auctorum , quos non equidem demonstrarim, quibus modis ex crystallo tingantur simaragdi, aliaeque translueentes, sardonyx e sarda, item ceterae ex aliis. Neque esst ulla fraus vitae lucrosior.

LXXVI. Nos contra rationem deprehendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam ad-Versus fraudes muniri decet: praeter illa, quae in principalibus quibusque generibus privatim diximuS. Translucentes matutino probari censent: aut si necesse es , in quartam horam , postea Vetant. Experimenta pluribus modis constant. Primum pondere , si graviores sentiuntur: post haec, corpore. Fictitiis pusulae in profundo apparent, scabritia incute , in capillamento fulgoris inconstantia, & priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor. Decussi

SEARCH

MENU NAVIGATION