Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

431쪽

NATUR. HISTOR LIB. XXXVII. 42

mis hirundinis , resistere Veneficiis. Iam quoque adeste reges adituris. Grandinem avertere, & locustas, precatione addita, quam demonstrant. Nam

smaragdis quoque similia promisere, si aquilae scal- Perentur, aut scarabaei : quae quidem scripsisse eos non sine contemtu & irrisu generis humani

arbitror.

XLI. Multum ab ea distat hyacinthos, tamen evicino descendens. Differentia haec, quod ille emicans in amethysto fulgor violaceus, dilutus est in

hyacintho. Primo quoque aspectu gratUS, eVane scit antequam satiet, adeoque non implet Oculos, Ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui fore.

XLII. Ηyacinthos AEthiopia mittit, & chrysolithos, aureo fulgore translucentes. Praeferuntur iis Indicae , & si variae non sint, Tibar nae. Deterrimae autem Arabicae, quoniam turbidae sunt &variae, & illigentes interpellatae nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe sua refertae. Optimae Vero sunt, quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. Funda includuntur perspicuae. Ceteris subjicitur aurichalcum. XLIII. Iam etiam expertes gemmarum Usu, appellantur aliqui & chryselectri, in colorem electri declinantes, matutino tantum aspectu jucundi. Ponticas deprehendit levitas. Quaedam in iis durae sunt rufaeque, quaedam molles & sordidae. Bocchus auctor est, & in Hispania repertas, quo in loco crystallum dicit ad libramentum aquae puteis

432쪽

416 C. PLINII SECUNDI

depressis erutam, chrysolithon XII pondo a se

visam.

XLIV. Fiunt & leucochrysi , interveniente candida vena. Sunt in hoc genere capniae. Sunt &Vitreis similes, veluti croco refulgentes. Vitrei vero ut visu discerni non possint, tactus deprehen-hendit, tepidior in vitreis. XLV. In eodem genere sunt melichrysi, qui

veluti per aurum sincero melle translucent. Has

India mittit, quanquam in duritia fragiles. In eadem & xanthi, plebeja ibi gemma.

XLVI. Candidarum dux esst paederos: quanquam potes quaeri, an in colore nVmerari debeat, toties jactati per alienas pulchritudines nominis : adeo decoris praerogativa in vocabulo facta est. Est &suum genus exspectatione tanta dignum. Coeunt intus translucida crystallus, Viridis suo modo aer, simulque purpura, & quidam vini ac croci nitor , semper extremus in visu: sed purpura coronatuS,& hiis pariter omnibus. Nec gemmarum ulla est liquidior, captis jucunda vanitate oculis. Laudatissima est in Indis, apud quos sage non Vocatur. Proxima apud AEgyptios, ubi Tenites. Tertia in Arabia, Verum scabra. Mollius rad at Pontica &Asiatica. Ipsae vero molliores sunt Galatica, de Thracia, & Cypria. Vitia earum languor, aut alienis turbari coloribus, & quae ceterarum. XLVII. Proxima candicantium est Asteria, principatum habens proprietate naturae, quod inclusam lucem pupillae modo quandam continet, ac tranS-sundit cum inclinatione, velut intus ambulantem

433쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. η27

alio atque alio loco reddenS, eademque contraria Soli regerens candicanteS radios, unde nomen invenit, difficilis ad caelandum. Iudicae praesertur in Carmania n3ta.

XLVIII. Similiter candida est, quae Vocatur astrios, crystallo propinqua, in India nascens, in Pallenes litoribus : intus a centro ceu stella lucet fulgore Lunae plenae. Quidam causam nominis reddunt, quod astris opposita fulgorem rapiat, ac regerat. Optimam in Carmania gigni, nullique obnoxiam vitio. Cerauniam enim Vocari, Aliae sit deterior. Pessimam lucernarum lumini similem.

XLIX. Celebrant & astroiten, mirasque laudes ejus in Magicis artibus Zoroastrem lecinisse, qui circa eas diligentes sunt, produnt. L. Astrobolon Sudines dicit oculis piscium similem esse, & radiare candido, in Sole. LI. Est inter candidas & quae ceraunia VOca-rur, filigorem fiderii in rapiens. Ipsa crystallina , splendoris caerulei, in Carmania nascens. Albam ese Zenothemis fatetur, sed habere intus stellam

concursantem. Fieri & ceraunias, quas nitro &aceto per aliquot dies maceratas concipere stellam eam, quae post totidem menses relanguescat. Sotacus & alia duo genera fecit cerauniae, nigrae ru-hentisque, ac similes eas esse securibus : iis, quae nigrae sunt & rotundae, urbes expugnari & classes, easque betulos vocari: quae Vero longae sunt, ceraunias. Faciunt & aliam raram admodum, & Pariliorum Magis quaesitam, quoniam non aliubi in-Veniatur, quam in loco fulmine icto.

434쪽

418 C. PLINII SECUNDI

LII. ProYimum cerauniae nomen apud eos habet, quae appellatur iris. Effoditur in quadam insula Rubri maris, quae distat a Berenice urbe sexaginta millia pass. cetera sui parte crystallus. Itaque quidam radicem crystalli esse dixerunt. Vocatur ex argumento iris. Νam sub tecto percussa Sole , species & colores arcus caelestis in proximos parietes ejaculatur, subinde mutanS, magnaque Varietate admirationem sui augens. Sexangulam esse, ut crystallum , constat. Sed esse aliquas scabris lateribus , & angulis inaequalibus dicunt , in Sole aperto projectas , radios in se cadentes discutere :aliquas vero ante se projecto nitore adjacentia illustrare. Colores vero non nisi ex opaco reddunt,

nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant : Onimaque, quae maximos arcus facit, simillimosque caelestibus. Est & alia iris, cetero similis, at praedura : quam Horti S crematam tus amque ad ichneumonum morsus remedio esse, nasci autem in Perside tradit. LIII. Similis est aspectu, sed non ejusdem effectus , quae Vocatur Zeros, alba nigraque macula in transversum distinguente crystallum. LIV. Expositis per genera colorum principalium gemmis, reliquas literarum ordine explicabimus. Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla. Reperta primum in Sicilia juxta flumen ejusdem nominis , postea plurimis locis, excedens amplitudine, varietatibus numerosa. Multa & cognomina ejus. Vocatur enim jaspachateS, cerachates, sardachates, haemachates, leucachates, dendrachates, Velut ar-

435쪽

NATUR. HISTOR. LIB, XXXVII. 429

bii scula insignis : autachates, cum Uritur, myr rham redolens : coralloachates guttis aureis sapphiri modo sparsa, qualis copiosissima in Creta,

sacra appellata. Putant eam contra araneorum

scorpionum ictus prodesse. Quod in Siculis utique crediderim, quoniam primum ejus provinciae affatu scorpionum pestis exstinguitur. Et in India inventae contra eadem pollent, & aliis magnis miraculis. Reddunt enim species fluminum, nemorum , & jumentorum, etiam esseda, & staticula, & equorum ornamenta. Medici coliculas inde faciunt. Spectasse etiam prodest oculis. Sitim quoque sedant in os additae. Phrygiae viridia non habent. Thebis AEgyptiis repertae carent rubentibus venis & albis. Et hae quoque contra scorpiones validae. Eadem auctoritas & Cypriis est. Sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his. Reperiuntur & in Thracia, & circa citam , & in Parnasso, & in Lesbo , ac Mes ne, similes limitum soribus , & in Rhodo. Aliae apud Magos differentiae. Leoninae pelli similes, potentiam habere contra scorpiones dicuntur. In Persis veto sussi tu earum tempestates aVerti, & praeterea fulmina. Argumentum esse, si in ferVentes cortinas

additae refrigerent: sed ut prosint, leoninis jubis alligandas : nam hyaenae pelli similem abominantur , discordialem domibus. Eam Vero, quae unius coloris sit, invictam athletis esse. Argumentum ejus, quod in olla plena olei cocta cum pigmentis, &intra duas horas subfervefacta, unum colorem ex omnibus faciat minit. Acopos nitro similis est,

436쪽

C. PLINII SECUNDI

IOPtimicosa, aureis guttis stellata. Cum hac oleum 1 ibfervefactum perunctis lassitudinem si credamus)solvit. Alabastrites nascitur in Alabastro AEgypti,& in Syriae Damasco , candore interstincto variis

coloribus. Haec cremata cum fossili sale ac trita, gravitates oris & dentium extenuare dicitur. Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas , crystallina specie, magnitudine fabae : quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus, invictum fuisse videri volunt. Androdamas argenti nitorem habet, ut adamas, quadrata , semperque tessellis similis. Magi putant nomen impositum ab eo, quod impetus hominum, dc iracundias domet.

Eadem sit, an alia, argyr amas, auctores non explicant. Antipathes nigra non translucet. Experimentum ejus, si coquatur in lacte : facit enim hoc myrrhae simile immissa. Eam contra effascinationes auxiliari Magi volunt. Arabica ebori simillima est,& hoc videretur, nisi abnueret duritia. Putant contra dolores nervorum prodesse habentibus. Aro

matites ipsa in Arabia traditur gigni, sed & in AEgypto circa Pyras, ubique lapidosa, & myrrhae

coloris, & odoris, ob hoc reginis Dequentata. Ashestos in Arcadiae montibus nascitur, coloris ferrei. Aspilaten Democritus in Arabia gigni tradit, ignei coloris. Eam oportere cameli pilo splenicis alligari: invenirique in nido Arabicarum alitum. Et aliam eodem nomine ibi in Leucopetra nasci argentei coloris , radiantem , contra lymphatum habendam. Atiroen in India Si in Perside ac Ida monte nasci tradit, argenteo nitore fulgentem ,

437쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 43 I

magnitudine trium digitorum , ad lenticulae figuram, odoris jucundi, necessariam Magis regem constituentibus. Augites multis alia Videtur esse, quam quae callais. Amphitane alio nomine appellatur chrysocolla, in Indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in qua invenitur auro similis quadrata figura : assirmaturque natura ejus, quae magnetis: nisi quod trahere quoque aurum traditur. Aphrodi

stace ex candido rufa est. Apsyctos septenis diebus calorem tenet eX calfacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. Putant prodesse contra frigora. AEgyptillam Iacchus intelligit,

per alvum sarda, nigraque Venis transeuntibus: vulgus autem in nigra radice caeruleam facit.

LV. Balanitae duo genera habent, subvirides, &Corinthii aeris similitudine. Illa Copto, haec ex Troglodytica Veniens, medias secante flammea Vena. Coptos & Batrachitas mittit: unam ranae similem

colore : alteram ebeni: tertiam rubentis e nigro.

Baptes, mollis alioqui, odore excellens. Beli oculus albicans pupillam cingit nigram, e medio aureo fiuigore lucentem. Haec propter speciem s cratissimo Assyriorum Deo dicatur. Aliam autem quam Belum vocant, in Arbelis nasci, Democritus tradit, nucis juglandis magnitudine, vitrea specie. Baroptenus, sive barippe , nigra, sanguineis& albis nodis : aliis sacra dicitur, velut portentos a. Botryites alia nigra est, alia pinea, incipienti

uvae similis. Loroastres crinibus mulierum similiorem Bostrychiten vocat. Bucardia bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur. Bronte e ca-

438쪽

C. PLINII SECUNDI

inveniuntur, glebae similitudine. LVI. Cadmitis eadem esset, quam Ostracitin Vocant : nisi quod hanc caeruleae interdum cingunt

bullae. Callais sapphirum imitatur , candidior, &litoroso mari similis. Capnitis quibusdam videtur suum genus habere, plurimis spiris fumida, ut suo loco diximus. Cappadocia in Phrygia nascitur,

ebori similis. Callainas vocant e turbido callaino. Ferunt plures simul inveniri conjunctas. Catochitis Corssicae lapis est, ceteris major: mirabilis, si vera traduntur, impositam manum Veluti gummi retinens. Catopyritis in Cappadocia provenit. Cepitis, sive cepolatilis , candida est , venarum nodis coeuntibus, candore imaginem regerens. Ce ramites, testae colorem habet. Cinaediae inveniuntur in cerebro piscis ejusdem nominis, candidae &oblongae , eVentuque mirandae , si modo es: fides, praesagire eas habitum maris , nubilo colore aut tranquillitate. Ceritis cerae similis est: Circos accipitri : Corso ides canitiei hominis : Coralloachates corallo aureis guttis distinctae. Corallis minio similis gignitur in India & Syene. Crateriles inter chrysolithum & electrum colorem habet, praedurae

naturae. Crocallis cerasum repraesentat. Cytis circa Copton nascitur candida, & videtur intus habere petram, quae sentiatur etiam strepitu. Chalcophonos nigra est, sed illisa aeris tinnitum reddit, tragoedis, ut suadent, gestanda. Chelidoniae duorum sunt generum: hirundinum colore: altera

439쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 33

parte purpureae nigris interpellantibus maculis. Cli lonia oculus est Indicae testudinis, Vel portentosissima Magorum mendaciis. Melle enim collutam,& linguae impositam futurorum scientiam praestare promittunt: quintadecima Luna, & silente, tota die: decrescente Vero, ante Solis ortum: ceteris diebus, a prima in sextam horam. Sunt & chelo- nitides testudinum similes , ex quibus ad tempestates sedandas multa Vaticinantur. Ea Vero, quae sit aureis guttis, cum scarabaeo decocta , & dejecta in aquam serventem , tempestates moveri. Chloritis herbacei coloris est, quam dicunt Magi inveniri inmotacillae avis Ventre , congenitam et: serroque

includi jubent, ad quaedam prodigiosa moris sui. Choaspitis a flumine dicta est viridis, fulgoris aurei. Chrysolampis in is thiopia nascitur, pallida die,& in nocte ignea. Chrysopis aurum videtur esse. Ceponides in AEolidis Atarne , nunc pago, quondam oppido , nascuntur , multis coloribus translucentes , alias Vitreae, alias crystallinae, alias jaspia deae. Sed & sordidis tantus est nitor, ut imagines reddant, ceu specula. LVII. Daphniam Zoroastres morbis com tialibus demonstrat. Diadochos heryllo similis est. Diaphyes duplex , candida ac nigra, mas ac semina, genitale utriusque sexus distinguente linea. Dionysias nigra ac dura mixtis rubentibus maculis: ex aqua trita saporem vini facit, & ebrietati resistere putatur. Draconites, sive dracontia, e cerebro fit draconum : sed nisi viventibns absciso nunquam gemmescit, invidia animalis mori se sentientis. Igi- Ptin. Vol. V. E e

440쪽

tur dormientibus amputant. Sotactis, qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quaerentes tradit: & viso dracone spargere somnifica

medicamenta, atque ita praecidere. Esse autem candore translucido, nec postea poliri, aut artem a

mittere.

LVIII. En cardia cognominatur & ariste: una, in qua nigra essigies cordis eminet: alterR, eodem nomine, viridi colore, cordis speciem repraesentat: tertia cor nigrum ostendit, reliqua sui parte candida. Enorchis candida est, divisaque fragmentis testium essigiem repraesentat. Exebenum Zoroastres speciosam & candidam tradit, qua aurifices aurum poliunt. Eristatis cum ssit candida, ad inclinationes rubescere videtur. Erotylos, eadem amphicome,& hieromnemon, a Democrito laudatur in argumentis divinationum. Eumeces in Bactris nascitur, silici similis : sed capiti supposita visa nocturna oraculi modo reddit. Eximithren Beli gemmam , sanctissimi Deorum fibi, Assyrii appellant, porracei

coloris, superstitionibus gratam. Eupe talos quatuor colores habet, caeruleum, igneum, minii, mali. Euneos nucleo olivae similis est, striata concharum modo, non adeo candida. Eurotias situ videtur operire nigritiam. Eusebes ex eo lapide est, ex quo traditur

Tyri in Herculis templo facta sedes, ex qua Dii facile surgebant. Epimelas sit, cum candida gemma

superne nigricat colOS.

LIX. Galaxiam aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. Gala litis ex Nilo , colore lactis

SEARCH

MENU NAVIGATION