Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

421쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 4 is

Iocustartim maris crustis rubentior. Jam melleae,

aut faeculentae , hoc enim nomen est vitio improbantur: & si Zona alba fundat se, non colligat. Simili modo, si ex alio colore in se admittat ali quid enormiter. Nihil enim in sua sede alieno interpellari placet. Sunt Armeniacae, cetero probandae, sed pallida Zona. XXIV. Exponenda est & onychis ipsuis natura, propter nominis societatem: hoc in gemmam transilit ex lapide Carmaniae. Sudines dicit in gemma esse candorem unguis humani similitudine : item

chrysolithi colorem, sardae, & jaspidis. Zenothemis

Indicam onychem plures habere Varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam oculis obliquis venis. Sotacus dc Arabicam onychem tradit:

sed eam a ceteris distare , quod Indica igniculos habeat, albis cingentibus zonis singulis: pluribusve, aliter quam in sardonyche Indica. Illic enim momentum esse, hic circulum. Arabicas onychas nigras inveniri candidis Zonis. Satyrus carnosas esse Indicas , parte carbiinculi, parte chrysolithi, &amethysti, totumque id genus abdicat. Veram autem onychem plurimas Variasque cum lacteis zonis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili, & in unum redeunte concentum, suaVitate grata. Nec sardae natura differenda est, dividuae ex eodem nomine : obiterque ardentium gemmarum in dicanda.

XXV. Principatum habent carbunculi, a similitii line ignium appellari, cum ipsi non sentiant ignes,

422쪽

416 C. PLINII SECUNDI

ob id a quihusdam acausti vocati. Horum genera. Indici, & Garamantici, quos & Carchedonios

Vocant, propter opulentiam Carthaginis magnae. Ad iciunt Athiopicos & Alabandicos, in Orthossa caute nascentes , sed qui perficiantur Alaban dis. Praeterea in omni genere masculi appellati acrius, at feminae languidius refulgentes. In masculis quoque observant liquidioris alios flammae, nigrioris alios , & quosdam eX alio lucidos, ac magis ceteris in Sole flagrantes. OptimoS Vero amethystigonias , hoc est , quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat: proximos illis, quos vocant sititas , innato fulgore radiantes. Inveniri autem ubicunque, maxime Solis repercussu. Satyrus Indicos non esse claros dicit, ac plerumque sordidos, ac semper fulgoris horridi: AEthiopicos pingues, lucemque non emittenteS, aut fundentes, sed convoluto igne flagrare. Callis ratus fulgorem carbunculi debere candidum esse posti, extremo visu nubilantem : si attollatur, exardescentem: ob id a plerisque hunc carbunculum candidum Vocari. Qui languidius ac lividius ex Indicis lucent, lithizontas appellari. Carchedonios multo minores esse: Indicos etiam in sextarii unius mensuram cavari. Archelaus, Carchedonios nigrioris aspectus es , sed igne, vel Sole, & inclinatione acrius, quam ceteros, eXcitari. Eosdem umbrante tecto purpureos videri, sub caelo flammeos , contra radios Solis & scintillare : ceras signantibus his liquescere , quamvis in opaco. Multi Indicos Carchedoniis candidiores esse, & e diverso inclinatione hebetari

423쪽

scripsere: etiamnum in Carchedoniis maribus stellas intus ardere, seminas fulgorem universitim fundere extra se. Alabandicos ceteris nigriores esse stabrosque. Nascuntur & in Thracia coloris ejus dem , ignem: minime sentienteS. Theophrastus aucia ror est, & in Orchomeno Arcadiae inveniri, & in Chio. Illos nigriores , e quibus & specula fieri. Esse& Troezenios varios intervenientibus maculis albis : item Corinthios, dc pallidiores, & candidos. Bocchus de in Olis1ponensi erui scripsit, magno labore, ob argillam Sole adustis saltibus. XXVI. Nec est aliud dissicilius, quam discerne re haec genera : tanta est in eis occasio artis, subditis per quae translucere cogantur. Ajunt ab AEthiopibus hebetiores in aceto maceratos quatuordecim diebus nitescere, totidem mensibus durante fulgore. Adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae factitiae: mollior enim materia , & fragilis: Sc centros a scobe deprehen duntur , & pondere, quod minus est vitreis: ali quando & pustulis argenti modo relucentibus. XXVII. Est & anthracitis appellata in Thesprotia fossilis , carbonibus similis. Falsum arbitror , quod &in Liguria nasci tradiderunt, nisi forte tunc nascebantur. Esse in iis & praecinctae candida vena traduntur: harum igneus color, ut superiorum , est : peculiare quidem , quod jactatae in ignem velut intermortuae exstinguuntur, contra aquiS per si is se exardescunt.

XXVIlI. Cognata est huic sandaresus , quam aliqui Garamanti ten Vocant: nascitur in India, loco C. Plin. VOL V. D d

424쪽

418 C. PLINII SECUNDI

ejusdem nominis. Gignitur & in Arabia ad meridiem

versa. Commendatio summa, quod velut in trans. lucido ignis obtentus , celantesque se transsulgentaureae guttae, semper in corpore, nunquam in cu- te. Accedit religio narrata, a siderum cognatione,

ab inspectoribus, quoniam fere stellarum Hyadum& numero & dispositione stellantur , ob id Chaldaeis in caerimoniis habitae. Et hic mares austeritas distinguit, quodam vigore apposita tingens. Indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. Blandior feminis flamma: alliciens magis, quam Accendens. Sunt qui praeferant Arabicas Indicis, sumidoque chrysolitho illas similes dicant. Ismenias vero negat poliri sandareson, propter teneritatem r& ob id in magno errore sunt, qui sandaricas vocent. Inter omneS constat, quantum numero stel-

Iarum accedat, tantum & pretio accedere. Afferterrorem aliquando similitudo nominis, sandasset, quod Nicander sandareseon vocat, alii sandares n. Quidam vero hanc sandastron , illam sandaresum :in India nascentem illam quoque, & loci nomen custodientem: mali colore, aut olei viridis, omnibus improbatZm. XXIX. Ex eodem genere ardentium, lychnis appellata a lucernarum accensu, tamen praecipuae gratiae. Nascitur circa Orthosiam, totaque Caria, ac

vicinis locis: sed probatissima in Indis, quam quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Secunda bonitate similis est Ionia, appellata a praelatis floribus. Et inter has invenio differentiam :'tinam qu3e purpura radiat: alteram quae cocco: a

425쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 4i

Sole ex calfallas, aut digitorum attritu, paleas, &chartarum folia ad se rapere. XXX. Hoc idem & Carchedonius facere dicitur, quanquam multo Vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino. Invenitur ad repercussum Lunae, maxime plenae. Carthaginem quondam deportabatur- Archelaus & in AEgypto circa Thebas nasci tradit, fragiles, venosas, morientibus carbonibus similes. Potoria vasa, & ex hoc lapide, de ex lychnite factitata invenio. Omnia autem haec genera

scalpturae contumaciter resistunt, partemque cerae in signo tenent.

XXXI. E diverso ad hoc sarda utilissima, quae

nomen cum sardonyche communicavit. Ipsa gemina vul aris, & primum Sardibus reperta, sed laudatissima circa Babyloniam, cum lapicidinae quaedam aperirentur, haerens in saxo cordis modo. Hoc metallum apud Persas defecisse traditur. Sed inveniuntur compluribus aliis locis, sicut in Paro, de Asso. In India trium generum: rubrum, & quod dionum vocant a magnitudine: tertium quod argenteis bracteis sublinitur. Indicae perlucent: crassissiores sunt Arabicae. Inveniuntur & circa Leucada Epiri, & circa AEgyptum, quae bractea aurea sublinuntur. Et in his autem mares excitatius fulgent: feminae pigriores sunt, & crassius nitent. Nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior. Hac certe apud Menandrum & Philemonem fabulae superbiunt. Nec ulla est translucentium , quae tardius suffuso humore hebetetur, oleoque in igis, quam

426쪽

42O C. PLINII SECUN Dialio liquore. Damnantur ex iis melleae , & validius

testaceae.

XXXII. Egregia etiamnunc topazio gloria est, suo virenti genere, & cum reperta est, praelatae omnibus. Id accidit in Arabiae insula, quae Cytis vocatur: in qua Trogodytae praedones, diutius fame & tempestate pressi, cum herbas radicesque effoderent , eruerunt topaZion. Haec Archelai sententia est. Iuba Topagon insulam in Rubro maria continente diei navigatione abesse tradit, nebulosam, & ideo quaesitam saepe naVigantibuS, ex ea causa nomen accepisse. Topazin enim Trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. Ex hac primum importatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis Ptolemaei, a Philemone praefecto regis, ac mire placuisse, & inde factam statuam Arsinoae Ptolemaei Philadelphi uxori qtialubr cubitorum , sacratam in delubro, quod aureum cognominabatur. Recentissimi auctores & circa Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt: & duo ejus genera faciunt, pras idem atque chrysopteron, si mitem chrysopraso. Ejus enim tota similitudo ad porri succum dirigitur. Est autem amplissima gemmarum. Eadem sola nobilium limam sentit: ceterae Naxio & cotibus poliuntur. Haec & usu atte

ritur.

XXXIII. Comitatur eam similitudine propior, quam au toritate, callais, e viridi pallens. Nascitur post aversa Indiae , apud incolas Caucasi montis Phycaros, apud Sacas Dahas , amplitudine conspicua , sed si sititosa ac sordium plena. Since-

427쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. ri

xior multo praestantiorqtie in Carmania. Utrobique autem in rupibus inviis & gelidis, oculi figura extuberans , leviterque adliderens, nec ut agnata petris , sed ut apposita. Quamobrem scandere ad eam pigritia pedum equestres populos taedet, simul &periculum terret. Ergo sundis e longinquo incessunt, & cum toto musco excutiunt. Hoc vectigal, hoc est gestamen in cervice ac digitis gratissimum. Hic census, haec gloria a pueritia dejectoruin numerum praedicantium, in quo varia fortuna. Quidam ictu primo cepere praeclaras, multi insectando nullas. Et Venatus quidem callaidis talis. Sectura formantur , alias fragiles. Optimus color smaragdi: ut

tamen apparet, ex alieno est quod placeant. Inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis d cent. Quae sunt earum pulchrioreS , oleo, unguento , & mero colorem deperdunt. Viliores constantius repraesentant: neque est imitabilior alia mendacio vitri. Sunt qui in Arabia inveniri eas dicant in nidis avium, quas melancoryphoS Vocant. XXXIV. Viridantium & alia plura sunt genera. Vilioris est turbae prasitis: cujUS alterum genus sanguineis punctis abhorret: tertium est virgulis tribus distinistum candidis. Praefertur his chrysoprasius , porri succum & ipsa referens, sed haec paulum declinans a topario in aurum. Huic & amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant: cylindri quidem celerrime.

XXXV. India & has generat, & Nilion , fulgore hebeti ac brevi, & cum intueare , fallaci. Sudines dicit & in Sy vero Atticae flumine nasci. Est auia

428쪽

412 C. PLINII SECUNDI

tem color fumidae toparii, aut aliquando melleae.

Iuba in AEthiopia gigni tradit, in litoribus amnis ,

quem Νilum vocamus , & inde nomen trahere. XXXVI. Non translucet molochites, spissius virens , & crassius quam smaragdus , a colore malvae nomine accepto, reddendis laudata signis, infantium custodia quadam, innato contra pericula ipsorum medicamine. Nascitur in Arabia. XXXVII. Viret, & saepe translucet jaspiS, etiamsi victa a multis, antiquitatis tamen gloriam retinens. Plurimae ferunt eam gentes: smaragdo similem Indi: Cypros duram glaucoque pingui: Persae aeri similem: ob id vocatur aerirusa. Talis & Caspia est : caerulea, circa Thermodoontem amnem rin Phrygia , purpurea: in Cappadocia, eX Purpu-τa caerulea, atque non refulgens. Amisos Indicae similem mittit, Calchedon turbidam. Sed minus refert nationes, quam bonitates , distinguere. Opti via ergo, quae purpurae quidquam habet: secunda , quae rosae: tertia, quae smaragdi. Singulis autem Graeci nomina ex argumento dedere. Quarta apud

EOS Vocatur Borea, caelo autumnali matutino .s1-milis: de haec erit illa, quae Vocatur aeriZusa. Similis est & Sardae, imitata & violas. Non minuumultae species reliquae, sed omnes in Vitio caeruleae, aut crystallo similes, aut myxis. Item terebinthi-gusa , improprio ut arbitror cognomine, velute multis ejusdem generis composita gemmis. Quamobrem praestantiores funda clauduntur patenteS, nec Praeterquam margines auro amplectente. Vitium est

ia brevis in iis nitor, longe splendens, dc sal,

429쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 423

& omnia quae in ceteris. Et Vitro adulterantur: quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt, atque non in se continent. Nec diversae, quas sphragidas vocant, publico gemmarum dominio iis tantum dato , quoniam optime signent. Totus Vero Oriens pro amuletis traditur gestare eam, quae ex iis smaragdo similis est, & per transversum linea alba media praecingitur, & grammatias Vocatur: quae pluribus, polygrammoS. Licet obiter vanitatem Magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc concionantibus utilem esse prodiderunt. Est & onychipuncta, quae jasponyx Vocatur: & nubem complexa , & nives in summitate. Est & stellata rutilis punctis : est & salem imitata: & veluti filmo insecta, quae Capnias vocatur. Magnitudinem jaspidis quindecim unciarum vidimus: formatamque inde essigiem Neronis thoracatam. XXXVIII. Reddetur & per se cyanOS, accommodata gratia paulo ante nominato colore caeruleo. Optima Scythica, dein Cypria, postremo AEgyptia. Adulteraltu maxime tinctura , idque in gloria regis AEgypti adscribitur, qui primus eam tinxit. Dividitur autem & haec in mares feminasique. Inest ei aliquando & aureus pulvis, non qualis in sapphirinis. XXXIX. In sapphiris enim aurum punctis collucet caeruleis. Sapphirorum, quae cum purpura, O timae apud Medos : nusquam tamen perlucidae. Praeterea inutiles scalpturae, intervenientibus crystallinis centris. Quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.

430쪽

XL. Alius ex hoc ordo purpureis dabitur, &ab illis descendentibus. Principatum amethysti In dicar tenent. Sed in Arabiae quoque parte, qud finitima Syriae Petraea vocatur, & in Armenia minore , & in AEgypto , & in Galatia reperiuntur :sordidissimae autem vilissimaeque, in Thasb Cypro. Causam nominis asserunt, quod usque ad vini

colorem non accedunt : prius quam enim degustent, in violam desinit fulgor. Aliqua siquidem in illis purpura, non ex toto in igneum, sed in vini

colorem deficiens. Perlucent autem omnes Violaceo colore, scalpturis faciles : Indicae absolutum selicis purpurae colorem habent: ad hancque tingentium ossicinae dirigunt vota. Fundunt autem eum aspema leniter blandum : neque in Oculos, ut carbunculi, vibrant. Alterum earum genus demscendit ad hyacinthos, Hunc colorem Indi sacon Vocant, talemque gemmam sacon dioia. Dilutior eadem & sapenos vocatur. Eadem & Pharanitis in contermino Arabiae, gentis nomine. Quartum genus colorem vini habet. Quintum ad viciniam crystalli descendit, albicante purpurae defectu. Hoc &minime probatur, quando praecellens debet esse in suspectu, velut ex carbunculo refulgens quidam in purpura leviter roseus nitor. Tales aliqui malunt paederotas Vocari, alii anterotas, multi Veneris gemmam, quod maxime videtur decere & species& colos. Eas gemmas Magorum vanitas resistere ebrietati promittit, & inde appellatas. Praeterea si Lunae nomen aut Solis inseratur in iis, atque ita

suspendantur collo e capillis cynocephali, vel plu-

SEARCH

MENU NAVIGATION