Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

HISTOR. LIB. XXIX.

cos Italia pellerent, diu post Catonem , excepissenedicos . Augebo providentiam illorum. Solam hancatium Graecarum nondum exercet Romana gravitis in tanto fructu; paucissimi Quiritium attigere , ipsi statim ad Graecos transfugae: immo vero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus, etiam ipud imperitos expertesque linguae, non est. Ac ninus credunt , quae ad Salutem suam pertinent ,s intelligunt. Itaque hercule in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se professo statim io redatur, cum sit periculum in nullo mendacio ma-jis. Non tamen illud intuemur, adeo blanda est sierandi pro se cuique dulcedo. Nulla praeterea lex, que puniat inscitiam : capitale nullum exemplum vii dictae. Discunt periculis nostris, & experimenta pae mortes agunt: medicoque tantum hominem oc- citisse impunitas summa est. Quinimmo transit con- vitium, & intemperantia culpatur : ultroque qui Hriere arguuntur. Sed decuriae pro more Censuris rincipum examinantur: inquisitio per parietes agi- et oxur: & qui de nummo judicet, a Gadibus colum-Πsque Herculis arcessitur: de exsilio vero non ni iX. V electis viris datur tabella. At de judice ip oqiales in consilium eunt, statim occisuri 3 Merito,dun nemini nostrum libet scire, quid saluti suae opus sit Alienis pedibus ambulamus: alienis oculiS agnOScisus: aliena memoria salutamus : aliena vivimus

12쪽

s C. PLINII NATUR.

opera. Per eruntque rerum naturae pretia, di vitae argumenta. Nihil aliud pro nostro habemus, quaa delicias. Non deseram Catonem tant ambitiosae artis ei vidiae a me objectum, aut Senatum illum, qui it. censebat: idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis exspectaverit. Quid enim venenorum sertilius, aut unde plures testamentorum insidiae λ Ianvero & adulteria etiam in Principum domibus, ut xo Eudemi in Livia Drusi Caesaris: item Valentis, ii qua dictum est regina. Non sint artis ista, sed hominum. Non magis haec Urbi timuit Cato, ut equidem credo, quam reginas. Ne avaritiam qui denarguam, rapacesque nundinas pendentibus fatis, χdolorum indicaturam, ac mortis arrham , aut ara na praecepta. Squamam in oculis emovendam Π- eius, quam extrahendam: per quae effectum es, ut nihil magis prodesse videretur, quam multitulo grassantium. Neque enim pudor, sed aemuli pretaeto summittunt. Notum est ab eodem Charmide unun aegrum ex provincialibus H-s ducentis reconductun: Alconti vulnerum medico H-s C damnato ademissi

Claudium Principem. Eidemque in Gallia exsula ti, &R deinde restituto adquisitum non minus in rapaucos annos. Et haec personis imputentur. Ne k-

13쪽

HISTOR. LIB. XXIX.

eem quIdem Raut inscitiam ejus turbae arguamus, Ipsorum intemperantiam in morbis, aquarum calidarum diverticulis: imperiosam inediam, dc ab iisdem deficientibus cibos saepius die ingestos, mille praeterea poenitentia modis, culinarum etiam praeceptis Jc unguentorum mixturis, quando nullas omisere vitae illecebras. Invehi peregrinas merces, conciliarique externa pretia, displicuisse majoribus crediderim equidem: non tamen hoc Catonem providisse, cum

damnaret artem. Theriace vocatur excogitata com- Iopositio luxuriae. Fit ex rebus externis, cum tot remedia dederit natura, quae singula sussicerent. Mithridaticum antidotum ex rebus L Iu Componitur,

interim nullo pondore aequali, & quarumdam rerum sexagesima denarii unius imperata. Quo Deorum perfidiam istam monstrante λ Hominum enim subtilitas tanta esse non potuit. Ostentatio artis &portentosa scientiae vendItatio manifesta est. Ac ne ipsi quidem illam novere. Comperique Vulgo, pro cinnabari Indica in medicamenta minium addi, in- et o Glia nominis, quod esse venenum docebimus inter Pigmenta. Verum haec ad singulorum salutem per tinent. Illa autem, quae timuit Cato, atque pro vidit, innocentiora multo & parva opinatu, qu proceres artis ejus de semet ipsi lateantur. Illa

a quidem abest.

14쪽

C PLINII NATUR.

perdidere Imperii mores, illa quae sani patimur,

Iuctatus, ceromata, ceu valetudinis causa instituta: balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus validus exiret, obedientissimi vero efferrentur. Potus deinde jejunorum ac vomiti Ones, dc rursus perpotationes, ac pilorum eviratio instituta resinis eorum: itemque

pectines in seminis quidem publicati. Ita est profecto: lues morum, nec aliunde major quam e med rocina, vatem prorsus quotidie iacit Catonem, &oraculum: Satis esse ingenia Graecorum inspicere, non perdiScere. Haec fuerint dicenda pro Senatu illo, sexcentisque populi Romani annis, adversus artem, in qua conditione insidiosissima auctoritatem pessimis boni faciunt: simul contra attonitas quorumdam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non putant. Neque enim dubitaverim aliquibus fastidio sutura, quae dicentur animalia: at non Virgilio fuit nominareto formicas nulla necessitate, & curculiones, ac lucifugis congesta cubilia blattis: non Homero inter proelia Deorum improbitatem muscae describere: n0n naturae gignere ista, cum gignat hominem. Proinde causas quisque & effectus, non res, aestimet. IX. Ordiemur autem a confessis, hoc est, lanis

Quisque, ut obiter rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. Quaedam etiam sic alienis locis, tamen

15쪽

HISTOR. LIB. XXIX.

obiter dici necesse erit. Nec deerat materiae pompa, si quidquam aliud inrueri liberet, quam fidem operis. Quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum

esset, atque non fabuloSum. Irridere est, vitae remedia post millesimum annum reditura mon Strare. r. Lanis auctoritatem veteres Romani etiam religiosam habuere, postes a nubentibus attingi jubentes. Praeterque cultum & tutelam contra frigora, succidae plurima praestant remedia ex oleo vinoque, Ioaut aceto, prout quaeque mulceri morderive opus sit, &adstringi, laxarive, luxatis membris, dolentibusque nervis impositae, dc crebro suffusae. Quidam etiam salem admiscent luxatis. Alii cum lana rutam tritam adipemque imponunt. Item contusis tumentibusque. Halitus quoque oris gratiores sacere traditur, confricatis dentibus atque gingivis, admixto melle. Prodest & phreneticis sumtu . Sanguinem in naribus sistit cum oleo rosaceo: & alio modo indita auribus obturatis spissius. Quin & ulceri- robas vetustis imponitur cum melle . Vulnera ex vino, vel aceto, vel aqua frigida dc oleo expressa sanat. Arietis vellera lota frioida ex oleo madefa

cla, in muliebribus malis inflammationCS Vulvae Se dant ι Et si procidant, sussi tu reprimunt. Succida lana imposita subditaque mortuos partuS Evocat. Si stit etiam profluvia earum. At canis rabi0si morsi-

16쪽

M C. PLINII NATUR.

bus Inculcata post diem septimum solvitur. Reduvias sanat ex aqua frigida. Eadem nitro, sulphure, oleo, aceto, pice liquida ferventibus tincta, quam calidissima imposita bis die, lumborum dolores sedat. Sanguinem sistit ex ariete succida, articulos extremitatum praeligans. Laudatissima omnis e col-

Io: natione vero Galatica, Tarentina, Attica, Mi- Iesia. Succidam imponunt & desquamatis, percussis, lividis, incussis, collisis, contritis, dejectis, caeso pitis & aliis doloribus, stomachi inflammationi, ex aceto & rosaceo. Cinis ejus illinitur adtritis, vulneratis , ambustis . Et in oculorum medicamenta

additur: item in fistulas, auresque suppuratas. Ad haec detonsam eam, alii evulsam, decisis summis partibus siccant, carpuntque, & in fictili crudo com Ponunt, ac melle perfundunt, uruntque. Alii assu- Iis tedae subjectis, & subinde interstratis, oleo adapersam accedunt, cineremque in labellis aqua addita confricant manu, & considere patiuntur, id-ao que saepius mutantes aquam, donec linguam adstringat leniter, nec mordeat. Tunc cinerem reponunt.

Vis ejus septica est essicacissimeque genas purgat. X. Quin ipsae sordes pecudum, sudorque seminum, dc alarum, adhaerentes lanis, oesypum vomcant in innumeros prope usus habent. In Atticis ovibus genito palma. Fit pluribus modis: sed probatis imum , lana ab his partibus recenti concerpta, adr

17쪽

HI STO R. LIB. XXIX. 13

quibuscumque sordibus succidis primum collectis, ae lento igni in aeneo subservefactis, & refrigeratis, pinguique quod supernat et, collecto in fictili vase, iterumque decocta priori materia: quae pinguitudo utraque frigida aqua lavatur, dc in linteo saccatur,

ac Sole torretur, donec candida fiat ac translucida. Tum in stannea pyxide conditur. Probatio autem, ut sordium virus oleat, dc manu fricante ex aqua non liquetur, sed albescat ut cerussa. Oculis utilissimum contra inflammationes, genarumque callum. io

Quidam in testa torrent, donec pinguitudinem amittat, utilius tale existimantes erosis & duris genis, angulis scabiosis & lacrymantibus. Ulcera non Ocu Iorum modo Sanat, sed oris etiam dc genitalium, cum anserino adipe. Medetur dc vulvae inflammationibus, &ysedis rhagadiis, dc condylomatis cum meliloto ac butyro. Reliquos usus ejus suo loco di gerimus. Sordes quoque caudarum concretae in pi-lulas, ac siccatae per se lusaeque in farinam & illitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus: gingi- et o Vi que, si carcinoma serpat. Iam vero pura Vellera, dili per se imposita caecis doloribus, aut accepto βulphure: dc cinis eorum, genitalium Vitiis. Iantumque pollent, ut medicamentis quoque su perponantur. Μedentur ante omnia di pecori ipsi, a) o deest.

18쪽

si fastidio non pascatur. Cauda enim quam arctiss me praeligata, evulsa inde lana statim vescuntur. Traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori. XI. 3. Lanae habent & cum ovis societatem simul fronti impositae contra epiphoras. Non opus est, eas in hoc usu radicula esse curatas, neque aliud, quam candidum ex ovo infundi, ac pollinem thuris. Ova per se insuso candido oculis epiphoras cohibent, urentesque refrigerant. Quidam cum crocoo praeserunt, & pro aqua miscent collyriis. Infantibus vero contra lippitudines vix aliud remedium est, butyro admixto recenti. Eadem cum oleo trita ignes

sacros leniunt, betae soliis super illigatis. Candido ovorum in oculis & pili reclinantur Hammoniaco trito admixtoque . Et vari in facie cum pineis nucleis ac melle modico. Ipsa facies Illita Sole non

aduritur. Ambusta aquis si statim ovo occupentur, pusulas non sentiunt. Quidam admiscent farinam hordeaceam , & salis parum . Ulceribus vero exo ambusto, cum candido ovorum tostum hordeum,' suillo adipe, mire prodest. Eadem curatione adsedis vitia utuntur: infantibus quidem, etiam si quid ibi procidat. Ad pedum rimas ovorum candido decocto cum cerussae denariorum duum pondere, pari εpumae argenti, myrrhae exiguo, deinde vino. Ad

ignem sacrum, candido ovorum trito cum amylo.

Ajunt dc vulnera candido glutinari , calculo, θύο

19쪽

HISTOR. LIB. XXIX. 13

pellI. Lutea ovorum cocta ut indurescant, admixto croco modice, item melle & lacte mulieris illita dolores oculorum mitigant. Vel cum rosaceo & mulso lana oculis imposita, vel cum trito apii semine, ac polenta in mulso illita. Prodest & tussientibus per se luteum devoratum liquidum, ita ut dentibus non attingatur : thoracis destillationibus, faucium

scabritiae. Privatim contra haemorrhoidum morsum illinitur, sorbeturque crudum. Prodest & renibus, vesicae rosionibus exulcerationibusque , ct cruenta io exscreantibus. Quinque ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur dysentericis, cum cinere putaminis sui, & papaveris succo ac vino. Dantur coeliacis cum uvae passae pinguis pari pondere, ct malicorii , per triduum aequis portionibus. Et alio modo lutea ovorum trium, lardi veteris & mellis quadrantibus, vini veteris cyathis tribus, trita ad crassitudinem mellis, & cum opus sit, avellanae nucis magnitudine ex aqua pota. Item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto. Sic &lien- rotericis. Sanguinem autem rejicientibus, cum tribus cyathis musti. Utuntur iisdem ad liventia, si vetu stiora bini, cum bulbis ac melle. Sistunt & mentes mulierum cocta, & ex vino pota: ct insationes quo que Vulvae cruda cum oleo aut vino illita. Utilia sunt & cervicis doloribus cum anserino adipe & rosaceo. Se iis etiam vitiis indurata igni , ut calore

20쪽

,s C. PLINII NATUR.

quoque prosint. Et condylomatis cum rosaceo. Item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis: tum lutea ex rosaceo illinuntur. Fiunt& tota lutea, quae vocant sit ista, Cum triduo incubita tolluntur. Stomachum dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallae dimidio, ita ne ante duas horas alius cibus sumatur. Dant & dysentericis pullas in ipso ovo decoctos, admixta vini austeri hemina, & pari modo olei polentaeque. Membrana puto taminis detracta sive crudo, sive cocto, labiorum fissuris medetur. Putaminis cinis in vino potus, sanguinis eruptionibus. Comburi sine membrana oportet : sic fit & dentifricium. Idem cinis & mulierum menses cum myrrha illitus sistit. Firmitas putaminum tanta est, ut recta, nec vi, nec pondere ullo frangantur, nec nisi paululum inflexa rotundiditate . Tota ova adjuvant partum cum ruta, &anetho, dc cumino pota e vino. Scabiem corporum ac pruritum oleo & cedria mixtis tollunt. Ulceraro quoque humida in capite, cyclamino admixta. Alpuris & sanguinis exscreationes ovum crudum Cum

porri sectivi succo , parique mensura mellis Graeci calfactum hauritur. Dantur & tussientibus cocta, &trita cum melle, & cruda cum passo oleique pari modo. Infunduntur & virilitatis vitiis singula, cum ternis passi cyathis, amylique semuncia a balineis . Adversus ictus serpentium cocta tritaque adjecto namsturtio

SEARCH

MENU NAVIGATION