Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

41쪽

HISTOR. LIB. XXIX.

dum. Alii sanguine & cerebro ejus utuntur cum vino nigro . Alii excoquunt ipsum, & nocte in con cubia in plumbeum vas condunt. Aliqui alopecias cantharide trita illinunt cum pice liquida, nitro

praeparata cute . Caustica Vis earum, cavendumque, ne exulcerent alte. Postea ad ulcera ita facta, capita murium, & sel murium, dc limum cum elleboro & pipere illini jubent.

XXXV. Lendes tolluntur adipe canino, vel anguibus in cibo sumptis anguillarum modo: aut ver- Ionatione eorum, quam exuunt, pota. Porrigines selle ovillo cum creta Cimolia, linito capite, donec

inarescat.

XXXVI. Capitis doloribus remedio sunt cochlearum, quae nudae inveniuntur nondum peractae, ablaea capita, ex his lapidea duritia exempta: est autem calculi latitudine: quae ad alligantur, & minutae fronti illinuntur tritae. Item oesypum: Ossa e capite vulturis ad alligata, aut cerebrum cum oleo di cedria peruncto capite, & intus naribus illitis. δοCornicis cerebrum coctum, in cibo sumptum, V*lnQGψα, idem praestat: gallinaceusque si inclu M. ab tineatur die ac nocte, pari inedia ejus, qui d0 leat e Vul iS collo plumis circumligatisque, Vel cri stis: mustelae cinis illitus: surculus ex nido milvi pulvino subjectus: murina pellis cremata ex aceto illito cinere. Limacis inter duas orbitas inventae os-

42쪽

as C. PLINII NATUR.

siculum per aurem cum ebore trajectum, vel inpellicula canina adalligatum: quod remedium pluribus semperque prodest. Fracto capiti aranei tela ex

oleo & aceto imposita, non nisi vulnere Sanato, abscedit. Haec & Vulneribus tonstrinarum sanguinem sIstit. A cerebro vero profluentem, anseris sanguis aut anatis insusus: adepsque earumdem alitum cum rosaceo. Cochleae matutino pascentis arundiae caput praecisum, maxime Luna plena, lineo pannoro ad alligant capitis doloribus licto: aut cera alba fronti illinunt, & pilos caninos panno ad alligant. XXXVII. Cerebrum cornicis in cibo sumptum, palpebras gignere dicitur: oesypum cum myrrha calidum specillo illitum. Idem praestare muScarum, simique murini cinerem aequis portionibus, ut essiciatur dimidium pondus denarii, promittitur, additis

duabus sextis denarii e stibi, ut omnia oesypo illinantur: item murini catuli triti in vino vetere ad crassitudinem acopi. Pilos in his incommodos, exul ao sos renasci non patitur set herinacei: ovorum stellionis liquor: salamandrae cinis: lacertae viridis selin vino albo, Sole coactum ad crassitudinem mellis in aereo vase: hirundinis pullorum cinis cum lacte tithymali, spumaque cochlearum.

XXXVIII. Glaucomata dicunt magi cerebro ca tuli septem dierum emendari, specillo demisso indζΣtram partem, si dexter oculus curetur: in bini'

43쪽

HISTOR. LIB. XXIX.

stram, si sinister: aut selle recenti asionis. Noctua tum est id genus, quibus pluma aurium modo mi- cat. Suffusionem oculorum canino felle malebat , quam hyaenae curare Apollonius Pitanaeus cum meliale: item albugines. Murium capitum caudarumque cinere ex melle inunctis, claritatem visus restitui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris cinere, aut aquilae cerebro vel felle. Cum Attico melle cinis & adeps soricis combusti tritus, lacrymosis oculis plurimum confert: stibis quid est, di- tocemus in metallis. Mustelae cinis suffusionibus R: item lacertae hirundinisve cerebrum: quae etiam tritae coinctaeue fronti illitae, epiphoras sedant, sive per se, sive cum polline, sive cum thure. Sic & solatis, id est, Sole correptis prosunt. Vivas quoque Cremare, & cinere earum cum melle Cretico inungi caligines, utilissimum est. Iumentorum oculis membrana aspidis, quam exuerit, cum adipe ejusdem,

claritatem inunctis facit. Viperam vivam in fictili

novo comburere, addito feniculi succo ad cyathum et ounum, & thuris manna una, atque ita suffusiones oculorum dc caligines inungere, utilissimum est.

Medic mentum id echion vocatur. Fit & collyrium Q Vipζr', in olla putrefacta, vermisculisque enatis

cum croco tritis. Exuritur in olla cum Saler quem lingendo claritatem oculorum consequuntur, & sto ο) in s.

44쪽

C. PLINII NATUR.

machi totiusque corporis tempestivitates. HIc sal& pecori datur salubritatis causa, ct in antidotum contra serpentes additur. Quidam & viperis utuntur in cibis. Primum omnium occisae statim Salen in os addi jubent, donec liquescat: mox Rquatuor digitorum mensura utrimque praecisa, exemptisque interaneis discoquunt in aqua, aut oleo, sale, an etho, & omnibus aut statim vescuntur, aut pane colligunt, ut saepius utantur. Ius praeter supra di-ao cta pediculos e toto corpore expellit, prurit usque etiam summae cutis. Effectum ostendit & per se capitis viperini cinis. Utilissime oculos inungit. Item que adeps viperinus. De selle non audacter sua Se vim quae praecipiunt, quoniam, ut suo loco docuimus) non aliud est serpentium venenum. Anguium adeps aerugini mixtus, ruptas oculorum partes Savnat: & membrana sive senectus vernatione eorum

exuta si adfricetur, claritatem facit. Boae quoque set praedicatur ad albugines, suffusiones, caligines: sto adeps similiter ad claritatem. Aquilae , quam diximus pullos ad contuendum Solem experiri, mixto felle cum melle Attico intinguntur nubeculae, & caligationes, suffusionesque oculorum. Eadem vis di in vulturino felle est cum

Porri succo, & melle exiguo. Item in gallinacei felle ad argema, ct ad albugines ex aqua diluto:

45쪽

HISTOR. LIB. XXIX

item ad suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei . Fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis illini monstrant. Laudant & gal linae fel, sed praecipue adipem, contra pusulas in pupillis. Has scilicet ejus rei gratia saginant. Adjuvat mirifice & ruptas oculorum tuniculas, admixtis schisto & haematite lapidibus. Fimum quoque earum dumtaxat candidum, in oleo Vetere corneisque

pyxidibus adservant, ad pupillarum albugines. Qua

in mentione significandum est, pavones fimum suum resorbere tradi, invidentes hominum utilitatibus. OAccipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur: item fimi ejus cinis cum Attico melle . Laudatur & milvi jecur . Fimum quoque columbarum ex aceto ad aegilopas. Similiter ad albugines & cicatrices. Fel anserinum, sanguis anatum contusis oculis, ita ut postea oesypo& melle inungantur. Fel perdicum cum mellis aequo pondere: per se vero, ad claritatem. Hippocratis putant auctoritate adjici, quod in argentea pyxide id bervari jubent. Ova perdicum in vase aereo de-2OCOcta cum melle, ulceribus oculorum & glaucoma tis medentur. Columbarum, turturum, palumbium, Perdicum anguis, oculis cruore suffusis Uximie pro dest. In columbis masculae essicaciorem putant. Ve na autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. Superponi oportet splenium

46쪽

o C. PLINII NATUR.

e melle decoctum lanamque succidam ex oleo ac vI.no. Earumdem avium sanguis nyctalopas sanat : &jecur ovium: atque ut in capris diximus efficacius fulvat. Decocto quoque ejus oculos abluere Suadent : & medulla dolores tumoresque illinere. Bu- bonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis sacere promittitur. Turturis fimum albugines extenuat: item cochlearum cinis: fmum cenchridis: accipitrum generis hanc Graeci iaciunt. Argenta ex Io melle omnibus, quae supra scripta sunt , Sanatur . Μel utilissimum oculis, in quo sunt apes immortua .

Ciconiae pullum qui ederit, negatur annis continuis lippiturus: item qui draconis caput habeat. Hujus adipe & melle cum oleo vetere, incipientes caligines discuti tradunt. Hirundinum pullos plena Luna

excaecant , restitutaque eorum acie capita comburuntur : hoc cinere cum melle utuntur ad claritatem, & dolores, ac lippitudines, & ictus. Lacertas quoque pluribus modis ad oculorum re-eto media adsumunt. Alii viridem includunt novo fictili: ac lapillos, qui vocantur cinaedia , quae & inguinum tumoribus adligari' solent, novem signis signantes, & singulos detrahunt per dies. Nono emittunt lacertam: lapillos servant ad oculorum dolores. Alii terram substernunt lacertae viridi excaecatae , & una in vitreo vase anulos includunt e ferro

47쪽

HISTOR. LIB. XXIX. 43

lido vel auro: cum recepisse Visum lacertam ad paruit per vitrum, emissa ea, anulis contra lippitudi nem utuntur. Alii capitis cinere pro stibi ad scabritias. Quidam viridem longo collo in sabulosis nascentem comburunt, & incipientem epiphoram inungunt : item glaucomata. Mustelae etiam oculis punctu erutis, a junt visum reverti, eademque, quae in lacertis & anulis faciunt. Serpentis oculum dextrum ad alligatum contra epiphoras prodesse, si serpens viva dimittatur. Lacrymantibus sine fine ocu- iolis, cinis stellionis capitis cum stibi eximie medetur. Aranei muscarii tela, & praecipue spelunca Ipsa imposita per frontem ad duo tempora, in splenio aliquo , ita ut a puero impube & capiatur Simponatur, nec is triduo se ostendat ei, cui medeatur , neve alteruter nudis pedibus terram attingae

his diebus , mirabiliter epiphoris mederi dicuntur . Albugines quoque dicitur tollere inunctione araneus candidus, longissimis ac tenuissimis pedibus, contritus in oleo vetere . Sed is etiam , cujus crassisSi- 2 Omum textum est, in contignationibus fere, ad alli-gδx V p nno , epiphoras sanare traditur . Scaraba iviridis natura contuentium visum exacuit . Itδqud gemmarum sculptores contuitu eorum adquiescunt.

XXXIX. Aures purgat fel pecudis cum melle: canini lactis instillatio sedat dolorem . Gravitatem adeps cum absinthio & oleo vetere: item adeps an-

48쪽

C. PLINII NATUR.

serinus. Quidam adjiciunt succum cepae & ali I, pari modo . Utuntur & per se ovis formicarum . Namque & huic animali est medicina : constatque

ursos aegros hoc cibo Sanari. Anserum, omniumque avium adeps praeparatur, exemptisque venis omnibus patina novo fictili operta in Sole. subdita aqua ferventi liquatur : saccatusque lineis saccis , & in fictili novo repositus loco frigido : minus putrescit addito melle. Murium cinis cum melle instillatus,

aut cum rosaceo decoctus aurium dolores sedat. Si aliquod animal intraverit, praecipuum remedium est murium fel aceto dilutum. Si aqua intraverit, adeps anserinus cum cepae succo . Gliris detracta pelle , intestinisque exemptis, discoquitur melle in vase novo. Medici malunt e nardo decoqui usque ad tertias, atque ita adservari: deinde cum opus Sit, Strigili tepefacta infundere. Constat deplorata aurium vitia eo remedio sanari: aut si terreni vermes cum adipe anseris decocti infundantur. Item ex arboribus Q rubri oleo triti exulceratis, & ruptis auribus praeclare medentur. Lacerti inveterati in os tendentium addito sale, contusas, & ab ictu laesas aures sanant: efficacissime autem serrugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam distincti. Millepe da, ab aliis centipeda, aut multi peda dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim repens, tactuque contrahens se : Onisco

49쪽

HISTOR. LIB. XXIX.

Graeci vocant, alii tylon: essicacem narrant ad auiarium dolores, in cortice Punici mali decoctum, &porri succo . Addunt & rosaceum, & in alteram

aurem infundunt. Illam autem, quae non arcuatur, sepa Graeci vocant, alii scolopendram, minorem, perniciosamque. Cochleae, quae sunt in usu cibi , cum myrrha, aut thuris polline adpositae: item minutae, dc latae, fracturis aurium illinuntur cum melle. Senectus serpentium fervente testa usta, instillatur rosaceo admixto, contra omnia quidem vitia 1 oessicax, sed contra graveolentiam praecipue : aut si purulentae sunt, ex aceto: melius cum felle caprino, vel bubulo, aut testudinis marinae. Vetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre perfusa, ut aliqui putant. Item aranei sanies cum rosaceo, aut per se in lana, vel cum croco, auribus prodest: gryllus cum sua terra effossus & illitus .

Magnam auctoritatem huic animali perhibet Nigidius, majorem magi, quoniam retro ambulet, ter-rdmque terebret, stridat noctibus. Venantur eum et formica circumligata capillo, in caverna ejus con

jecta , efflato prius pulvere, ne sese condat: ita sor micae c0mplexu extrahitur. Ventris gallinaceorum embrana, quae abjici solet, inveterata dc in vino trita, auribus purulentis calida infunditur, gallinarum quoque adeps. Est & quaedam pinguitudo blattae, Si caput avellatur: hanc tritam una cum rosa-

50쪽

46 C. PLINII NATUR.

Ceo auribus mire prodesse dicunt, sed lanam , qua Incluserint, post paulum extrahendam. Celerrime enim id pingue transire in animal, fierique vermiculum. Alii binas ternasve in oleo decoctas eis cacissime auribus mederi scribunt, & tritas in linteolo imponi contusis. H0c quoque animal inter pudenda est: sed propter admirationem naturae, pri scorumque curae, totum in hoc loco explicandum. Plura earum genera fecerunt. Molles, quas in oleoo decoctas, verrucis essicaciter illini experti sunt. Alterum genus myloecon adpellavere, circa molas fere nascens. Has capite detracto adtritas, lepras sanasse , Musa & Picton in exemplis reliquerunt . Tertium genus Zc odoris taedio invisum , exacuta clune, cum pisset aro sanare ulcera alias insanabilia: strumas, panos, diebus viginti uno impositas, percussa, contusa, cacoethe, scabiem, furunculosque ,

detractis pedibus & pennis. Nos haec etiam audita fastidimus. At hercule Diodorus & in morbo regio, o & orthopno cis se id dedisse tradit cum resina &melle. Tantum potestatis habet ea ars pro medicamento dandi quidquid velit. Humanissimi eorum

cinerem crematarum servandum ad hos usus in cornea pyxide censuere , aut tritas clysteribus insun dendas orthopnoicis, aut rheumaticis. Infixa utique Corpori illitas extrahere constat. Mel utilissimum auribus quoque est, in quo apes emortuae sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION