Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

81쪽

γx Lib. m. Titulus XXVI.

necessario instituendus sit. Ceterum de jure Pra torio & Recentiori s. r. inst.de haerea. quas sed . O Ls . J. de acquir. haered. nullus nunc datur haeres necessarius in hoc sensu , quod haereditatem repudiare nequeat, vel ab ea abstinere So Dico ro. Haeredes esse , & institui possunt omnes, tam personae singulares, quam communitates, quibus non obstat specialis prohibitio suris pr. in I. bi de haered. ivstit. Prohi-hentur autem aliqui ut incapaces, uti haeretic non tolerati, apostatae, deportati, quibus hodie aequiparantur banniti banno Imperii: damnati ad metalla, quibus aequiparantur damnati ad triremes: damnati ad ultimum supplicium: Ii

heri perduellium: & reorum laesae Majestatis e

PersequenteS, percutientes, vel capientes Cardinalem: civitates hostium: communitates Iudaeorum : & quodvis Collegium illicitum: item ordines Religiosi, bonorum temporalium etiam in

communi non capaces , uti Franciscanorum strictae observantiae, & Capacinorum: Religiosi in particulari aliorum ordinum; si tamen instituantur, ordo vel Monasterium, in quo sunt , succedit: item liberi naturales ultra unciam respectu patris, legitimam sobolem habentis: ac spurii ex damnato coitu nati respectu utriusque Parentis. Alii autem repelluntur ut indigni , scit. qui vi vel fraude prohibuerunt defungium

condere testamentum, vel mutaro: qui testat rem occidit, vel occiso non succurrit, cum s cile potuisset, vel qui occisorem testatoris non accusat, punitionem expectando. Si instituatur

incapax, succedunt illi, quibus haereditas debe-etur ab intestato: Si indignus, succedit Fiscus, cum obligatione tamen solvendi debita & lexata ac fideicommissa juxta vires haereditatis. Ita communiter m. eX variis Legibus.

82쪽

De Testamentis Det py

I Dico ti. Haeredes institui debent, seu ne negarii sunt ita, ut, si praetereulatur, testamentum vel sit nullum, vel saltem rescindibile per querelam in fictili. Tales sint I. Descendentes, nempe liberi legitimi, si ve emancipati sint sive non, ct in horum desectu nepotes ac neptes. 2. In defectu descerulentium astendentes, nempe Pater & mater, ac in horum defectu avus&avia dic. S. Germani, & consanguinei fratres ac sorores, at solum in casu, quo ipsis praeteritis institueretur Persona turpiS, v. g. meretrix, Concubinarius, incestuosus, adulterinus, aut quicum que infamia, laborans, aut etiam alia macula squa in Germania laborant carnifices, ct excoriatores animalium .eSed g. necesse non est, ut praedicti instituantur in tota haereditate, sed solum in parte, quae vocatur legitima . s. In hastamen debent institui ut haeredes, seu honora bili institutionis seu haeredum titulo Vocari, non per modum legati &c. 6. Atque sine onere v. g. fideicommisso, quo gravetur legitima. Pars l. habetur pr. O s. g. s. inst. de ex ered. libaruth. non Zicet C. de liber. prael. O NOD. ras .c.3. Pars 2. in AZoD. cit. c. g. Pars'S. in Let . C. de inas'. testam. Pars g. in I. 6. O subjuncta auth. nodissc. de in . test. Pars s. in a. IN OD. M. Pars c. I. 32. I. 36. s. I. C. de inos test. Si igitur legitimae adjiceretur onus, vel conditio odiosa, pro non adjectis haberentur: quod tamen plurimas patitur limitationes, cujusmodi centum omnino adducit Ferd. Vasq. de furc . , uti dolettit. de testatorispotentiae a n. o6. Sic , ubi filiae Illustres renuntiare debent paternae haereditati, dote congrua contentae , non conceditur ipsis actio ad supplementum, licet illa dos accepta non adaequat legitimam .s Et vel maxime tunc

83쪽

ro Lib III. Titulus My I. bonum publicum, vel ad conservandum familiae Nobilis splendorem. Dixi in assertione I. Si praetereantur, h. e. si nulla nat eorum mentio, qua vel instituuntur uethaeredes, vel ex haeredantur diserte. Quamquam stricte loquendo praeteriri dicantur haeredes necessarii, in patria potestate non constituti, hi autem dicantur inhaeredari: quae tamen differentia hodie, saltem in praxi, non observatur. Dixi t.

Ut testamentum des sit nullum, quod contingit is si haeres sint praetereatur, des resin bile per querelam inosyciosi, quod locum habet, si alius

haeres necessarius praetereatur, v. g. filius emancipatus, parentes, frater germanus vel consanguineus, casu quo instituitur persona turpis, imo in Uerloliner de Mod. acquir. Per Universitat. art. s. q. s. n.'. cum aliis putat, id procedere etiam casu, quo frater germanus praeteritur, licet non ir stituatur persona turpis per L Lo. C. eod.

Per querelam in peio, intelligitur actio, quae dictis haeredibus necessariis, in testamento contra pietatis officium praeteritis, competit ad quinquennium (in ordine ad petendam legitimam adso. annos) adversus haeredes institutos, ut resci se per sententiam testamento haereditas, ab institutis jam adita, restituatur sibi quasi ab intestato. Sed quia recepta praxis, ut ajunt & jus Bavar. tit.

St. art. I. habent testamentum, in quo exhaeredantur vel praetereuntur descendentes vel ascendentes sine justa causa, vel ea in testamento non expressa, pro irrito, Iocum obtinet remedium

nullitatis, ac proin querela in Niobi ad rescis.sionem fere solis hodie fratribus dabitur. Dixi 3.

Legitimi, h. e. legitime nati , item adoptati in Potestate adoptantis constituti. Liberi naturales respectu matris tantum (non patris) sunt haeredes necessario instituendi: sed de jure Bavarico, si

84쪽

De Testamentis sec. ysmater habeat liber legitimos, debent esset gitimati. Dixi g. in Legitima. Sed hinc Set Quaeres, quid sit legitima, & quanta esse debeat 3 R. i. Est illa portio haereditaria', quae

haeredibus necessariis necessario debet relinqui intestamento . R. r. Legitima respectu descendentium, nempe liberorum &c. si non plures, quam quatuor, sint, est triens, seu tertia pars totius haereditatis , seu bonorum a patre relictorum sv.R.eΚ m O.relictis cocio. quae remanent deducto aere alieno, & expensis funeris, non au

tem, seudalibus: si verossint plures liberi quam quatuor, est semis seu femissis, hoc est, dimidia pars haereditatis totius; quae pars (triens , vel semis aequaliter est dividenda inter libe

spectu parentum , ct ascendentium est iterum triens, qui inter ipsos , ct fratres germanos , si quos habuit defutastus, dividi debet noD. cit. iuncta l. Papanianus S. g. 8am de in . test. R. Respectu fratrum & sororum est quadrans, seu

quarta Pars haereditatis, v. g. SODO. ex IZO -

18.cit. quae, licet quoad descendentes & akendentes sit correcta a d. nov. quoad fratreS tR-men, quando ipsis debetur legitima , non est

correcta, ut habet communis. Quae ut rite intelligas, scire te oportet, massam totius lisereditatis dividi in Iet. uncias, seu partes: duod cima pars vocatur uncia: duae unciae sextans , quasi segia pars haereditatis: tres unciae quadrans, idest, quarta Pars: quatuor unciae triens, h. e tertia pars: quinque unciae quincunae et sex unciaesmix , seu media pars: septem unci eptunx, octo unciae bes, quasi bis triens: novem unciae Odrans: decem unciae dextrans: undecim unciae deunx, tota demum haereditas M. f., t. de

85쪽

6 Lib. III. Titulus XXVI. versus dicitur, qui universaliter est institu

tus in omnibus bonis defuncti et qui autem in certa tantum Parte, v g. in triente, in sextante, in dextante dcc. dicitur institutus incerta quota . Si liberi &c. quibus debetur legitima, sunt quidem instituti quoad legitimam, sed in portione legitimam non adaequante, habent actionem ad supplementum , non querelam inofficios. Quod si aliqui ex haeredibus necessariis A testatore jam in vivis aliquid acceperint per modum dotis, donationis propter nuptias &c. id in legitimam computari , dc conferri debet ,

nisi testator expresse contrarium voluerit textia dc Din tu t.t. C.de collat. INOD. I S. cit. .s- ubi antiqua jura aliqualiter corriguntur. Conferri tamen non debent sumptus , quos ParenS

fecit in educandis liberis, studiorum, opificii , vel artis addiscendae causitas 3 Petes, an & quomodo haeredes, quos diximus esse necessarios exhaeredari possint g R. Ita Possunti licite & valide exhaeredari ex justa causa, in jure expressa, scita in N m. II S. c. 3. si nempe filius violentas manus injecerit pare ii et gravem injuriam ei intulerit: vitae insidias

struxerit et cum Noverca rem carnalem habuerit et haereticus evaserit , ubi haeretici non tot rantur: si filia ante et s. annos elegerit esse m

retriL &c. Et tales causae ex haeredandi liberos& descendentes referuntur quatuordecim incit. NOU exhaeredandi autem ascendentes ibidem octo causae produntur, ¬anter adduntur in Principio haec verba: praeter ipsas nulli liceat ex alia lege ingratitudanis causas opponerem, nisi quae in hujus constitutionis ferie continenturis Unde inter DD. magna versetur iis, an ob alias Laasas aeque graves, vel etiam graviores, quam

ibi specificetiae reperiuntur, liceat parentibus eL.

86쪽

De Testamentis sec. 'phaeredare laberos. Jus Bavar. insuper permittit exhaeredationem, si filius ante io. & filia anteis .aetatis annum absque consensu parentum nupserit personae turpi. Caulas exhaeredandi fratres germanos invenies ius no 2. c. p. R. T.

Ut exhaeredatio rite fiat, opus est, uisfilius vel filia expresso nomine proprio ( non sub conditione, vel in codicillo, qui non est pars testamenti exhaeredetur, proin debellex redatio fieri nominatim, pure & in testamento, alias est invalida, &testamentum est nullum pr. V. de exhaer. l. I. χ. 3. β. de lib. se posthums et in .

de codica . Ut vero excludatur etiam querela

ivos is , & rescindibilitas testamenti, deberexhaeredatio fieri cum elogio, itasti, cum expressione causae, quam jus approbati, & simul ab haerede instituto probari veritas causae. IN OD. II s. c. 3. ibi : si haec obferdata non fuerint , nullum eae redatis liberis praejudicium generari, sed quantum ad institutionem haeredum per tinet , testamento edacuato ( rescisso nimirum ad parentum haeredatatem tanquam ab intestato ex aequa parte pervenire sc. Nec hodie, saltem in praxi, ullam inter liberos , in Patria Potestate constitutos Ac emancipatos, inter ex haere- datos & praeteritos , disserentiam observari ,

communius notant DD. eae d. NOV. c. S. O q.

3 Dico'χχ. Haeres institui potest quacumque verborum forma, & in quacumque testamenti parte, initio, medio, fine, vel in codicillo, qui sit adjectus vel annexus testamento. E. Etiam sub conditione proprie dicta, seu de futuro contingenti, sive sit casualis, sive protestativa h.e. cujus impletio est inipotestate haeredis instituti. Para I. constat ex LI s. C. h. t. l. p. st. de

haeredab inst. Pars E. ex j. s. inst. O l. c. seqq.F. eod. incipitur tamen haeres suus , qui sub

87쪽

rS Lib. III. Titulus XXVI. si 'conditione casuali defuturo institui nequit LIO, O ita. θ. de cond. inst. Unde talis conditio habetur pro non adjecta , & institutio pro pura& absoluta ; scut etiam , si haeres instituatur m sub conditione impossibili, v.g. si Titius per a rem Doladerit, aut sub conditione turpi, v.g si ifratrem occiderit La .l. I . ff. eod. s. Io. inst. de haered. inst. Idem quoque est , si Persona, quae nunquam adhuc fuit in Matrimonio, instituatur sub conditione, si non nubat. l. 62. seqq.V de condit. se demonstr. quae leges, licet loquantur de legatis sub tali conditione relictis, communiter tamen a DD. extenduntur etiam adhaereditatem arg. noυ. I 23,.S . Siquis vero hae

redem institueret sub conditione, cujus eventus dependet ab arbitrio tertii, v. g. sic: haeredem inclituo Sempronium , si Titius doluerit , testamentum est omnino'nullum L s8. b. de haereae. instit. sicut enim supremum elogium, seu uitia ma voluntas, de jure Civili conferri, in alienum arbitrium non potest, ita neque conditio in arbitrium tertii. Ceterum in casu, quo quis

institutus est sub conditione honesta possibili

de futuro , tamdiu manet suspensa testamentivis , quamdiu pendet conditio , seu non Purificatur; conditio enim , nisi impleatur , nihil ponit in esse.

3 iiDico et 3. Haeres iunus, vel plures ) in testamento institutus censetur institutus in omnibus binnis testatoris. 1. Licet sit institutus solum in certa quota , v.g. in quadrante, dodrante &c. 3. Vel etiam in re certa, seu singulari, v g. in fundo Tusculano, Bucephalo, amo. florenis &c. modo' alius non sit.simul institutus ut haeres. Omnia

membra fundantur in s p. in . se l. i.f. . st de h. red. inst. quia nemo paganus (idest, non miles potest partim testatus, partim intestatus decedere

88쪽

m Testamentis sec. yy

I. r. g. de R. I. cum testamentum sit integra voluntas & dispositio de omnibus bonis post inortem; per quod etiam differt inter alia a codicil- Io , legato &c. atque ideo nemo etiam potest cum duobus testamentis decedere, bene tamen cum duobus vel pluribus codicillis, sine testamento factis. Unde haeredi in cena quota, vel in certa re instituto, debetur tota haereditasju- ,re accrescendi tanquam haeredi ex age; intelline, si, aliunde sit capax totius haereditatis. M

ao , uti dixi , alius non sit simul institutus ut

haeres et si autem simul alius foret institutus, tunc vel esset institutus simpliciter & universaliter, vel saltem in certa quota, & tunc institutus tirre certa haberetur pro legatario, &solum caperet illam rem certam: vel alius quoque in re certa institutus esset, nullus vero simpliciter, vel universaliter, aut in certa quota , v. g. sic: Titium se Cajam haeredes instituo, dolique, ut Titio de tur domus mea , , C o funeum argentea, dc quilibet capit illam rem certam, tanquam praelegam tum , in residua autem haereditate succedunt aequaliter, arg. Ly. l. 3 i. g. de haered. instit. 6 Quaeres, an haeres pollit institui in re ali na R. negative ex Aut, ingressi. C. de SS EUH. propter defectum dominii . Objic.,Valet Iegatum rei alienae, ivst. de Leg. favet quoque can. s. O . 12. q. s. ergo& institutio in re aliena . R. n. mons quia illud permittunt Iura, istud negant. Dein nec legatum rei alienae valet , si legans ignoravit esse alienam, sed solum, quando scivit s. o. cit. quo casu tenetur haeres rem legatam emere justo pretio, &, si eam dominus nollet vendere (ad quod non obligatur) Legatario dare aestimationem, s. q. cis. in quo nulla r Peritur iniquitas. Jus canonicum tamen specialitor

prohibet legaeri rem alienam, quae ad Eeclesiam

89쪽

go Lib. III. Titulus XXVI. Pertinet, c. s. h. t. Sicut Jus civile specialiter, prohibet legari res ad Imperatorem spectauLES . . 3 Dicor . Haeredi, postquam sibi delatam,

haereditatem adiit, competunt duo remedia acteam consequendam a tertio, qui eam detinet, nempe petitionem haereditatis in petitorio, dc interdictum quorum bonorum utile in possessorio. Sibvero alicui deberetur haereditas non jure civili,

sed praetorio, daretur possessoria bonorum petiti in petitorio, & interdictum quorum bonorum aera rectum in possessorio Judicio, t. t. q. de haerea . petit. deposie g. bonor. , de interdicto quorum

honor. Dixi I. delatam s defertur autem haereditas , quando aperitur, & certo constat, quiS sit haeres vel ex testamento , vel ab intestato, ita ut statim eam adire vel repudiare possit, Prour voluerit. Dixi E. adiit et aditur autem haereditas, quando haeres vel verbis , vel factis declarat, se haeredit aetem admittere, seu sibi vindicare Si declaret verbis , haec aditio vocatur etiam Q vitio e si factis, v. g. res haereditarias distrahendo, ars alienum solvendo, debita exigendo&c. stricte dicitur pro haerede gestio: Si haeres suus adeat, jutidice appellatur immistio: sicut vice versa, si haeres suus declaret, se haereditatem non admittere, appellatur abstentio, si extraneus , repudiatio . Et aditio, & repudiatio fieri nequit sub conditione ; quia est actus legitimus, qui non recipit conditionem, L p . J. de R. I. Effectus aditionis est acquisitio dominii rerum hae editariarum, item transmissio habreditatis ad hae sedes adeuntis: haereditas enim

non adita regulariter non transmittitur , Lun.

si C. de caducis to . cum nemo possit plus juris transferre in alios , quam ipse habuerit , c. et s. de F in 6. Dixi 3. haereditatem . Sed

83 Quaeres, quid sit haereditas R Objecti

summ

90쪽

m Testamentis se . gr , sumpta su ni res haereditariae , seu universitas, res Ac jura omnia a defuncto relicta complectens , Leto. β . de huer . petit. 162. JA R. . Si autem sumatur formaliter pro jure haereditario, est successio in universum jus, quod defunctus habuit, L G2. cit. h. e. jus succedendi ine omnia jura defuncti: quod jus est ilicorporale, dc dividi nequit : quando autem adis haereditatem, tota quidem statim fit tua cum omni jure , non tametamoX, res singulae, I. 1o8. β . de C. S. Ac hinc singulas non potes vindicare, sed, si alius detineat, per petitionem haereditatis consequi debes Sy Dico et s. Haeres adeundo haereditatem contrahit obligationem non modo solvendi omnia

defuncti debita , licet haereditatem excedant Sed fetiam legata a defuncto relictas. 3. Ne tamen nimium ipsi immineat praejudicium, Ius ipsi inaulsit facultatem dc tempus deliberanai intra quod inquirere potest, quanta sit haereditas , quanta debita, Ac legata exsolvenda, & quidem integer annus a die, quo scivit se haeredem: licet ,hasa quo non urgerent aditionem creditores defuncti vel legatarii, go. anni sint ipsi ad adeundam haereditatem concesti. Quia tamen neque hoc pacto semper fuit haeredibus consultum , . alterum ipsis beneficium, nemp2 MDentarii est indultum , licet eo utendi non sit imposita necessitas, sed solum concessa facultas Pars I

constat inde, quod -haeres reputetur eadem Persona cum defuncto, consequenter easdem quoque contrahat Obligationes . Pars . ex s. s.

inst. de obluc quae ex quasi contria nam allitio haereditatis est quasi contractu; cum legatariis quo his: non vero aliis creditoribus ) se obli-

Est autem Inuentarium niti l .liud, quam legi

SEARCH

MENU NAVIGATION