장음표시 사용
241쪽
ut s quid demum crederet, id probabile esse oporteret. Quod si interdiim propriis ratiociniis non dissidit, visusque est paullo tenacior conceptae semel sententiae; caussa illi fuit, quod existimaret non esse semper vacillandum, neque decedendum de ea opinione, quam aliqua ratio , aut conjectiara fecisset firmam ; nisi potior occurreret , quae oppositam firmius stabiliret. Et sane nihil tutius quidem , quam
comparatam habere mentem ad exuendum omne praejudicium, ut rationi, ac veritati sine pertinacia locum praebeat: verum, quia vix unquam occurrunt momenta rerum paria, efficitur semper, ut mens in unam partem propendeat , adeo ut quis ille tanto sit excusatione dignior , quanto vel nolens id sequitur, quod verisimilius videtur. Dicendum rursus fuisse illum sedulitatis eximiae, diligentiaeque inexpugnatae. Ea certe fuit major, quam pro virium , valetudinisque ratione ue quando vix unquam ita remisit vehementem illam contentionem animi, ut ullam horam, necdum ullum diem absque linea transegerit . adeo nullo unquam momento deliciarum suarum oblivisci potuit. Quorsum vero innuam indefessum studium,seu observandum aliquid, seu committendum chartis fuit Θ Nam quantum quidem praestiterit in observandos seu res coelestes, seu terrestres seu naturales, seu arte factae, seu antiquae, seu recentes, seu quacumque tandem visis sunt
cura di attentione dignae, passim jam insinuavimus: in scribendo verossic impiger fuit,ut quicquid rerum occurreret, statim faceret adnotatum. Literas praetereo, quas, si quispiam alius, & numerosissimas, S eruditissimas, S: plaerumque etiam sussissimas scripsit. Refero potius, nihil unquam memorabile accidisse, quod non ipse
statim sua manu in commentarios retulerit, cujusmodi fuere pompae panegyricae, publicae cladeS, prospera, adversive magnorum virorum eventa, contentiones celebres, habita cum Principibus, & eruditis viris colloquia, atque id genus plurima alia. Admovebat autem incunci anter manum, ne descriptionem differendo intervenirent negotia, quae exturbarent; ac interim memoria elanguesceret, & rerum multarum singularium miniis tenax uefficeretur. Similis erat diligentia , qua, seu quidpiam notatu dignum sibi in mentem incideret, seu
audiret ab alio, seu ex libris expiscaretur , arripiebat calamum s nec poterat pati, ut quidpiam periret, quod vel sibi, vel aliis arbitraretur usui futurum. Conscribebat verb , quia existi inabat rem tum de-F1 2 mum
242쪽
ntuna esse in tuto, nec posse perinde ex charta , ac ex memoriare . idque cum ipsi, ut Socrates, aut Pythagoras fidere non posset; experireturque id, quod scriberet, ipsa scribendi contentione animo profundius infigi. Caeterum quicquid adnotaret, deligebat semper novas schedas, seu distincta chartarum solia, ut si quid addendum postea videretur,
Ufficeretur confusum nihil. Praescribebat autem in fronte , aut in iam mo margine adnotandae rei argumentum , sive titulum charactere majusculo quo etiam fere intersi'ibebat nomina propria, vocesque alias, quae poterant ex minutiore, aut non recte legi, aut non tam cito occurrere adjiciebatque annum , & diem , &, cum ab alio acciperet, praemittebat etiam auctorem. Nec modo vero marginem interdum ex una , sepius ex utraque parte relinquebat, ut si festinando quidpiam omisisset, posset illud adjicere, potiusquam interjicere: sed & ipsam frontem faciebat peramplam , ut discerni melius
posset titulus,& maxime, si sorte ipsum praemittere, prae festinatione, non satis vacaret . Quanquam id raro; neque enim imperfectum quicquam volens relinquebat. quod saepe nimis expertus fuisset res
inchoatas, aut concisas futurae ampliationis spe , novam manum, aliis
curis intervenientibus, haud sensisse. Quapropter sic omnia scribebat, ut si manus extrema foret ; indignabatuxque, si quando jussus aliquis , seu dictatum , seu excerptum, seu proprium quid conscribere, non satis capacem relinqueret locum praficiendo titulo; aut marginem non satis congruum , congruamve satis distantiam inter voces, ac lineas, exscriptionis elegantioris, ampliorisque expectatione. Censebat enim, id, quod res erat , eam dilationem esse fallacem; nisi aliud, nonnullam certe inducere temporis jacturam. Pari ratione aegre serebat, si quis procul absens exspectaret vel reditum, vel occasionem aliam, ut quidpiam uberius narraret, vel transmitteret , volebat enim copiose scribi, dc quam primum mitti quodcumq; nosse, vel habere intererat , quia non raro ex simili procrastinatione fuerat rebus pulcherrimis, utilissimisque frustratus.Non poterat autem qui illum amasset, copiosas nimis literas dare, quod rerum scriptaruinnullas circumstantias non explicitas peroptaret. Quin- etiam saepius querebatur, quod qui scriberent, non satis cogitarent ea, quae sibi ipsis essent in luce, ac proinde ut nimis nota, vel non magni facerent,
243쪽
vel scribere negligerent , ese absentibus plane incomperta; atque idcirco nihil ex illis non novum iri habitum, eoque nomine placiturum. Heinc sicut ipse quid explorans, aut aliquem interropans, nihil, quod ad rem attineret, omittebat perquirere; ita cum aliquid ab aliis investigari, observarique seu procul, seu prope jubebat; mandabat semper, ut quibuscumque id posset modis perspiceretur, adeo ut nullae, si neri posset, laterent circumstantiae, quas proinde ipse serepraescribebat si mire aliunde oblectatus, si quis suopte marte, propriaque solertia, vel ad omneis, vel ad plureis, vel ad aliquas certe
Ad haec impenso fuit studio ad librorum copiam, varietatemque comparandam. Nam de M S S. ut nihil dicam , quos nisi habere antiquos potest, exscribi certe procuravit exscripsitque interdum ipse prae habitis indicibus Bibliothecarum celebrium, ac toto orbe praemcipuarum si ut si quid sibi, studiosisve necessarium occurreret, unde erui posset, in promptu haberet. Ut istos, inquam, praeteream, praelo subjectos conquisivit Roma, Venetiis i Parisiis , Antu expia, Amste- rodamo, Londino, Lugduno, aliunde , idque non modo ab exactis Francosuriensibus nundinis ; sed toto etiam anni decursu, amicis ad monentibus , transmittentibusque qui pro votis essent; & subministrata seu per nummularios, seu per amicos ipsos pecunia. Si uspiain quoque Bibliothecar distraherentur, subhastarenturque; coemi r riores curavit , eosque nominatim, qui forent elegantioris cujusdam,
neque habitae sibi editionis. Et incredibile quidem dictu, quantam
copiam congesserit ;incredibile etiam, quorsum non propterea cominpletissimam Bibliothecam reliquerit: sed neutrum videbitur mirum, si quis consideraverit quaesiisse eum libros non sibi solum , sed etiam
quibusvis opus illis foret. Innumeros vero commodato dedit, qui restituti nunquam sunt ; innumeros quoque donavit ue ut superius attigimus, quorum exemplaria vix , ac ne vix quidem speraret posse resarciri. Id nempe curn ex usu esset eruditorum virorum: nam ex iis, ,
quorum Bibliopolae, possent exempla sussicere, mira profusione est usus. Eamob causam quoties accepit aliquem recens editum, plura illius exempla voluit, quae parti m sibi asservaret, partim in amicos stati m disti l bueret, prout argumentum placiturum norat. Seu donaret porro, seu sibi haberet, compingi atque contegi per-
244쪽
eleganter appetiit; unde & aluit continuo domi artificem industrium, qui compactionem exquisite eleboraret,decoraretque. Quin aluit et-jam interdum plureis;neque enim unus satis unquam fuit,tot confluentibus undique voluminibus perficiendis. Contigit etiam saepenumero, ut commodatos sibi libros , a suis posses ribus negligenter habitos, compactori suo reficiendos, exornandosque tradiderit - cum ii nimirum vel argumento, vel raritate id mererentur 3 adeo ut ex male curatis comptos faceret, redderetque. Sic curavit etiam quoscunque est: nactus pervetustos codices , seu impresibs, seu M S S. Neque ipses integros modo . sed illorum etiam fragmenta, semesaque folia.
Et cum ex eo quaereretur, cur tam sumptuosus ea in re foret, caussam dixit, quod persaepe libri optimi fata pessima paterentur, cum in
manus ineruditas parum culti inciderentu ac se ideo operam dare, ut, vel ex decore pretium obtinentes, nec scombros metuerent, nec thus. Quos sibi vero compactos habuit, proprio charactere insignitos voluit. Constitit ille ex tribus Graecis majusculis literis N, Κ, Φ ,ea elegantia inter se commissis, ut geminatae tam dextrorshm , quam
sinistrorsum legi possent , ipsssque initialibus exhiberentur tres illae
Quantum ad Bibliothecae locum, is fuit sane nimis angustus, quantumvis praeter parietes supellectile pretiosa ornatos , tabulatum qu O-que medium forulis oneraverit, ex eademque instruxerit. Heinc libros quoque habuit tam in prona uiso, seu quassi Bibliothecae atrio, quam per diversa conclavia , columnatim cumulatos. Et saepe quidem cogitavit de prolixa quadam pergula exaedificanda : sed tam multa movenda fuerunt, potis1mum vero paterna, atque avita Bibliotheca, in quam aliunde maximam partem ci meliorum conjecerat; tam etiam parum otii sibi semper fecit, ac habuit ; ut rem exsequi non valuerit, ipsasque aedeis, ut ab initio se habuerant, reliquerit. Mitto, quod idem promus eum, itemque domus atrium , hortullisque, & alia loca onusta fuerint marmoribus, tum effigiatis, tum insculptis ; quodque cum in vetustiore illa Bibliotheca conclusam haberet congeriem immensam antiquorum numismatum, ponderumque, saltem leviorem ;in alia vero tam pondera, quam vasa, quam arma, quam statuas, quam innumera alia; necessum fuerit omnia jacere veluti confusa, ipsa que uni, qui omnia probe noverat, manere discreta. Longe sane ab-
245쪽
iuit ab iis, qui apud Senecam , Corinthia paucorum furore pretiosa ,
aurea subtilitate concinnant. nam etiam pretiosa, quae ab initio compararat numismatibus loculamenta, neglexit; ex quo praesertim furta expertus, periculo suo cautior factus est , thecasque ex ebeno , aliave simili materia comparavit duntaxat rebus furto minus obnoxiis, ut
tripodi illi, symbibisque vasis, caeter que ejusmodi. Nec tamen abs re insinuavi quae videri aliis poterant confusa, non fuista ipsi indiscreta. Tametsi enim excusationem non infrequentertexeret, quod apud se omnia forent nihil aliud, quam moles rudis, ac indigesta . attamen nihil unquam diu requisiivit in tanta illa congerie; modo ipse solus cimelia, libros, chartas, alia contreetasset ; nec jussus quispiam alius conquirere intervertisset. Nam, ut de libris nihil dicam, quos suis titulis insignitos, in suas quantum potuerat classeis sed eisque distribuerat, quosque Simeoni Corberano , ingenioso glutinatori, vel levissima circumstantia, etiani qua indigesti erant, significare poterat; caetera silc solitus fuit in fasciculos, papyraceo, alio ve involucro contectos digerere, colligareque, ut ipse sua manu, majusculo charactere, praescriberet titulos, quibus quicquid in unoquoque foret
Cu in soleret vero speciatim literas acceptas in fasciculos colligare, prout variorum erant Virorum, locorumve, aut temporum . superscribebat ante quis, unde, quo anno, mense, ac die perscripsisset ; subjiciebatque indiculum brevem rerum praecipuarum, quas inter legendum subnotarat lineola: exinde nempe adjutabatur tum ad rescribendum distinctius, atque expeditius , tum ad inveniendum, si quid aliquando ex literis requireretur. Si quid autem rerum novarum contineretur in literis, quod alii sibi notum vellent, tum nos promiscue eas ostentabat ; sed exscribi ita curabat, ut lineolis includeret quicquid exscripto exclusum vellet s voculas rescindens hominum, rerum, negotiorum, quae ignorari interesset; ac, ne quid posset offendere , phrasin commutans, aut leniens. Ut solebat porro curare perscriptas ad se literas ; ita quas ipse conscribebat, amanuensibus exscribendas dabat, asservataq; earum exempla, pro varietate, conditione veseu regionum, seu hominum, in quaterniones conjiciebat. Cum rogatus vero aliquando esset, cur id ageret respondit, non sane quod sua asservatu digna putaret. sed quod
246쪽
saepenumero interesset , quid pridem, nuperve aut scriptum, aut nori scriptum foret, oculis subjicere; ne vel idem, aut eodem modo inculcaret cum taedio ; vel omittere pergeret, de quo dubitaret, num ante scripsisset . vel repetere memoria non posset, quae aliquando conquisisset, digessissetque impenso studio: vel non haberet unde posset inficianteis rei cujuspiam se monitos, convincere vel denique, si literae sinistro quodam casu periissent,in recudendis laboraret. Quod ad librorum lectionem spectat, parum prosecto otii, quod posset illi impendere, postremis vitae annis superfuit. Siquidem totus pene fuit in conscribendis Epistolis . & cum libros pervia utaret, fecit maxime, ut aliquid excerperet, quod transferre in illas posset. Quandocumque autem se lectioni dedit, progredi cursim aut transvolare
loca dissicilia solitus non est ; sed lento gradu semper incessit substititque, quoties occurrit, quod remoram injiceret. Heinc praesto semper calamum habuit, ut subjecta lineola designaret loca obscura, &quicquid notatu videretur dignum. Dicebat se enim inde admoneri. ut libro resumpto, dissicilem locum iterato expenderet; observabilein menti inculcaret; usurpabilem statim inveniret. Quare neque suit ex illis, qui lautos libros obtinentes commaculare illos veremur simili-,bus lineis, notisve marginalibus: pretiosissimos enim potius habuit, in quos plureis notas inserere potuit ue unde omneis fere ante compactionem aluminosa aqua imbui, S , non satis sore margines praesentiens, folia chartae purae inseri mandavit. Solitus fuit etiam, si quid ab
amicis observatum acciperet, aut interserere sua manu, aut per ipsosmet, vel alios, in codices suos interscribenda procurare. Eadem ratione, si quos habuit, vel dono datos, vel coemptos, qui doctorum virorum fuissent,tanto semper cariores duxit, quanto pira a illorum manu inter- exarata cognovit. Ex quo aliunde agnoscitur.
studiosissimum illum fuisse habendorum autographorum , ac inedito rum praesertim, si qui obtineri ab auctoribus , eorumve haeredibus possent, quos in lucem edi, aut saltem, si per auctores non liceret, exqlcribi sibi procuraret. Ea certe de caussa semper habuit librarios, seu exscriptores paratos quos inter sane tacendus non est amanuensium fidissimus, patientissimusque Franciscus Parrotus) ut seu linguis vernaculis,seu Latina,Graeca, Arabica,Turcica,aut alia quacumque quidpia in vellet, facerent satis. Scilicet passus rum quam est, ut minimum
247쪽
cujuspiam inventum, observatumve deperderetur; adeo se in perfuit ea spe, ut ex ipso proficeret, prodesse ve alicui posset.. quum est autem commemorare, cum circa alia omnia argumenta
sollicitus foret, oblitum sane non fuisse ea, quae sui essent muneri S. Etenim cum existimaret unicuique homini ad certum genus publicae vitae, seu pro nascendi conditione, seta ex electione propria destinato,
in id praecipue incumbendum, quod institutum postulat; ac tum licere ad alia studia, pro lubitu, divertere : idcirco ipse caetera quidem
consectatus est studia; at non propterea intermisit se in ea arte exercere, quam norat, ac profitebatur. Juris prudentiam nempe excoluit Cujaciana illa, ac liberali methodo, quae ex ipsis fontibus juris, po 'tiusquesn ex doctorum rivulis, legum nitorem conspicuum facit. Heinc Vero praecipue amavit antiquitatis studium ; Quod eo maxime faceret; de praeter Pandectas MSS. quos habuit, requisivit etiam alios Codice S, qLOd quaedam editorum loca expeterent ab ipsis lucem. Hac certe occasione memini, cum aliquando dubitaret gene Pandecta: Quidem florentini prorsus satisfacerent de germana interpretatione Legis Neratius, circa retentam, amissa nave solo animo possessionem, scripsisse eum Romam, ut ex vetere M S S. Cardinalis Balberini, ac Buccardi manu, textus Legis, cum scholiis marginalibus summa fide exsci iberetur. Nimirum quoties fore praesensit, ut circa causam celebrem ferret in Senatu sufagium, nullum non movit lapidem, ne illud
ferret imparatu S. Sic pridem circa eam quaestionem, cui debeat accedere lucrum, credito i-ne, an debitori, ubi datis mutuo monetae speciebus, aestimatio accreverit, ex interveniente Principis edicto: Pacium adhuc superstitem interpellavit per literas, ut quicquid usquam ea de re observasset, communicaret. Sic nuper egit cum Salmasio, de poenis olim apud Romanos, aliasque nationes praescriptis in eos, qui stationes dese Iu Ct, & animo potius pusillo, quam malo, commissis sibi arcibus cedunt. Sic cum Bignono, eximio illo, quem hujus aevi Scaevolam , ac Varronem dicere liceat, de auctoritate legum Romanarum per Galliam , propter edicta Alarici, Caroli Magni, aliorumque Principum, qui visi sunt leges Theodosiani Codicis, caeterasque ratas habere. Per scribebat ipse interea, quicquid fere dici, aut excogitari hisce de rebuS poterat; adeo semper erat locuplete penu, ade6q; illi rescribebant
248쪽
debere eum solum se consulere; verum cum ipsis ita agebat, ut circa ea, quae jam nosset, congerenda non laborarent, ac in eo essent potius, ut novum quidpiam ostenderent.
Quod dixi porro obiter circa antiquitatis studium , complectitur id maxime universam Historiam , quam sic animo informaverat, tenebatque, ut videri posset omnibus & locis, & temporibus intermisse. Defixum quippe hoc semper habuit, conferre maxime historiam non illustrando modo juris studio, sed componendae etiam vitae, animoque eximia quadam atque liberali delectatione assiciendo. Censebat enim quodammodo efficaciorem Philosophia, qtidd haec quidem verbis homines erudiat, sed illa exemplis accendat s ac aliunde faciat, ut nos vitae brevis pigere non debeat, quam reddit participem
rerum , temporum que praeteritorum . Conquisivit proinde sempernationum omnium Historicos,& cum per antiquos haberet per caros, tum eos duxit carissimos, qui vel nostrae gentis e flent, vel quomodocunque ad eam attinerent. Ut enim vix patienter tulit hominem
ingenuum , qui in orbe suo peregrinus esihi, videre; ita callere ipse voluit quicquid monu naentis esset proditum, non de rebus modo ad Provinciam, Galliamve speciatim pertinentibus ; sed etiam de iis, quae ad Italos, Hispanos, Germanos, Anglos, Hungaros spectarent, universeque ad illos omneis, quibuscum hominibus nostris commercium, aut dissidium fuit.
Et quam- ardenter, putas, expetiit interpretationem , atque editionem Arabicorum codicum, quos optimus Golius ex Oriente nuper adveYit, continenteis historiam expeditionum , bellorumque a Regibus nostris gestorum in Syria Θ Putavit enim posse fieri, ut ejus nationis Scriptores secus, quam nostrates multa recitarint, quae nosse foret operae- pretium 3 ut vel ex mutua collatione, elici, contexique posset narratio quaedam verisimilioi. Putavit etiam posse exinde plurima a
nostris omissa suppleri, cum ipse quoque innumera supplenda haberet
ex variis illarum regionum, atque temporum comitiis, diplomatibus,
literis, sigillis, insignibus, inscriptionibus, numismatibus , ali 1sque id
genus. Erat vero rerum hujusceni odi prae aliis impense curiosus, quod testeis esse diceret antiquitatis incorruptos, quodque ex iis addiscerentur, quae frustra requireret quis ex histoliographis omnibus. Et memini quidem interdum , cum vitris variae convexiatis disp1
249쪽
eeret chartas, & numisinata minutissimorum, ac semesorum characterum , objectu iri id fuisse, citi od Seneca habet, Illum tu otiosum vocas, qus majorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit; itemque illud , Insa nil veteres flatuas Damasippus emendo: ac ejusmodi alia. Verum ipse, Non nescio, inquit, effuse a multis rideri haec studia, quasi, nec nobis ornamento, nec caeteris ustii sint: ii tamen soli jure carpuntur, qui ad
Vanam, aut etiam nullam eruditionem haec referunt; cum plerique comparent solum in ornamentum armariorum , ac parietum , nec alio
fine habeant, quam ut habere perhibeantur. Porro laude digni videntur , nec tempus frustra terere, qui talia conquirunt, expendunt, illustrant, ut bonis aut horibus legendis facem praeferant f ut historiarum circumstantiae perfectius clarescant; personaeque, res, & actiones animmo melius infigantur. Scilicet ex statuis, numismatibusque cogi oscere licet, qualis fuerit vultus, habitusque clarorum virorum , foeminarumque illustrium, quarum nos actiones auditae delectant; qua forma
fuerint Dii, Deaeque, & Heroes prisci, cum suis illis insignibus;
cujusmodi fuerint sive ornamenta, sive instrumenta religionum, bellorum , inagistratuum, coronae, currus, triumphi, sedilia, innumeraque id genus alia. Quae, & plura cum recenseret, tum prolatis com pluribus monumentis facto monstravit 3 adeo ut innotuerint demum pleraque Auctorum obscura, nec alia ratione intellecta loca. Saepenum elo etiam in admirationem rapuit, ubi ostendit, sine rebus hujuscemodi inspectis, atque exploratis, non posse intelligi quid
auctores velint, chim tam saepe mentionem faciunt Numismatium , ac Ponderum, ut Talentorum , Siclorum , Drachmarum , Denariorum,
Victoriatorum, Sestertiorum, itemque Assis, partium ejus: ac caeterorum bene multorum ; de quibus cum dissereret, immensamque copiam, & varietatem proferret, non paucos novi obstupefactos. Ac speczatim quidem aliquando, cum multitudine Unciarum pondere, & forma diversarum exhibita, rogatus fuit, quid sibi vellent symbola illarum tarn varia. Nam singillarem quidem globulum appotitum dixit, non ut designarctur modo unitas, sed etiam ut illius tumore, qui Graece dicitur, ad unciae vocem fieret allusio. Eadem ratione in plerisque adjungi uncum, seu uncinum ut pondus unciale statim notaretur. In qtuibusdam vero , ac praesertim Hetrusci S,hὸllam, quae Graece dicitur ut ex λdi 1mulato , &Ob commu-
250쪽
tabile is literas, ογκη vox superstes idem patefaceret. Sic plerumque adiectam unitatem significare non tantum quod unum hoc sidus eximia luce noctem collustret; sed etiam quod ex voce Luna, L detracto, una stipe it. Sic exhibitam in nonnullis Astragali faciem, quae in jacti ivocata unio, unitatem significaret ue etiam in quibusdam solum intellecta, chm in aversa parte solum appareret opposita facies, senio appellata. Similia quoque declaravit, in caeteris Librae, sive Assis parti bus; ut clim in Semisse declaravit, spicam idcirco appositam , quod antiqui alluderent ad seminis, & semissis voces ue sed haec attigisse su D siciat, ut pateat illum suo studio, solert1que, & sagaci examine ea potuisse interpretari, quae in libris nusqua in exstarent ue ac tanto facilius audient eis stupore quodam percellerent. Nam alioquin minus fuit mirum et si plerosque delectavit, neque id sane immerito quod de Mensuris, deque vasis non minus diserie
verba habuit, quam ipsis mensuris , vasisque antiquis coram positis, demonstrationem apertam fecit. Et sane, quoties illi aut vas, aut numisma, aut statua, aut quicquid demum aliud non vulgare oblatum ita semper solitus fuit, quam primum licuit, eli pendere, ut non in loculos referret, aut creditum restitueret, quin perspexisset, quicquid de illo sciri posset, aut conjici. Quippe & libros consulebat,
cum similibus conferebat, & memoria repetebat quicquid observasset eo pertinens & , vel capacitatem, vel pondus, vel formam nulla non arte explorabat; & eruditorum ubivis degentium requirebat sententiam; S conjecturas proprias, quas quomodocunque fulcire posses et, congerebat; & , ut paucis dicam , rem non dimittebat, quousque nemo mortali Um posset uberius cognoscere. Eo cum pervenisset, tum demum quicquid noverat, aut inserebat in librum ejusdem, affinisve materiae; aut schedae commentariis interponendae consignabat , aut certe ansam arripiebat conscribendi unam, plure1sve Epistolas, in quibus laboris fructum explicaret. Quare nihil mirum , si cum tota vita sedulitate hac suerit, nihil tandem posset objici, quod quasi
alter Oedipus non statim interpretaretur. Eodem porro modo sese comparavit circa res Naturae admirabileis ; de quibus, quia passim varia diximus, non est cur speciale quidpiam attexamus. Me ira orare id sussicit, neminem plura aut observasse, aut observari procurasse, tit aliquae tandem saniores , puriores quo