장음표시 사용
61쪽
1nis esse affectum, injuriamque esse , non benevolentiam , arcere 16os tantam indolem a consummatione virtutis. Itaque Patruo propter viri auctoritatem , consentiente snam Pater alioquin votis
filii numquam aperte repugnavit dedit sese Petreskius in comitatum Varii , Augusti mensis initio , annoque hujus iaculi
Incredibile autem dictu, quam ckb Parisiis inclaruerit, partim virtutis propriae , partim Varii commendatione. Primus, quem gestiit salutare , Augustus ille Thuanus fuit, tum ut ob summam humanitatem , ageret coram gratias; tum ut ab illo acciperet, si a Scaligero quid haberet. Quanta vero laetitia exceptus ab eo fuerit, exprimi non posse ipsemet narravit. Aperta nimirum statim Bibliotheca tum privata, tum Regia ; apertum quicquid monumentorum ad contexendum historiam asservabat in scriniis ; apertum cor, & viscera sinceritatis mirae profusa. Ipse tum plura edocuit, quae ille de vi-1is in Italia eruditis expetiit; tum, quia nonnihil desiderabatur ad conscribendum eorum elogia, recepit se per lueras ex amicis conse
Cum iterato illum invisit, accersitus illicd fuit Isaacus Casaubonus, cui sub Thuano commissa erat Bibliothecae Regiae custodia. Isa primo statim congressu, nescias an magis suspexerit, an amaverit illum magis. Nimirum tam multa accepit, edoctusque ab eo fuit, ut nec publice , nec privatim perfamiliareis literas tacere id potuerit.
Nam primum quidem edens Natas ad Epistolam Gregorij Nyssent, quae est ad Eustathiam, Ambrosiam, & Basilissam, meminit nummi aerei Rogerii Regis Siciliae, quem, inquit, inter multos rabice inscriptos, cum variis figuris diversorum Principum nobis 6lendis Fabricius de Ρetrisco Senator qui Sextiensis, vir eruditissimus. Deinde , chm Petres-kius illi detexisset errores apud Ursinum, &Coltχium, qui Iacobo
Stradae, potius quam numismatibus fidentes, corruperant varia ex gentilitiis nominibus aliquorum Imperatorum, inter triginta Tyrannos sub Gallieno recensitorum, ac nominatim MARCI PIAvvONII VICTORINI, ET LuCII AELIANI, ex quibus illi
contra fidem numismatum, quae ipse ostendit, commenti inimeritosuerant
62쪽
. fuerant Casaubonus gratias amplissimas egit, ac pergens inquit, per amicturam nostram nuperam, sed antiquissimam,Aper te bicet ; Oro
te, inquam , qua habes ejus generis mihi communices. Omnino quam ingrederispiam illustrandi eas tenebras, certi se a s, ct mica. Expectabo magna apiditate qua supra huju modi magnia Scalliger obserνarerit: sed auguror etiam posissim messem tuosticilegio fore locum. o enim cujus iam salictatis incidissein eos nummos, qui in illa caliginequcem tibi luserunt. Sed ne sit in prolixus , excerpo duntaxat, quae in haec verba ad illum scripsit, uno, alterove post anno. Deum precor, ut tanto Musarum Patrono omnia lata, ac
fausta largiri velit. te autem peto , ut qui semel tua benevolentia me dignum judicasti , etiam porro eandem mihi impertiaris, hoc si rogatus faciat, quod utirro coepisti. Ego me tibi 2 debere jam multa sentio , ct debiturum etiam plura non destero ,s tibi dabitur aliqua occasio de studiis noyris bene merendi. Nesiis an repiperis missem ad me sui se a Seren imo Duce Vrbinati Codicem Polybii, cfus tu mihi index suisti: itaque tibi cumprimis id bene cium debeo, & c.
Notum, ac inter eruditos celebrem virum heic refero, ut ex eo
judicium de caeteris facias. Nam quid memorem Frontonem Ducaeum , Papyrium Mastanum, de nonnullos alios, quibus salutem per ipsum dici a M. Vel sero fuerat expetitum Θ Quid Nicolaum Fabrum, Jacobum Bongarstam , Scaevolam , & Ludovicum San-Marthanos fratres, Franciscum Pithoeum Petri germanum , & alios pene innumeros, quibuscum ex eo tempore familiaritatem contraxit ξ Dicere praestat nullam fuisse Bibliothecam celebrem, quam evolutam non iecerit, ac praeter memoratas quidem, San-Victorianam potissimum, in qua referebat se, cum multa alia, tum speciatim vidisse omnia Puellae Aurelianensis acta, vindiciasque, & effgiem , contexto ex iis magno Codice, jussu Abbatis contemporanei. Sic & complura meminerat, quae observarat in privatis, ac nominatim Joannis Jacobi Memmii Rociaci , viri indole generosa , & tam virtute propria, quam genere, & prole illustris, qui etiamnum vivit foetici senecta princeps Comitum consistorianorum. Itemque Renati Poterii Episcopi Bellovacensis, quem praedicare solitus erat rara doctrina spectabilem. Ac rursus Pauli Patavii Senatoris summe laudati, cujus commendabat quidem supra mille M S S. codices , sed faciebat tamen Ci-meliarchium pluris. Cum ipsum autem videretur esse cumulatissimum , voluit tamen sponte augere variis Regum numismatis tam pri-
63쪽
mae , quam secundae Stirpis. Dedit nempe quaedam , in quibus nomina Regum legerentur, v. g. Clotarij corona gemma redimiti, Constantini stilicet more, qui pro laurea gemmeam usurpaverat quaedam in quibus Comitum, sub quibus numi fuere cust , ut F I L A-R I I Rhemensis , cum inscriptione REMus FIT. Pari ratione commendabat Francisci olivarij Fontanaei cimelia, ac libros. Ex Ci-meliarchio autem Regio, cui Bagarrius jam praeerat, aequum sanci fuit nihil ipsum latere. Probavit porro consilium, quo Francisci Pererit nobilis Aquensis promptuarium praeclaris cimeliis instructissimum transferendum in illud erat: quippe multa adhuc deesse agnovit, ut dignum Regio nomine merito existimaretur. Lia vero inter caetera Bagarrius illi ostendit Amethystum perelegantem, in qua caelatus Solonis vultus celebris illius Dioscoridis Augusti caelatoris manu ; ideo cepit ansam edocendi ipsum quid nam sibi vellent foraminula in Inscriptione . quam ostendit in ectypo, observata hac serie,
Edisseruit enim esse forulos, in quos fuissent inserti clavi continentes
Graecas ex metallo literas, quae caelatoris illius, seu ΔI o C Κ Ο Υ P I Δ Ο Υexprimerent nomen: sed ordine retrogrado, ut proprium est caelatu rarum, ectyporumque. Id autem manifestum fecit, ubi depictis, in alba charta, uti mori est factum, foraminulis, lineas interduxit, quae eas literas in hunc modum exprimerent.
Sic se interpretatum dixit seramina quaedam, quae visebantur Assisi in antiquo nescio quo Templo. Cum enim nemo dicere posset ecquid illa significarent, divinavit ipse inscriptionem esse, seu dedicationem factam Jovi OD T. MAX. idque demonstravit per lineas foramina sic connectentUS. i
64쪽
Sic speravit se interpretaturum seriem quandam foraminum Nemat sensis Basilicae, quam Quadratam Domum appellant, ubi edtypinnobtinuisset. Sed Parisios ut regrediamur,vix publicum ullum monumentum fuit, quod in examen non revocarit, de quo judicium non tulerit. Quippe altero statim mense, ex quo in eam urbem accessit, literas dedit ad Flayosceum, quibus scripsit se nondum quidem monumenta priscorum Regum San-Dionysiana invisisse: sed jam tamen falsi convicisse
Tumulos exstructos tum Clodovaeo ad Sanctam Genovestam , tum
Chilperico, & quibusdam aliis ad Sanctum Germanum. Et paucis post diebus , cum eos expendisset , qui ad Sanctum Dionysium Nihil potui comperire, inquit, quod ante Divi Ludovici tempora
satisfecerit; existim6que omneis illos antiquissimos tumulos tempore eodem, nec multo ante D. Ludovicum constructos. Qui autem placuit maxime, is est nostratis Margaretae, sororis nimirum Beatricis primogenitae, S. Ludovici uxoris. Denique commendans vetera sigilla, quae coram inspexit, ectypisque expressa tulit, ex Archivis Abbatiarum S. Dionysij, S. Germani, S. Mauri,& caeterarum, ut in quibus continerentur germanae essigies Karoli Magni, Hludovici Pii, Hlotarii Imperatoris, Pipini Regis Aquitaniae, Karoli Calvi, Karoli Simplicis, aliorumque Regum ex secunda stirpe, Haec sane , inquit, satis refellunt tumulosque, &statuas hisce Principibus con
fectas ante quadringentos, aut quingentOS annos.
Nihil non adjiciendum esset circa aliarum rerum studia: quoniam nihil exstare accepit ex mirabilibus seu artis, seu naturae operibus, quod non studiose spectaverit, veluti aedificia, opificia, machinas, plantas , animalia, fossilia, omnia denique observatu digna. Haec in ter , vaxia ossicia qua pxope , qua procul literatiis exhibuit; & cum anxie requisivisset ex Paulo Servita, ex Scaligero , ex Canubono, ex eruditis aliis ecquid novissent de Iuvenco Caelio Callano Dalmata, cujus Codicem MS. de Attilae vita Venetiis absportaverat; is, ut ederetur, animum applicuit.
65쪽
Anni sequentis ineunte vere, ac brevi in Provinciam redituro Va- 16o6rio, non multo labore obtinuit, ut liceret sibi invisere Angliam , comitaturo praesertim virum illustrem Antonium Boderium Regium Oratorem illo destinatum. Neque id modo Varius est passus , sed laudato proposito in quod etiam conspirarunt Thuanus , Memmius , Mericus Vicus, amici alii recepit sese curaturum, ut Pater, Patruusque factum comprobarent. Discedentem voluit Petreskius Aureliam usque deducere, unde priusquam regrederetur, spectavit attentius tum prisca Ecclesiae S. Crucis vestigia, quae vetustatis esse duxit mille, ut minimum, annorum: tum praeter alias statuas, imaginesque tam Κaroli Septimi, quam Joannae puellae , videre eas voluit, quae in Municipali Curia asservari perhibebantur ; sensitque speciatim effigiem , qua Rex est depictus cum barba , & San-Michaeliano torque, non esse unde quaque fidam. Inibat porro jam mensis Majus, cum discedente Boderio, ipse paucis diebus retardatus fuit, coactus veredis postea subsequi,ut Caleti aflequeretur. Cum solvissent, perpauci fuere
ex universo comitatu, quibus ex navis agitatione, halituque maris stomachus non fuerit submotus. Petreskius, cum id praeca veret, caeteris
relictis, ad malum consedit, ubi & melius habuit. Causa requisita, respondit agitationem minimam illa in parte fieri quamobrem se eo declinasse , ne nausearet, ut caeteri, qui longe magis, tam ad proram, quam ad puppim agitarentur. Appulsus in Angliam , ac postquam praeeunte Oratore Iacobum Regem salutavit, carus ipsi habitus est , accersitusque ab eo non semel: Ut cum narrare factum oportuit circa egregiam compotationem. Contigit enim , ut in quodam virorum doctorum convivio,
Doctor Thorius ipsi Petreskio ingenti Scypho praebiberit: Ac ille
quidem se excusare, ob vastitatem paterae; ob merum insolitum ;ob imbecillem stomachum; ob compotandi infrequentiam: verum cum nihil admitteretur , petiit , ut saltem sibi liceret , postquam Thorio fecisset fatis, suo arbitrio praebibere. Annuerunt Omnes; actum assiimptis, quasi adigente necessitate animis , foecundum hausit calicem , eodemque mox aqua oppleto, Thorio intentans praebibit, totumque rursias tanquam injectum temperaturus merum absorpsit. Ille quasi fulmine ictus, delapsusve e nubibus, vix tandem ad se re diit , & quia ex condicto agebatur, neque resilire fas erat, tam lon
66쪽
Iso . ga suspiriae pectore duxit , toties admovit, removitque ora, toti terea carmina ex omnibus Graecis, Latinisque Poetis profudit, ut diem pene contriverit instillandae aquae in insuetum guttur . Atque id ipsum est , quod Rex cum audiisset ex aliis , ex Petreskij
re accipere voluit. Adm1ssus est etiam in conclave , seditque inter primores Comites in solemni quodam Conventu per ea tempora celebrato.
. Ad viros doctos quod attinet, quos seu Londini, seu Oxonii, seu aliis in locis convenit, primus fuit ille de sua. Britannia bene meritus Guillelmus Canadenus, apud quem clim aliquando sermo incidisset
de antiquitate Britannicae linguae, ad quam Aremotica spectat, praesente Doctore Tato , post rogatas circa complureis variarit in Galliae regionum voces, requisiisset etiam quid Arelate, quid Tolonum significarenae, responsum tulit, Arelatem ea lingua dici civitatem in illiginoso loco constitutam ; N: Tolonum citharam, forte ob vicinum promontorium, cui Citharistes nomen fuit. Accepit de id genus alia, ex quibus pene deductus fuit in Strabonis, Taciti, aliorumque sententiam , qui scripserunt Gallos , & Britannos eadem primitus lingua usos. Alter fuit Robertus Cottonus, inter curiosos , optimeque animatos conspicuus. Deinde tam Jacobus Collius , quani illius socer Matthias Lobellitus, regius Bolanographus, quem utrum que devinctum voluit. Postea Albericus Gentilis, Hemicus Savilius, Ioannes Nordenus, dc plerique alii. Non tacendus vero eruditus tum invenis Ioannes Barclajus, quem quanta benevolentia prosequiitus fuerit, intelligetur in serius. Dolere autem solebat non agnitos sibi nec Guillelmum Gilbertum auctorem libri de Magnete, nec Thomam Lydiatum celebrem Mathematicum. Non heic memorabo Bibliothecas varias, in quibus rariores libros observavit; non Musaea,
in quibus vidit, & ex quibus comparavit quicquid pretiosum licuit.
Magni vero ducebat prae caeteris gemmam , centum & quinquaginta libris Turonicis emptam , propter caelatum Aetionem cum Tiara Phrygia , quem Patrem Andromaches Hestoris uxor argumentabatur. Referam solum, quia maturius, quam concepta spes, discedere voluit, ideo maximum fuisse factum ipsius desiderium, & in familia Oxatoris , dc apud eruditos viros, qui ctim postea varie ipsus meminerint, suffciet heic excerpere quod memoratus Canadenus habet
67쪽
in descriptione Britanniae, cum de numisiiratibus ad rem suam pertinentibus verba facit. Cfusemodi molint, non utibi effossa hactenus audivi iussequam nuperrime nobilisimus, ct in re nummorum antiquaria longe doctissimus, ct persticacissimus Nicolam Faber Petri situs ejusmodi in Gallia reperta mihi senilit. Et commoratus quidem suisset nonnihil amplius in Anglia: sed quia treis duntaxat mens eis se abfuturum promiserat, idcirco post mensem discessit in Hollandiam , quam ab usque initio sed plane tamen tacitus) constituerat perlustrare. Quo disces iurus tempore fuit, adjungere se illi voluit nobilis turba juvenum, qui ipsr quoque fuerant ex Gallia Boderium sequuti. Verum illi quidem ad arma, aliaque studia diverterunt ; ipse perrexit requirere eruditos praesertim viros. Ac salutavit quidem primum quos Middelburgi, Dordraci, Roterodami, Delphis, Hagae celebrari acceperat: sed id tamen tuna in transcursu solum, quoniam praecipua illi cura invisendi Scaligeruini
Constituerat cum ipso primum quasi ignotus colloqui: quamobrem
nomine mutato epistolam commendatitiam, quasi a Petreskio con
scriptam, missamque illi obtulit. Scaliger autem ea perleeta, ipsiim est humanissime in Peireskii gratiam complexus. Post multos consertos sermones, & productos obiter libros, voluit Petreskius ex nescio quo paucas lineas exscribere: ubi vero ille chartam, calamumque exhibuit, ac inter dictandum primas lineas characterem vidit, A
agnovit, tum in amplexus proruens, gratiosissime conquestus est fraudem. Cum deinceps variis de rebus colloquerentur tuavissime, Scaliger inter caetera declaravit velle se quidem iterato procurare editionem Eusebii nempe non plane arridebat quae jam tum primum absolvebatur) itemque paterni in Aristotelem de Animalibus commentarii: sed esse tamen animum redeundi posterin Galliam, & apponendi ossa sua Julii parentis ossibus. Cum excepisset autem Petreskius non esse illum igitur moriturum , illacrymatus Scaliger verbum ea de re non adjecit. Interpretatus illi Petreskius numismata varia, ac praesertim Siclos, donatus est, invitus licet,singulari Semiscio, cujus ille prae caeteris interpretationem fuerat demiratus. Donavit ipse multa vicissim, &, quod fuit illi jucundissimum, exhibuit, quam detulerat, expectatam ichnographiam , cum inscriptis cuminibus sepulcroruin Scaligeranorum. Scilicet eam demtim su
68쪽
periore Martio Verona obtinuerat, nec pluribus literis datis habere prius potuerat, ob varios morbos Nichegolae,& quod Sylvius Donius, qui illam aggressus primus fuerat, inter perficiendum obiisset. Unum , de quo Petreskius avebat interrogare Scaligerum , & non est tamen unquam ausus, ne rem molestam faceret, fuit opus illud Cyclometicum, seu de Circuli quadratura ante duodecim annos in lucem emistim, ac statim a Francisco Vieta, Adriano Romano postea quoque a Christophoro Clavio, hominum Societatis JEsu aliisque in eo pulvere exercitatissimis erroris convictum. Nimirum praemonitus fuit non posse illi eam camarinam sine quadam bile motaveri. Quod attinet vero ad Genealogiam, non professi is est quidem se subdubitare an revera attineret ad Veronenseis Principes, quorum stirpem ille in se desituram asseverabat: sed paullo tamen liberius, &, quasi vellet quid caeteris responderetur, accipere proposuit ipsi quae a Scioppio, Guillandino, aliisque fuere objecta. Post Scaligerum cura fuit invisendi Carolum Clusum, quem olfho-
genario majorem podagra tum primum tentabat, ut & primum Scaligerum exercuerat, ante paucos menseis. Deprehendit autem imprimi curantem in Appendice altera exoticarum plantarum figuram ' fungi Coralloidis, quem ad illum ex Provincia, cum aliis pene innumeris plantarum, radicum, seminutiaque generibus transmiserat. Commodum etiam illum admonu1t circa Indicas quasdam plantas,
in quibus describendis errasset, & quasdam, de quibus nihil audiisset, idque prolatis commentariis juxta ostensos sibi Parisiis a Vespasiano Robino fructus. Invisit quoque post Clusium, praecipua Academiae lumina , ac speciatim iniit amicitiam cum Bonaventura Vulcanio, qui circa Procopii versionem tum occupabatur; cum Dominico Baudio, qui ad peritiam historiae adjiciebat poesios elegantiam, & cum nonnullis aliis. Dolere vero solitus fuit, quod per ea tempora abfuisset Lugduno Daniel Heinsus, quem non semel audierat a Scaligero commendari.
Fuit deinceps Amsterodami ; ubi satiari vix potuit interrogando,& cognoscendo tam multa praeclara, &rara, quae ex utraque India in id emporium convehuntur. Fuit Encula, ut spectaret illeic celebre illud Bernardi Palladani Cimeliarchium, in quo non aegre tulisset, tanquam ad Cyaneos scopulos consenescere. Redeundo, nonnihil Haga
69쪽
cominoratus, discedere noluit, quin prius agnovisset Hugonem Gro- Iόος
liuin , quem , tametsi adolescentem, eruditio plane matura, ac omnigena commendabat. Divertit vero Schevelingam, ut exploraret vectationem , & velocitatem Currus ea solertia a paucis annis excogitati , ut passis velis in littore navigii instar evolaret. In audierat nempe Comitem Mauritium post Neoportuensein victoriam experi di gratia illum conscendisse, una cum capto in praelio Francisco Mendora, ac intra duas horas attigisse oppidum Puttenum , quod inter, atque Schevelingam horaria milliaria quatuordecim intercipiuntur. Quare ipse quoque experiri voluit, commemorareque solebat
stuporem, quo correptus fuerat, cum vento translatus ciatissamo, non persentisceret tamen nempe tam citus erat, quam ventus cumque animadverteret scrobeis occurrenteis praetervolari; restagnantes passura aquas superficie tenus duntaxat attingi; qui antecedebant cursores visos quaὐ retrorsum niti; quae distantissima apparebant, momento pene praetervehi; & quaedam id genus similia. Delphis jucunde exceptus fuit ab Abrahamo Gortaro , quem forte
offendit caelari curantem Graeca quaedam numismata, quorum aliquot miserat Parisiis, oblatis prius ad usque mille, quae ex Italia adduY erat. Satagebat nempe Gortaeus complere illa Paralipomena antiquorum numismatum , quae promiserat in Dactyliotheca quare &commisit Petreskio descriptionem brevi praelo subjiciendam , ut pro
suo candore eam expenderet, &, qua opus foret, duceret lituras: ipse autem morem bona fide gessit, correx1tque potissimum nescio quid scriptum circa Trajanum. Quo loco narrare solebat rem memoratu non indignam, nempe Gortaeum, cum alias Latinae linguae non studuisset, intellexisse tamen libros inranes circa rem nummariam Latine conscriptos; eodem modo, quo Forcatulus omneis circa rem Mathematicam : tantum valet improbus labor ex desiderio quidpiam noscendi vehementissimo profectus. Vidit etiam Delphis superstitem adhuc Religiosam quandam ex eo tempore, quo Hollandi a Catholico- Romana religione defecerant; viso prius Ultraiecti Canonico in primaeva sua professione vivere permisso. Cumque sespexisset non modo quie quid antiquissimorum ad conclusa illa Rheni ostia monumentorum superest; sed etiam quicquid dominatio Burgundionum Ducum expressiuin reliquit; tum miratus maxime est , maximopereque laudavit
70쪽
davit temperasse sibi Hollandos ab eversione Templorum, & asservasse intactos Choros, cum affixis insignibus Equitum aurei velleris a Philippo usque Bono instituti. Caeterum redire voluit per Brabantiam, Flandriam, reliquasque Belgii Provincias, impetratis prius ab Hollandis, & ab Archi luce liberi commeatus libellis. Accessit autem primum Antverpiam circiter finem Julii, iniitque ibi amicitiam cum Andrea Scholio, & Carolo Scribanio ex Societate I s s u viris eruditis: itemque cum A uberto Miraeo, Ecclesiae Decano, rerum Belgicarum, ac totius Historiae Ecclesiasticae eximie perito; & cum Nicolao Roccoxio rei antiquariae impense studioso; & cum Henrico Sedulio auctore vitae B. Elgiarii. Clim deinceps Machlinia pervenisset Lovanium, nihil aeque doluit, ac non fuisse amplius in vivis Justum Lipsum, praeclarum illud bonarum
literarum lumen ante paucos mens eis exstinctum. Sperarat enim sese illum non minus, quam Scaligerum omnibus officiis brevi devincturum. Doluit pariter non ades h per eos dies Adrianum Romanum Mathematicum illum celebrem, quem gestierat summopere cum Scaligero conciliare. Postquam invisit Academiam , doct6sque, qui in illa viros , visere voluit apud viduam Medici cujusdam cornutos duos lepores, qui ex Norvegia dicebantur allati. Et quia reperit mortuum alterum, obtinere quovis pretio & illius cornua, & geminorum iconismum voluit.
Bruxellae amicitiam iniit cum Karolo Bromantio, Comite Brova:O,S quibusdam aliis; at suspexit potissimis in celebrem Pictorem Ven- cessaum Cobergum, qui tum habebat prae manibus insigne Opuo quam dripartitum de Architectura, de Pictura, scripturaque antiqua, de Deorum imaginibus, de Numismatis, seu mavis Medaliis, aut metallicis aeneis a Julio Caesare ad Gallienum usque. Memorabat porro vaserios circa parteis singulas consertos cum illo sermones, maxime autem
circa postremam, propter Coberget opinionem,qubd Medaliae hujus
modi monetales esse non possent; argumento praecipuo , quod typus seu forma, qua ferirentur, signarenturque, elaborari non posset, ante duos mens eis ab artifice; adeo ut, cum plures ducentis percuti eodem typo non possent, pretium operae fuisset longe superaturum monetae valorem . De colloquio, memini solum objecisse Petres-hium, usurpatam fuisse Servorum industriam, quae pretio non redime