Vindiciae Ivvenalianae

발행: 1864년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 시학

5쪽

Urim RVM IN PHILO OPHIA, Ironum CONSENSU ET AVOTORITATE AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

SCRIPSIT

ET UNA CUM SENTENTIIS CONTROVERSIS

PUBLICE DEFENDET

ΜΟΕΝΟ-FRANCOFURTANVS. ADVERSARIORVM PARTES SUSCIPIENT:

9쪽

luuenalis satirarum ultima spuria sit an non, ut apud ueteres iudicium non constitisse scholiasta nos docet, cuius ad XVI, 1 haec sunt uerba: Ista a plerisque exploditur et dicitur non esse Iuuenalis μ, ita per totam aetatem recentiorem est controuersia. Ostro autem saeculo longius progressus est C. empsus, qui XV quoque satirae auctorem non esse Iuuenalem in Obseruu in Iuu aliq loc interpr. Berol. 1843 demonstrare conatur λ). ostremo ο-uissimus Iuvenalis editor, . Ribbeckius non solum XV

et XV spurias habet, sed praeter eas , XII, XIII XIV

nomine declamationum a reliquis secernit, quibus insuper IV, 1-36 XI, 1-55, alias minores particulas ut additamenta demit. Contra Heinrichium et empsum traditionis fidem luculenter tuiti sunt . . eber, C. r. Herm-nu8, L. Doellenius. Ostenderunt, omnia ea, quae illi protulerint, stare non posse, si et utramque satiram accurate compares cum reliquis, neque obliviscaris, alteram Dagmentum tantum 88e, utramque a poeta aetate prouectiore esse scriptam. Qu0 cum perspicerem, eo magis miratus, quod Ribbeckius non solum eas satiras, quae fortasse le-i Vix enim commemorandum esse censeo, iam G. I. Ossium, quem in hanc disquisitionem nullam peram contulisse ex ipsius de illa satira Verbis apparet, in Institi poet. III 97, tum D. Heinsium, de sat Rom. I, 2 paucis verbis eam Iuvenali abiudicasse. Bein-richius autem suam de ea suspitionem, quam in editionis uol. II, 22 profert, ipse pag. 498 remouit.

10쪽

uiter percurrenti miro argumento, tractatione neglegenti, oratione languida suspitionem mouere possint, sed etiam quattuor alias, quas Iuvenalis non esse nemini adhuc in mentem uenit, declamationes posterioris temporis appella est, consilium cepi, ut in hanc rem, quantum per uires meas liceret, inquirerem. Neque me fefellit, huius disquisitionis difficultates ea re mirum quantum augeri, qu0d Ribbeckius causas, quibus permotus Iuvenalem tantopere transformatum neque iam sui similem edidisset, non exposuit, nisi quod in praef. exemplar quoddam, quod casu sibi in manus incidisset, Iuvenalem ita exhibuisse dicit. Haec autem uia mihi ingredienda erat, ut ex ipsarum

Ιuu satirarum indole, quid de Ribbeckii declamationibus nam de omnibus Ribbeckianae editionis mutationibus nos disputare uetat eiusmodi disseriationum ambitus statui

posset, hisce agellis exponerem. Dico ex ipsarum satirarum indole, quod causas externas, quibus Iuvenali eas possis abrogare, omnino deesse in propatulo est. amquod Ribb. de eodice aliquo antiquo, quem exemplar illud mirum secutum esse putat, suspicatur, id omni uerisimilitudinis specie destitutum mihi uidetur esse. Vt autem unusquisque codex omnes XV satiras nostrae aetati tradit, ita ueteribus quoque constitisse, hasce XV a Iuvenale esse scriptas, inde apparet, quod et grammatici antiqui, praecipue Seruius et riseianus ex omnibus XV uersus Iuvenalis nomine laudant neque ulli harum XV scholia desunt Ρithoema, quae exeunte saec. IV aut ineunte V conscripta esse haud paue loci sine dubio ostendunt. antum autem abest, ut ulla res in P. ultimis satiris commemoretur aut tangatur, quae posterius Iuvenale tempus indicet, ut complures loci II, 1. XII, 75, s. XIII, 17. XV, 27. nullo

alio nisi Iuvenalis tempore eas orta esse demon8trent. Restant igitur satirae ipsae, quibus accurate perspectis et inter se comparatis etsi non potest euinci, omnium unum

SEARCH

MENU NAVIGATION