Vindiciae Ivvenalianae

발행: 1864년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 시학

51쪽

G Cum hoc, quod uidimus, de deorum prouidentia Iuuenalis sit iudicium, et id quidem in prioribus satiris et posterioribus sibi constans y - mirum non est, eum multis et harum et illarum locis eos deos, quos praecipue Graecorum, mythologia finxerat, deridere. Sic II, 31. 130. III, 139. VI, 15 58. 19. X, 313. XIII 39-52 83. XIV, 261. 271. XVI, 4. aut ad notas fabulas deorum maiestate indignas alludit, aut omnino humanam illam deorum speciem,

qualem uetere poetae esse statuerunt, in risum uertit.

Eiusmodi deos etiam VI, 393 ante oculos habuisse uidetur, ubi indignabundus eos ita appellat:

dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime diuum respondes his, Iane pater magna otia coeli. non est, quod uideo, non est, quod agatur apud vos.

Nam in tales deos, quales in posterioribus satiris depingit, ita inuehi uix potest, nisi forte putas, ei ira commoto similia uerba nostro loco elapsa esse, atque ea, quae XIII, 113 119 Caluinum amicum propter fraudem sibi factam summa ira incensum in deos exclamare dicit. Vt autem Graecorum poetarum de deis sabulas, ita etiam ceteras mythologiae partes haud magni iacit Saepissime quidem per omnes satiras eis utitur ad poetice ornandam orationem, sed hac re non euincitur eum hisce

sabellis fidem habuisse. Quin etiam ipse compluribus locis X, 174. 246. XIV, 240. XV, 13 26 117 Graecorum s

bulis omnem fidem abrogat.' Sin autem priores satirae non tam diffuse dicunt de deorum mundi hominumque regendorum ratione, non est quod ob eam rem statuamus diuersum horum esse auctorem atque posteriorum. Cum enim in prioribus ardens illa indignatio, qua poeta in hominum e cata omniumque rerum humanarum corruptam conditionem inuehitur, non permittat, ut plura de deis uerba taciat, posteriorum placidiori loquacitat o senili ut ita dicam habitu, ex quo interdum tantum assurgit ad priorum vim atque seruorem, tales contemplationes maxime sunt consentaneae.

52쪽

Restat nunc, ut quaeramus, num de rebus humanis inter priores satiras et posteriores dissensio intercedat. Quod ut adhuc nemo contendit, ita mihi accuratius satiras perlegenti tantum abest, ut diuersum harum esse auctorem atque illarum in suspitionem uenerit, ut, si aliae causae eam mouissent, iure ea ipsa res summi ad eam oppugnandam momenti esset. Id quod saepissime et ut maxime eius proprium commemoratur, summum eius in mulieres est odium. Neque VI tantum satira unicum eius est testimonium, sed permulti ceterarum quoque satirarum loci, ubi et in singularum seminarum malos

mores I, 22 69. II, 364s. 684s. ΙΙΙ, 130. XI, 1864s X, 220. 224. XIV, 254s. et in totius generis prauitatem inuehitur. I, 39. 55 m 45. X, 321 s. 328. XIII, 191. Sed hoc

unum tantum est neque ita magni momenti, si consideres, et in prioribus et in posterioribus satiris multis in rebus idem eiusdem poetae ingenium, idem studium atque amorem, idem odium apparere. Vbique enim eum uirum cognoscimus, quem ardenti morum atque simplicitatis priscorum Romanorum admiratione impletum non solum Romanorum sui temporis uitia summa indignatione afficiunt, sed etiam id ipsum non serendum ei uidetur esse, quod ante omnia Graecorum barbarorumque uictorum mores una eum eorum diuitiis Romam aduecti magis magisque animos a maiorum uirtutibus abalienaverunt:

XIV, 188 peregrina ignotaque nobis ad scelus atque esas, quaecumque est, purpura dudit.

et VI, 29 88.

nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur Orbem. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos et Sybaris colles hinc et Rhodos et Miletos atque coronatum et petulans madidumque arentum. prima peregrinos obscena pecunia mores intulit, et turpi fregerunt saecula luxu diuitiae molle8.

53쪽

- si Ρraesertim Graecorum nequitiam praeter luculentissimam sat I descriptionem passim persequitur VI, 16. X. 174 XIV, 240 et occasione data magnum in eos odium prae se fert. VI, 1854s. VIII, 226. XI, 100. XIV, 89). um Iudaeos eorumque mores et religionem, ut omnes Romanos, ita Iuuenalem quoque deridere et despicere hi loci ostendunt III, 17 ss. VI, 159 s. 542 s. XIV, 96 s. Omnino antem e egrinae religiones et superstitiones in dio sunt apud eum. Non solum enim per se sunt turpes et insanae XV, in. XIV, 96 s. VI, 159. 489 522 53M, sed etiam Romanam religionem foedis ritibus insecerunt II, 834s. VI, 31448. 511 s. - Ιpsi Romani subiectorum populorum diuitiis, moribus, superstitiouibus per longa pacis opumque tempora Romam migratis adeo corrupti et deprauati sunt, ut non solum illorum mores perditos aequent, sed etiam omnium generum uitiis in astigio stantibus magistros iam superent Ι 87 s. 147 s. Π, 1624s. II. VI, saepius, XI, 1304s. XI, 5b. XII, 48. XIII, 28. XV, 59 s. te ). Huic morum deprauationi, quae iam omnes sere homines corripuit, comparat priscorum temporum et Romanorum et reliquorum hominum integritatem et simplicitatem II, 72 103. 153 ss. ΙΙΙ, 67. 1374s. 163. 3124s. IV, 103. V, 57 110. Ι, i 45. 164 287 346. VII, 207 s. VIII, in. 98. I, 774s. X, 35ss. 784s m, 38. s. XIV, 12. 160 1804s. 2394s.). Quaecum nusquam nisi ruri quodammodo seruatae sint, huius est amantissimus, hoc, quotiescumque se dat occasio, laudibus effert. m 2 85. 169. 190 2234s. VI, 55. XI, 1494s. X, 299. XIV, 166-171. Et huius simplicitas amoenitasque et maiorum uirtus unicum sunt solacium, unica lux, quae desperationi Iuuenalis, cui, nobilitas sola est atque unica uirtus Vm, Φ, cui uita sine uirtute nullius est pretii VIII, 84 5. X, 3574s.), affulget inter immensam scelerum

vim, ex qua emersuros non esse homines persuasum ei est.

54쪽

IIum igitur inter priores Iuvenalis satiras et posteriores discrimen esse, quod quidem suspitionem diuersorum auctorum mouere posset, et in eis, quae antea et in eis quae in hac vitima dissertationis parte tractauimus, reperimus. Id autem, de quo usque adhuc semper constabat inter uiros

doctos, quodque ego longe absum ut infitier placidiorem

dico posteriorum satirarum orationem et maiorem e parte

languorem et teporem, duabus ex causis ne minimi quidem momenti est quod attinet ad nostram quaestionem: rimum enim idem ualet etiam in ait VII et VIII, quarum utraque commentatio potius est per otium excogitata et rhetorico modo conscripta, quam satira ex ardenti indignatione atque ira oriunda. um ne in omnes quidem Ribbeckianarum declamationum uituperatio illa cadit, cum et a XII plane eodem habitu sit a V et XV summae ac uere Iuuenalianae indignationis sit plena.

55쪽

Natus sum Francosurti ad Oenum Non. Mart. a. h. s. XLII patro Carolo matre Catharina e genio Loreyana, quos adhuc uiuere magnopere gaudeo. Fidem profiteor euangelicam Indo ab anno ΙΘΙDCCCL frequentaui patriae urbis gymnasium, quod usque ad a. h. s. LIII h. oemelso, tunc Io Classen rectoribus florebat Instructus ibi artibus liberalibus uere a. h. s. LX ad Georgiam Augustam academiam me contuli operam nauaturus cum theologiae tum philologiae, cuius magnum amorem praecipue . Classen et A. Flechei seni eximia disciplina in me excitauerat. Biennio post Gottinga relicta huius academiae Rhenanae ciuibus

adscriptu Sum. Per hosce quattuor studiorum academicorum annos prodocentellaudivi primum Gottingae Curtium, Leut schium, Sauppium philologos, Ber the auum, Dor nerum, Dunc herum theologos, Waligium historicum, Lot gium, Ritterum, te inium philosophos, tum Bonnae Heimso othium, Iahnium, . Rita chelium, Schmi diium, Scho penum, Si mrochium philologos, Camp- hausenum, littium, A. Rit scholium, Schiotim annum theologos, pringerum historicum, Brandisium philosophum.

Ρrastorea F. Rit schelii comitate factum est, ut per annum exedieitationibus epigraphicis interessem. Quibus cum omnibus gratias ago quam maximas, tum praΘcipue O. Iahnio, cuius consilia ut summa nisa doctrina ita liberalissimo importita studia mea Iuvenaliana quam maxime adiuuerunt.'

SEARCH

MENU NAVIGATION