M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

161쪽

M. FAB. QVINTILIAM

esse, etiam sinsubrum. Et illud, iudices, ante omnia intueri vos oportet, si quid ex lege inclinandum sit,

spectare, ut quam minimum ex eadem pereat. Adversarius etiam queritur, aliquam verbi interpretationem Perire t nos totam legem , totum ius : tolerabilis enim esset mihi cum adversariis contentio , si quaereretur , tin hoc optare puella deberet: nunc id agunt, ut nihil Oplet: et nova quadam ac perversa actione nituntur , iit hona raptoris optare puella non debeat, quia optare nihil aliud potest, quam bona. At non est aequum, et moriem raptoris conti agere, et bona : sed hoc eo perlinet , ut si mortem optavit, optare non debeat bona rita demum enim et mortem ei contigisse raptoris dicemus , et bona: aequum est enim interpellari posse optionem etiam facto ipsius, alieno vero iniquissimum. Quare

si per hanc stetisset, ut raptor periret quamquam possem dicere, illud non optavit, et legi non est satisfactum : haberet lamen aliquam rationem, saltem salsa eius calumnia: nunc quid fecit puella, ut raptor moreretur ' Itaque huic non tantum in hoc labor est, ut bona raptoris accipiat; sed in illo maior aliquanto, ut vobis approbet, quod optatura fuerit, si viveret: duas

est, samilia, grex, quadrigae etc. l. scire debemus, T. de verti. obligation. Et ideo te una extincta, manet altera in obligatione. Sie in hae optione legitima, licet raptor desierit esse .culiis mors optari possit: ius tamen optionis omnisque eligendi facultas, ad raptoris bona delapsa est, ut ea sola, al, initio, re integra, optari Potuere. Isaee aliis obscura, Iureconsultis sunt Per via. AFRODIVS. Praeterea lex ita scripta, tit eligere iuberet, Posset ofroni puellae eiectioni , si ex pluribus

omnino esset nunc ete. M v .

Si quid ex lege PSi quid lege Min-

eandum sit, Aer.

Ierabili, Tolerabilior, Aero. . Tolerabilius , Mars. Si quaeret ur Si quaererent .

Per hane stetisset Per hanc testis sed ut , Narg. Aerod. Haberet tamen aliquam Haberem . Aerodius.

162쪽

DECLAM. CCLXXVI

enim sine dubio poenas adversus raptorem lex confli-luit ; alteram tamen milem : nec semper hac cogitata et publica, crudeli ac sanguinaria tenetur. Hodieque ali quin nonne merito a vobis, merito a civitate reprehenderetur , si aliud non optando hoc ostenderet et secisse raptorem, quod ipsa esset optaturat Hinc transeunt ad Coniecturam, et Suspicari vos volunt ea, quae probare non possunt: non enim , inquiunt, est credibile periturum suisse raptorem , nisi hoc optaturam scisset puellam. Ante omnia, quum dicitur scisse, illud ostenditur, Posse probari, quo modo scierit: quaero enim a vobis ipsis adversariis, quo modo colligatis scisse cum , quum

non liqueat hoc vobisῖ si quid est, asserte et ad iudi-

Cem. Vnum argumentum est ipsum , quod perierit: hoc etiamsi mortis secit metu, potuit tamen naturaliter suisse timidus; etiam nullo accepto signo, propter quod vitam desperaret, confusione tamen, et proprio animi sui

periisse motu . Nunc vero credibile non est, quemquam

Perire mortis metu r quid enim timuit ulterius y quare etiam credibilius videtur mihi, idcirco periisse eum , quod optaturam puellam hona existimaret. Sint enim Plerique, qui mortem potiorem, quam egeStalem putent : quibus delicate educatis ex deliciis enim haec licentia facta est intolerabilis videatur nuda vita illa , omnibus, quibuscumque antea abundaverunt, destituta. Hoc igitur est credibilius, et hoc puella voluit, et in hoc perseverat: et certe nulli tolerabile aut aequum

iati et sanguinarie tenetur , Margi .Eι fecisse γ Et seisse, Aer . Non liqueat Non liceat. Marg.

Utieritis I alterius, Maeg. Aer . Lieontia facia est L. nota est, Λer . al. saelia, vel sancta. Murg. Hae eogitaIαὶ Vt nee semper hoc eo-gitata in Wblicum ves hanc cogitata

in rem b. etc. lenentiar, vel, haec C innata in reρbl. tenentur, Sehult. Neos Per hacee irata et Publica est. Obrecht. Ne seni er h. Vitala ei p. tam crudeli I. e. s. teneretur. Aer . Nec semper h. cogacua et Mublieata credeti

163쪽

videri potest, in gravissima iniuria, qua virginitatem perdidit, qua florem aetatis amisit, qua prima illa gra

tia apud maritum sutura praerepta est, neque mortem optaverit, neque bona accipiat.

CCLXXVII.

gnantem in adtiatorio do rchonsam Occidit maritus : reus est caedis. CD.

DECLAMAUO.

Quum reus agar caedis, nillil sortius confiteor, quam a me occisos homines: et, Si quid numerus quoque adiicere invidiae potest, duos: verum istud non lest videri saevitia, non crudelitas, quae per leges venit: OC-cidere adulterum licet cum adultera. Ex alia parte nascitur origo huius calumniae: praegnantem , inquit, DC-cidisti: et supplicia praegnantium lex differre in diompartus iubet. Vt confiterer hoc esse supplicium, atque eo nomine appellandum, sortiter tamen dicerem, leges omnes, quaecumque de Suppliciis scriptae sunt, ad eos pertinere, qui damnati sunt, qui in iudicio convicti , qui per ministeria publica, ac carnificum manus occi-

164쪽

duntur: nam et ceterorum supplicia ante iudicium non solent esse, et non nisi per magistratus exiguntur, non nisi certa lege ordinationum; hoc ius scriptum est mariti dolori r hoc ius ille conditor, conscriptorque legis huius, voluit esse privatum. Non magis ergo tempus aut diem praestituisset adulterae, quam manum Carnisicis, quam sententiam iudicis, quam imperium magi

stratus. Quid ' si ne differri quidem hoc supplicium potest y non enim dubium est, quin lex de his loquatur ,

qui quandoque sint in reipublicae Potestate. Damnatus aliquis custodia publica continetur, carcere continetur: potest de hoc supplicium sumere magistratus, quum voluerit: adullera dimissa non redit in manum mariti. Nec hoc tantum in lege est, ut adulterae supplicium differri non possit, sed illud etiam, ut non tantum adulterae pereant: nam lex, quum occidere mihi adulterum cum adultera permittat, manifeste illud ostendit, non posse eos diversis temporibus occidi; ac si alteri remittatur supplicium , impunitatem etiam alteri dandam :ergo non solum praegnantis supplicium, etiam ut sic loquamur, sed etiam adulteri, non differendum tantum , sed tollendum omnino fuisset. Quod si hoc quidem suin

Ordinationum Au moerastinati num . an dilationum; ita, in diem decimum dilatiam stipplicitam Ann. vid. et cod. Iustin. et deel. 3t3. Seu. Hoc inseriρtum est mariti dolori, hoe, ruris ille eonditor, inscriρι Irque Iesis h. Αerod. Exiguntur non nisi certarie, ordine, ratione: me ius aerimum est mariti dolori, hoc ius ille eonditor ete. Obr. ego mallem : exiguntur non nisi ereta lege ordinata. Omne hoetus s. e. mariti dolori: hoe etc. Ordι- nata surristia dixit lege, ut ordinare lationem decl. facinus 18 pr. , et Passim. Suetonius quoque frequenter

hoe voeabulo utitur, et alii. Bvari. Cuatodia publiea Vide Cerdam.

Quod si hoo quidem Quid si ne hoe

quidem s. a. conVenit. Halent enim ec. sine pareuthesi. SO VLT.

165쪽

plici uin appellari convenil habent enim omnia haec no

mina suam proprietatem , iron semper homo supplicio affectus dici potest: non ubicumque poenam habent, etiam supplicium est: nomen hoc est publicae anima versionis nomen, exactae per magistratus poenae. Indignum suit occidere etiam, quae praegnans facta est: nondum dico, quanto gravius peccaverit: interim cuius miseretur' insantis, ex adulterio fortasse conceptit Et, iudices, interrogo vos, cuius rei gratia legem cavisse existimetis ' illius, qui erat conceptus a nocente semina 8 non est credibile legem prospexisse ei, cui rerum natura datura fortasse non erat lucem ; qui an nasci posset, dubium fuit; qui etiam Odium ex ea, quae conceperat , merebatur. Quare ergo scripta lex est y pro patribus, qui nihil fecerunt: indignum enim visum est, etiamsi mortem meruisset mater, auferri filium innocenti patri. Dixero, lex pro me scripta erat: non P test videri contra me valere: in hac vero, ne illius quidem . quicumque suturus sit, movere vos miseratio potest: quis enim illum agnosceret' quis educeret 8 quum

manifestum esset ex crimine, ex flagitiis, ex ea re, quae morte punitur, esse conceptum. Ipsam vero adulteram

adeo oportuit occidi, ut nulli unquam irasci magis leges debuerint. Ultra commune flagitium est, praegnans adultera: aliqua hoc tempore, quo salvo pudore a ma-

Poenum Au subeunt, . n

Q iri nihili cerunt id est inno eu tibiis, non reis, Selitiit. Diaere Dixero recte , lex. SCHYLT. I. ueere e) Edvearet, Aerod. Δihil opus. Tere lilius. Cicero et alii pus

strix educe re Pro educare , P uere

166쪽

DEEL LM. CCLXXVII

rito secubaret, cum adultero volutata est. Et quum antia malibus mutis etiam, quorum libido ratione non conlinetur, haec tamen sit natura, ut posteaquam conceperint , omnem refugiant venerem e matrona ne pudore quidem partus, ut vos dicitis, iam instantis moveri potuit , ut pudicitiam, si non marito, at futuro certe silio praestaret: illa igitur prior damnavit ventrem suum :Victurus autem fuit ille, si ego adulleram non occidissem : non novimus hos mores turpissimarum semin rum , ut oderint puerperia ῖ ut filios, velut indices aetatis suae, abominentur t

CCLXXVIII.

ilium haBere, decem millia , quum illo fortiter fecisset,

occePit: postea iuvonem Pater naturalis agnouit : solutis alimentis rece it : Petit decem millia.

DECLAMATIO Decem millia a me petis p quo iure ' qua causa ' credidisti , an deposuisti Z an ex alicuius rei venditione pretium ad te perlineti nihil horum : nullus inter nos contractus suit; nisi quod mihi nuper aliquid debuisti. Legem

Volutata est Vesula est. PITH. Μide: fide ad Petron. 73, et suPr. ad deel. 3, 13. Qtiorum libisio rationae oontinetur Sie vetus, legendum tἐimen videtur, Non tenetur: Nisi qnis malit sie intelligere, fraenati etiam ratione mul ruin Uimulium libidinem, et hae iure muta qrioque animalia iuris et rationis peritia eenseri, ut IC loquitur. Pirr . Nulla ratione eontinetur, Aer. in futuν οὶ Aut Itituro, Aer. Praestaret 8 PITH. Non nostimusὶ Non nos issemus, Aerod. Aetatis suae Suae non liabet Aor.

167쪽

affers, qua patri viri sortis decem millia dari oportet:

cuius quidem summae si noli praestetur fides, petitis, ut opinor, a republica esti Nam ut iam constet, uter accipere debuerit, illud tamen respondeas mihi velim, quis dare debuerit: si patri debetur, debet respublica. Viderimus, an ego a civitate recte acceperim: tu non potes accipere, nisi a civitate. At ego accepi id, quod tibi debebatur: puta me in praesentia confiteri: repetet D

tasse qui dedit: interim tibi non alius debuit, quam qui

milii dedit. Sed volo nunc agere etiam reipub. causam; et sic respondere tibi, tanquam istud a magistratibus petas. Non est tempus hoc actionis istius: quando enim filius tuus sortiter se cit' multum iam transisse tempus ante hanc actionem confiteberis. Interrogabo, ubi su ris: etiamsi te peregrinatio detinuit, etiamsi absentia in causa fuit, quo minus acciperes, dicam tamen pleraque iura tempore circumscribi: si vero et in civitate fuisti, et praesens eras, quum honoraretur filius, ut nun C res est, tuus; interrogo, cur non petierist nam ut non acceperis, sufficit hoc, quod non petisti. Non eras illo tempore pater, quia nesciebas te esse: non debebatur igitur tibi eo tempore, quo respublica debuit. Illud quoque interrogo, quomodo factum sit, ut ego acciperem: pater viri sortis eram: quorum utrumque breviter ostendere iudici necessarium est, et me tum patrem fuisse, quum decem millia debebantur patri viri sortis, et te non fuisse; ideoque te non accepisse: Patres enim non tantum natura et illo initio continentur : satis est

Vι debuerit, illud Debuerit, si a tri debetur. debet Respublica . Aerod.

omissis ceteris, mox. viderimus an gra a ciWilale , an ego a Remb. a vi

id . quod tibi deb. Non alitis de u) Non alitia debet.

cur non accePeri .

168쪽

i s , plerumque ad hoc ius, videri. Num dubium est, quin

si intestatus decessissem, antequam tu agnosceres, aditurus ille hereditatem, quasi filius, fuerit' num dubium est, quin si, honores peterem, prolaturus mihi tanquam filius fueritῖ num dubium est, quin si, quod longe ab ab eius animo et moribus abest, pulsasset patrem, non iniuriarum tantum lege tenereturi si occidisset, non caedis tantum lege poenas daret y quod si haec omnia

in consesso sunt: ne magistratus quidem erraverunt eo

tempore, quo decem millia dederunt mihi. Si intestatus tu decessisses: ad alios quoslibet tua pertineret hereditas: vis scire quam pater non fuerist recipere illum, nisi solutis alimentis non potuisti: Iex tibi dicit, alienus est; et libi, ut pater esse incipias, emendus. Iam illa prosecto citra interrogationem sunt; cuius tulerit nomen; in cuius censum delatus sit: nimium diu de re iudicata. Reliquum est, intueamur, uter nostrum hac pecunia dignior esse videatur: et ut breviter dicam , tu exposuisti, ego sustuli. Scio te, coepturum altius, ut dicas genui: hoc est, quare tibi debeamus irasci: quantum ad te pertinet, non hahet respublica virum sortem: aut illum ferae laceraverunt, aut aves diripuerunt, aut aliquis, quod multo sit indignius, sustulit leno, aut lanista : ex meis ille beneficiis natus est. Intuendum nobis etiam illud praecipue est, quae causa constituendae legis huius suerit : aut unde or-

Ad hoe ius. Dideri Puto, satis est plerumque ad hoc ius, se. Patriae Potestatis se. patrem. Hace V m verba Passim commutantur, ut

quamquam et vulgata retineri potest, si modo ita distinguatur, statis est P. ad hoc tua . Mideri, scit. yarem, et irevera non est, in Marg. Αerodii est,

Mideri, non et, supple, non etiam rein Mera Patrem esse. B R .

Non diabium est Num dubium.

Ex meis ille ben setis narus est Scribe, renatus , ut decl. 26o: Renati sunt novumque saltim quodammodoro 'tili. Λευτrροποτμut. GROXoV. ila

169쪽

lum sit, ut non contenta civitas fuerit praemium ipsi viro forti dedisse, sed etiam patrem huius honorandum censuerit. Ideone honoratum putamus patrem, quod genuerit Z an ideo magis praemio dignum civitas existimavit, quod educasset, quod impensas fecisset y vis scire , quam hoc verum sit 8 pecunia honoravit. Si quid pietatis est, quod imputare nos reipub. praeter alimenta possumus, illud est, sic educavi, talia praecepi, sic sormavi mores: non est satis hoc indignum, quod talem tibi filium fecit Sed haec utcumque videri possint tolerabilia : illo tempore, quo pugnabat filius noster vindicabo enim mihi semper hoc nomen, neque a beneficiis meis appellatio ista discedet qualis uterque nostrum suit ' non ego sollicitus de muris pependit non ego omnes excepi ab acie redeuntes' non nuntios sollicitus captavitat tu securus eras, tanquam id quod volueras, quum exponeres, contigisset. Age, redeuntis vulnera quis re

ligavit Z sanguinem quis abluit Z ad templa quIs duxit t

quis gratulatus est y Sciebasne iam tum esse ossicium tuum y an confiteris ad te haec non pertinuisse t dissimules licet, et videatur alioqui hoc contra causam meam, sciebas, et illum esse apud me passus es: haec decem millia agnovisti: non te moverunt tituli adolescentis , non illa gloria de eximia virtute, quam ego PraecePeram: hac fiducia alimenta solvisti: computas an ecum , ut solus omnium mortalium et expositum receperis, et lucrum se eris.

deel. 372: Sed meritis pater eram. Pha ide. ut Fab. , 16: Fatae parentes bonitas , non necessitas. MRVLT. Censuerit Censuerunt, Aerod. An id- An eo, Aerod.

Si quid metatis Si quid pietas,

Tialem tibi Non mihi. ut Apulei. tibi abscidisti: id est iu tuum usum.

170쪽

CCLXXIX.

DIvES SPECIOSI ADULTER.

LIcEP. Di es Pat orem, vociosi Patrem, de si ro flii pellaoit: ille tacuit, iterum adiecta P cunia amella Dite ille tacuit. Tortio a mellatus , uxorem filo dedit. Puer dioitem cum taxoro sua MPrehensum , ac Pta Pecunia , dimisit: abdicatur a Patre.

Ρriusquam venio ad aestimationem criminis, et propriam iudicii huiusce summam, necesse habeo id dicere, quod in oculos uniuscuiusque vestrum, iudices, incudirit. Abdicatur puer: nolite illum aestimare ex hoc, quod maritus est: in quo illud praecipue, iudices, vereor, ne apud animos vestros suspectus sit impudentiae, ac videatur intra hos annos nimium cito virum egisse: δεω rem pater impuberi dedit. Quid igitur haec aetas committere potuit tanta animadversione dignumῖ Lex abdicationis adversus ferociam iuveniam constituta est: haec vero infirmitas adeo nocentis nomen non recepit, ut vix recipiat innocentis. Si tamen perseveras abdicare tanquam iuvenem, superest, ut ego quoque tanquam

iuvenem defendam. Vultis igitur, iudices, dicam illa omnibus fere abdicationum iudiciis vulgata pro liberist

non ego luxuriatus sum, non ego meretriCem amavi,

Ne a d animos vestros ausPectus au impudentiae Seribe audacter, im . Hatientiae, id est, nimiae libidinis. Vide IV Observ. . a S. GRONDU. Lex abdieationis a restis fer iam Hie loeus elueidat illum declamatio. nis supra, Fulnien istud Dalrum . adi ersus ferociam adolescentiae datum est et c. AEn D. Feroetam tuoenum Al. LMenilem,at. αὐeni , Aerod. Si rerest, ut ego ιν. e. tu nem Haec eiecit Aer.

SEARCH

MENU NAVIGATION