Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

N Cripseram pridem ad te Alexander, tum & illud monueram, ut quos N i collegisti adhuc Politiani labo res, pro tua nunc diligetia in bonorum

i usium proferendos curares.Tu enim, quod omnes iam norun siue Politiani manibus hoc debeas, siue debere te putes, hoc totum in te on

iis reclinasti, ne quid omnino ab eruditis desideretur, quod ingenio partum Politiani, & industria effectum est: rem profectὼ dc te dignam, & in qua laudem tuo nomini haud immerito amplam concilies. Atl ut tu quide Alexander Politianino ctibus 8c uigiliis prosipiciendum putasti: ita hercle crediderim Zc studiosorum

ingenia plurimum tibi debitura, qui unus sis autor, ne tot, tam uaria tam multiplices eiu litorum lucubrationes intereant. Carrerum literis me tuiS rogas, Ut locos tibi aliquot recenseam, de quibus in secundam Centuriam Politianus retulerat: quod a me credas uel obseruata de iis quaepia, Vel potius coram ab eo percepta, qui cum de literis sepe agebam Ego ueroAlexander nihil in uotis maius, aut antiquius habeo, quam ut suus cui l assignetur labor, ac in proprios hec aliquando i eierantur: alioqui malim ego non uiuere, cli per alios cum eorum iniuria uiuere

Quo ingratitudinis uitio quidam ex Graecis notat 1 sin t: sicuti ex Latinis Iulius Solinus, qui ut parum de Plinio gratus, a do ctis incessitur: uel ipse item Macro

bius, qui dapibus partim emendicatis, partim suffuratis suas coenas instruxit Mianus autem hi serendi, qui aliena pro suis non uertunt tantum, sed transcribunt ad uerbum. tinamq; plcbei quidam Grammatici tantUndem hac aetate non age rent: qui satis se nunc putant cospicuos, ac supra caeteros censeri, si alienis ornati titulis extum sca's, reprehendentes ea in primis, quae anxie ac percupidC coquirant: sicut diuitias auari solent, qui dum eas reprehendunt, tum inhiant. Sed ine piam horum impudentiam noster meritb Aldus,uelut admotis facibus extima lat. Dixi alias tecum quemadmodum Politianus at teram Centuriam ab oluerat,

quod ab eo te prope hortante factum est, qui tantopere sitiis fauebas laboribus Se d dequeri nunc boni iuuenes pollunt, quod hoc publicii munus quidam pri

uati iuris fecerut in corsit manus deuenerit, qui aut talia no agnoscat aut si agnoscant, dissimulent. Nos autem tuo nirc animo satisfecisse uidebim tir, si locos tibi aliquo t ex ea subij iamus: quod a me tamen breuibus ab oluetur, ne honorum otio dc abuta 8c studiosis il ludam. Inter caetcra igitur, quae in Coniuriam secundam rotulerat, haec olim mecu Politianus, cum ad Arni forte praeripia agercinus

de Thalam ego naui. Trechedipna ueste, Callimachi teriis, sed δέ de pocla Dor

setano, de Amabaeo uersu, de Caprotinis, de nodo Herculeo. Caetcriim ut inge nio fuit parato,memorial ad cuncta exprompta, alia tum Permulta CommcmO-

iniit Sed illud in primis scito, quod quae in Suetonio Tranquillo, Plinio, no1Pris habentur, secus multa exposuita amoc locos in iure ciuili multos, pretcrea lex ipsis

192쪽

ex ipsis philosophiae gyris quaepiam parum caeteris intellecta a Motauerat. Sed

erit satius aliquam uelut notam retexere, Ut ex ijs dc rerum iactura consideretur,

ac furta quorundam deprehendi facilius possint, si haec aliquando qui togati ob

ambulant,pro suis deproment. Haec igit Politiani manu inter exchartabulaquς dam deprehendimus, quae & noster Fabianus cum legi iniuriam factan Politiani manibus non ferendam inclamauit. Subiiciam aut ut in pagella erant, ad hunc modum: Capita Centuriae secundae De diuinatione, Stratocles, Sybotes, Man suetiores, Mamrprecium, Osiris, Erynna, OcuIati imus, FlaccuS, Umbrae, Pausa inias: pro Plinio contra reprehensores, castratio, Polyphemus, quadrupes noduSapud Terentium, decustare, Cresphdtes,d aras apud Statium, sororiantesinam mar,Phryne meretrix. Et haec Alexander, alia , permulta a Politiano in secunda Centuria explicata sunt. Sed ego dum singula respicio, dum ex ipsiastellographia maiora quaedam Φ antea cJcipio, ViX me comprimo, uix retineo, quin studiosos nunc omnes adhorter, ut milite collccto Fidentinos in istos, Zc plagiarios impe cum faciant.Commodum uero erit, si de paucioribus plura suggeram, qui de multis notaui perpauca.De Thalamego igitur naue afferri haec possunt: quemadmodum apud Suetonium Politiani obseruatibe, tum ueterum codicum testimonio, quod nec tu ignoras, sic uti l egendum in Iulii Caesaris uita: Cum Cleopatra Caesar conuiuia in primam lucem saepe protraxit, Zc eadem naue Thalamego pene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit.Haec enim uera di genuina lectio. Carte riim quae nauis Thalamegos, qua forma& habitu fuerit, docent ex Graecis per multi. Ut enim Appianum modo Alexandrinum mittam, Suidas de hoc, di Pollux, Atheneus quoq; in quinto Dipnosophiston copiosissimer, cuius rei testimo nium di Azarolo nostro damus. Aedificauit, inquit Athenaeus, Ptolemaeus Philopater nauem etiam fluuialem, quaeThalamegog uocabatur: longitudo eius se ni stadium, latitudo quie esset ampliissima triginta cubitis, altitudo ipsa cum stig- gestu tabernaculi paulo minor quadraginta cubitis: figura eius neq; longis naui hus, nem rotudis adsimiliS,sed ex uiro P miXta. Prosequitur dein parteis omnes, ec ornatum nauis, quod ego breuitati studens praeterco. Ad Trechedipnam uestem accedam. Apud Iuvenalem de Trechedipna ad hunc modum:

Rusticus ille tuus sumit Trechedipna Quirine,

Et caeromatico sert niceteria collo.

In hoc aut eloco Recydna uulgo legitur, sed Plutarchus in Sympo facis de Tre chedipna ueste meminit. Athenaeus quot libro Dipnosophistori sexto, cum de parasitis loquitur, Alexim Comicum citat, mentionemq; de Trechedipna ueste pluribus facit. Quibus adductus credo Politianus, Iuvenalis carmen ato caeterialiter exponebat.Possent Ac alia afferri, sed ea parii nunc suppetunt. De aetiis Cal timachi uersiculus est poetae Martialis: Nec te scire iuuat tetia Callimachi. Quid autem operis hoc titulo a Callimacho cditum sit, ex multis elicitur nec enim contra quenq; dicturi sumuS.In epigramatis igitur Graecis cum locis permultis, tum libro maxime: primo:

Afferuntur & Callimachi Aetia a Stephano de urbibus, is a Clemente Alexandrino in Stromatis. Sed ut Grammaticos nunc Graecos mittam,illud a me quom obseruatum, quemadmodum oc Probus Valerius deius,&Priscianus ad Iulianisi

qui uersiculos quom ex Aetiis citat. De iis nonnihil etiamnum apud Politiani li hros in aduersariis De Dorsenno poeta dictum a nobis in libris de poetis, quos

Ang. Polit. 4 Propediem

193쪽

EPISTOLARUM

propediem edituri sumus: deduc us enim is labor pro per ad umbilicu, quod asῆς

ad te literis scripsimus .Porro aute de Fabio Dorsenno in Sextianis collectaneis apud Plinium quo , Ploratium, Oc Anneum Senecam mentio est, Epistolam nos Bellarionis adiecimus,adTheodorum Gazam, in qua de hoc ageret .Etta, Alexander, est illud ex quo Politiani Centuriam auidius conquirebam. De amabarouersiti Cresphonte, Caprotinis, Λ nodo Herculeo tam multa Politianus scripsit, ut nisi omnem ego nunc explicem bibliothecam, parum mihi satisfaciam. Quarrquam de nodo Herculeo nonnihil ab Hermolao,mul tisi a me locis de ii oc iam dictu, ex Anneo Seneca, Plinio, Macrobio, Seruio, ec alijs. Nam & de Nonis Caprotinis,ut breuiter tecum agam, Varro Terentius, di in Coenis Macrobius, ac Plutarchus locis multis, qui tamen inter se dissientiunt. Putauit autem Politianus de Caprotinis apud Ovidium intelligendum uersiculis illis: Porrige & ancillae, quae poenas luce pependit, Lus a maritali Gallica ueste manus. Iam & illud alias ad te scripsi, quod apud Iuvenalem de Pytismate sententi 1 corta mutauerat, affirmans in Pytisinate ludum magis quendam in laconicis frequentestibinnui, cum quis alter alteri aqvulam inspuens colluderet, quod in Herone de spiritalibus id esset: unde illa Terentii pytissatio: quanquam & Epictetus alicubi patrocinetur, δέ Clemens in Stromatis. De Amystide quoΦ Threicia apud H ratium nunc sitibit: Bassum Threicia uincat Amystide. De hac autem ueste Poli tianus multa ex Graecis scripserat, non ut plebei quida agunt literatores, qui coniecturis, non autoribus nituntur. De Amystide enim Athenaeus quide libro Dipnosophiston sexto,q loco Epicharmi etia Comici uerba citat, sed N libro idem Athenaeus 1 o . Eustathius quo O in undecima Homeri Rhapsodia.Haec satis pro tempore Alexander, in quibus nostram nolim eruditionem probes, sed ingenua magis simplicitate, qui sua uelim autoribus restituta. Alia dein cum inciderit, ad

te mittam. His enim septus angusti jS, uix otiit ad autores rospiciendi sirm naetiis, nedum schedulas omnes, comentaria Φ prope innumera liceat euoluere. In sum

n a nosti uni magis tibi obsequium probari nunc uolo, lingenium. Vale, di Aldum nostrum saluta. Idibus Martiis.

PETRVS CRINI TVS ALEXANDRO SAR

TI O s. D.

Imis tu mihi, nimis ingenio faues Alexander, qui nostrum hoc studiis

tantopere in dies provehas,ut multi iam probet. Facis tu autem quam par est humanius, qui nimium quando tuis tribuas. Ego enim aureis adhuc meas teneriusculas ista nolim persuasione tua oppleri ne sc ex tra omnem hominis sensum uidear, ut quod caeteri de me non sentiant, credam: imo quod tu magis credas, sentiam. Si accedas propius, si me introspicias, Crini tum dices tuum in literis quidem exudare, sed nec tamen ita promouisse, ut si epos nomen transiliat. Satis id milii, si intra meam me classem retineo, Sc studiost gradum tutor.Ignosco tame & tuae de me opinioni, di ossicio. Quippe nec is re prehendendus, qui ad bonas arteis studiosorum ingenia invitet, acuat, impellat Sed ueniam ad epistolam nunc tuam, qua nos itera mones,Vt a promissis me ab soluam, ac ea mittam ad te, quae ex Medicea bibliotheca inter Politiam libros in Denta sunt: ne pars haec etiam tanti muneris non rependatur. Mitto igitur praele ctiones illas ut sitim pollicitus. Sed addis ad haec, ut di capita subtexam ex secun da Politiani Centuria, quorum uix argumenta inueniam Us, quod in parte aliis ad

te literis secimus. Futurum enim, inquis, ut ex rerum saltem indic/is, facilius istis

plagiari ig

194쪽

L I B E R X I I. 1s 3 plagiarris pudor imponatur,si quando talia pio suis edent. Subiiciamir ero ex Politiani autographis, quae multi etiam e chariS legerunt. Haec igitur sin deperio chis Terentianis, de Pygmea matre apud Ovidium, de Lyde Antimachi, de seruis orcinis, quid diribitorium, quid Augusti clauis, quid tintinnabulum, dc paedagogia, quae apud Suetonium contra reliquorum sententiam explicauerat. Ita efii

ipse Politianus mihi retulit, atq; illi hoc itidem sciunt, qui pudore sequestro sectu fa haec domi detinent. Illud autem teneo, quod Zc uerbum hoc quod est Nouissimum, contra Gellii sententiam apud Tullium obseruarat. Quam rem&iuniores quidam non ignorant, qui Gellium quot in eo defendant, quoniam semel id, in quiunt, apud Ciceronem sit: quod enim fieri semel dicitur, ac si nunquam fiat, ut Pardianus ait, accipi solet.Ego tamen Alexander, ut non Gellium quidem in hoc defendam,ita de amicos puto excusandos: quoniam proprium uiri sit hallucinari interdum,& incurrere. Tu autem scito id a me uerbum saepius in M.Tullio obseritatum: reperies non in libro tantum de Oratore ad Brutum, quod omnes scisit, sed uel in epistola ad Octauium, & in oratione pro Roscio Comoedo: quae tameoratio rarissima adhuc est inuentu. Sed ad Politianum redeo: is apud Terentium Obseruauit argumenta illa, quae senariis constant, ac initio fabularum apponunt, Iaaudquaquam esse poetaeTerent',ut multis ferer porsuasum, sed Apollinaris Sulpitii: quod ei se uerum neutiqiram putamus addubitandum,modo antiquitati fi

dem non derogemus .Hic autem Sulpitius Apollinaris Gell4 praeceptor fuit, ab eo Q in Atticis lucubratioibus pro uiro doctissimo laudatus. Verium suo loco de Apollinati a me dictJ.in uetustissimo itam Terentii codice,literis, ut nostrae Pandectae,maiusculis,ad hunc modum super Terentianis argumetis: G. s V LP I cI APOLLINARIs PERIO CHA. Cuius rei testis mihi oc Petrus Bembus, mira iuuenis 8c indole R ingenio. De Pygmea matre in Ouidiano uersiculo: Altera Pygmeae fatum mirabile matris. Facta uero est de re hac mentio cum locis mulistis tum apud ipsum Athenaeum libro Dipnosophiston decimo. De iis autem locis apud Suetonium, de quibus summa adhuc cruditorum concertatio, paucula quaedam in Politiani autographis deprehenduntur. Sed unum in cis agitur, uti Iectorem ferer ad Centuriam alteram releget, quoniam de iis copiosa illic explicatio: ita nos in eum demittit locum, Ut facilius cerui corniculos deprehendamus. Illud autem scio, Alexander, non idem me semper de iis sensisse, quando ec iuniorum sententiae inter se longe distentiunt: ac ipse quidem Politianus non eadem credo repetisset, quae in Commentariis uulgatioribus extrita sunt. Tantu de L de nunc Antimachi ea subiiciemus, quae haud tibi erunt ingrata. Versiculus est Ouidianus ad uxorem: Nec tantum Clario Lyde est dilecta poetae. Fuerunt autem qui Clarium poetam de Apolline intellexerint: tum de Lyde alia quoque non minus absona confinxerint. Caeterum in eo quidem loco de poeta Antima

cho intelligendum, qui Colophonius fuit, hoc est, Clarius, ubi ec Clarii quoque Apollinis templum. Nam Sc Nicander ipse Colophonius Antimachi ciuis fuit, sicuti de se ipso in Alexipharmacis. Costat autem ab Antimacho Lyden dilecta,

ac de eius obitu carmen eum scripsisse. De qua re permulta Suidas. Astipulatur& Plutarclaus, qui in consolatione ad Apollonium poetam,inquitAntimachum Lydae Uxoris titulo, qUam uehementer amabat, elegiam scripsisse, qua seipsum sit consolatus.Sed di de Lyde Antimachi se eques apud Graecos grammaticos mentio ueluti apud ipsos quom Apollonij interpretes,Lucilium Tharreum, Sopho cleum, & Theonem. Sed haec, Alexander, a me alibi copiosius. Venio nunc acleam Partem epistolae, qua meos poetas flagitas: quoniam superioribus nostris

195쪽

scripseram hoc me operis ita urgere,ut crescat in dies δέ labor, laboris amor. Facis tu autem amice, qui nostris quo Q uigilhs studeas. Mittam mox librum ad te primum, quo antiquiores coplexi sumus, eos uidelicet ex Latinis omnes, qui ante Vergilii tempus scripserunt. Ex eo tu facile, quae tua est eruditio, de caeteris coniectabis. Aldum nostrum etiam at in etiam salutes. Vale.Cal. Aprilis. EPIGRAMMA DE ANG. POLIT PANO. Huc huc uiator paululum gradum siste. Vatem potentis spiritus uides clarum: Qui mente promptus acri, Jc arduum spirans, Ac summa qiraein 8c alta consequi suetus. Is ille ego Angelus Politianus sum. Fouit benigno me sinu Flora,& illic In fata cessi, Parthenopeos regeSCum Gallica arma irruerent minabunda. Tu uale, dc hoc sis meriti memor nostri. NIcHAEL ACCIARI Us VTIANENs Is ANGELO ΡΟ-LITIANO SUO S. D.

Vin tibi togatus iam decennium, Sc cum lautiore coena comites suos

princeps iam nullus accipiat, nondum te dimitto. Mirum mehercle ii heralitatis exemplum, cum plura cottidie exquisitiora, 8c preciosio ra m ulto, ex uberrimo isto sinuosi pectoris tui penu nobis apponas. Si Graecum enim scriptorem, si Latinum enarras, quam acute sensum exquiris prudenter elicis r quam etiam pure, quam eleganter eloqueris c Tum demum scriptor ille doctus,quisiquis est, tum facunduS te promente pernoscitur, tum ex tat ingenium, tum uirtutes apparent. Non enim tu modo capis, quid scriptorum omne genus dicat uertim mirabile dictu) quid itena dicere uel cogitare debeat, quibus etiam singulis tu si tu longiore iam squalentibus, & diuturno propemo dum silentio mutis, crudelem uicem miseratus, pie simul, 8c liberaliter astitisti:

atque oraculo certius mentem omnibuS recram, oc ne inuiti barbare loquantur,

suam quoquc ipsorum linguam reddidisti. Quod si quis temere,ut est hominum ingenium, liuidus homo neget,iuuenum classes, dc marmora loquatur,ati adeo Miscellanea ipsa liquido testatur: cuius plane eruditissimi operis gratia, eos qui dem qui legunt, & qui per te ipsi leguntur, omnes tibi uno eodem que munere devinxisti Tu lumen obscuris, ct foedissime mutilatis, membra formam que restituisti: tu quasi peritissimus gubernator scopulos, qui in latina & Graeca lingua latebant,loco procul signato studiose iuuentuti pariter indicasti. Ergo chim te uel audio, uel lego,non equidem priscis Romanis invideo: illi suo,nos te nostro Cicerone laetamur. Et ne uidear laudationem aggressus, quoniam pro rerum om nium scientia summa, & uberrima facultate dicendi, unde multi iam doctissimi desiei unt, inde coepisse uideris,iam silebo. Cur enim te laudem, tuas cum laudes nisi tute consequi dicendo nemo possit tua culpa sicilicet, qui tantum ingenio et doctrina caeteris antecellis, ut siperare auxilium nisi a te ipso non queas. Transeo uersus,sylvas p tuas haud certe Statianis absimiles: imo uero si materia, si floressi fruci us insp ectes, illi sylvae facile relinquentur, tuae uero sylvae iure potius amoenissima uiridaria, pomaria que dicentur. Praeterirem quoque Herodianum, sed ecce mihi iratus aurem uellit, qui se ait in Latium te duce honestissime tralatum

196쪽

Ita in Romanam ciuitatem omnibus quasi punctis allectum,ut pene patrii sermonis oblitus,melius multo latine libentiusq; loquatur. Omnia praeterea nunc prudens omitto,ne Ultra terminum Vager: te Φ tantum uehemetissime rogo, post opiparas adeo, splendidast dapes, gustum ut iterum acuas,bellaria ponas, id est, epistolas edas, quae tanquam singularia modo, conuulsaq; membra uelut sine spiritu iacciat, in suum deniq; coaetie corpus reuiuiscant: ut academia Florentina te neat tandem quod optat, post it p te audacter in omni eruditionis genere cit ipsa quoq; antiquitate conserre . Atq; adeo si codices & testimonia uetera literarum incursia barbarorum, Vel omnia pereant,pro cuctis unum te habeat, secura quasii

nihil amiserit, quem libentissimer legat,imitetur, dc colat. Vale.

sc IPIO CARTE ROM ACHUS ANGELO POLI TIANO SVO S. D.

Udet equidem Politiane, praeceptor optime, cam potissimum expectasse ad te scribedi occasionem, unde necessitudinis potiuS quam uoluntatis, aut ossicit ratio appareret. Nam cum debuerim initio statim, quo huc profectus sum,scribere ad te, ut est amici ossiciti, ac multo magis discipuli, ego id praetermisi tum, cum poteram honesti mer facere, ut latic sci licet non sponte ut uideor sed coactus emcerem. Verum si cogites, cur id om-cit,aut qua ratione subterfugerim, inuenies nulla alia de causia id esse factsi, quam nimio tui stupore, ac potius reueretia. Quoties enim mecum ipse cogitabam, ad quem esset scribendum, si ad te scriberem, continuo animus decidebat, omne in secum auferebat scribendi consilium,ut fatear imbecillitatem nacam, quae siue sImiditas est, siue reuerentia,sive utrun*,me certe nunqua ante hunc diem Proin

ptum alio qui, cupidumq; semper ad te scribere passa est. Atq; in hoc ego nisi falselor non accusandus imagis, quam uenia dignus uideor, quod eius uiri iudicium tantopere perhorruerim, qui ob ingenii prestantiam, multiplicem que doctrina rum cognitionem, omnium animos in sui admirationem solus conuerterit. Sed cur nuc demum inquies, εις το πνιγμ αγέμει σαλθες Ioniam ut scis, Eoue πρὸ ψααν ά π ιό G. Cum enim esset aut amici perdenda salus, aut ad te scribendum, turpissimum esse duxi,non periclitari potius in re minima, quam maximam per

dere.Cum praesertim si ad te scriberem. 8c amicum aliquando, dc discipulum me gererem: ει δε μου, praeterquam quod Sc amica perderem, & discipuli ossicio nuta

quam perfungerer, in te quoque minimum confidere uiderer, a quo tantum me amari scirem, quantum potest a praeceptore disicipulus. Cur igitur uerear amici falutem tibi commendare nam si meam ipse diligis,ut profecto diligis, proculdubio et amicissimi nobis no negliges. Is enim est, de quoad te scribere instituimus Q nemo nobis in hac urbe familiarior, cognitus a teneris annis Romae, cum eisdestudiis, sub eisdemq; praeceptoribus ambo erudiremur. Atque ut uerum fatear nihil me hic uel inuitu tam diu retinebat, quam ne ab huius consuetudine distra hercr. Quin re cum profectionis nostrae nos statim poenituisset, hac una tam en re huc me uenisse gratulabar: quod amissum iamdiu amicum recuperaram: de quo enim iam decennio nihil resciveram,is nimirum amissus mihi credebatur. Qui Zc iterum nunc amisius per te denuo recuperanduS est, atq; eo honestius, quum

prius, quo tunc er nullis infortuniis, sed ex absentia tantum,& quasi obliuione est nobis restitutus: nunc et summis miseriis & calamitatibus est restituendus. Quid enim homini miserius est, quam uiuentem ualentem Q quod dicitur quotidie mori: Id autem est carcer, cui hic noster supplicio damnatus est, quia monachum

197쪽

is S EPISTOLARUM eiusdem ordinis, cuius 8c ipse est,uulnerauit, quo illum uulnere mori contigit, ,

coenobio uerbis in hunc nostrum asperioribus , nescio qua de causia prorupisset, percitus ira noster, cum primae animi motiones Ut dicunt nostra non sint in potestate, conuiuali cultello, quem secum habebat,hominem attigit,non secum in terempturum existimans, quando nec uellet. Nam quis eiusmodi gladiolo hominem se occisurum crederet αμψὶ δ ανθρώπων φρε ri ut Pindarus inquit κι, αὐαρ δμουἶι Ῥμαν m. EXceptus namq; ictus in dextra mamillam profundiusquam sperasset quispiam, pulmonem interius commaculauit. Ex eo paucis ille superstes diebus deccist miser Atq; hic noster continuo captus a suis, in carcerem est trusiis,ut uitam ibi finiat,nec coelo fruatur amplius,nisi tu auxilio sis. Qui cum plurimu gratia dc autoritate ualeas apud Medice Petru ob incredibiles tuas uir tutes, admirabilemq; sapientiam,facile ut puto impetrabis,ut generalem eius ordinis cxoret, quo nostrum hunc carcere liberet: aut si hoc nimium est, alio quo uis supplicio afficiat, alio ue potius traducat, quam hic eum sinat marcescere. Quod eo etiam libentius extorquebit, quo generalis idipsum cupere, ac uelle dicitur, si modo aliqua honesta ratione id se facturum uideat. Nouit quippe quem hominem sit liberaturus, Graecis θύ latinis literis adeo cruditum, ut mirum sit ecantea inauditum in eo ordine talem extitis te uirui philosophiae uero studijs nutii eius ordinis insertoi cm. Nam de integritate ac moribus quid attinet scribere, cum uel hoc ipso persuasum tibi putem,uirum esse optimum, quod sit tantopere nobis probatus Deniq; is erat hic, qui ec ordinem sutim illustraret, ec gloria illi si uiueret pareret immortalem. omen uiro Ioanni Benedicto Fulginati. Qui si per te reuixerit nobis: neq; enim uiuit, ut nunc uiuit, primum, cius patriae suum columen & salutem reddideris: deinde communi literatorum collegio non par uum attuleris ec solatium N adiument una postremo S mihi ipsi amicum recupe raris, quo beneficio uitam di illi & milai simul restitueris illi, quia in carcere ut dixi uiuere non est uiuere: mihi, qui sine illo uiuere non me existimem . Et quant non una semper, 8c ubiq; uicturi simus, attamen uel hoc fatis est nobis futurum, quod cum timere sciamus ubi sir, ne nos angat cottidie memoria saeuissmi cat cetaris .Pluribus apud te mihi opus esse non eXistimo: aut enim causis ipsa te persuadehit uel quia de optimo uiro,uel quia nostra: aut si hoc no persuadeat, nec que iis

nostra oratio te persuaseris. Vale, PataUrj, . Cal. Maias, M. CCCCXCIII. scipio Nis c ARTE ROMAc HI c ARMEN.

Nelida similes sua si bis quinq; tulisset

Terra uiros, citius Pergama uicta forent. Angelus at nobis uiuat precor unus,& omnis

Barbaries Latio cedet abacta breui. Cliniadem geminum ni in* ostendistis Athenari Lysandros nec habes Oebali terra duos. An ocius Sc nobis sic non erit unus, δέ alter. Natura ostendit quid bene posset in hoc. Aurificis quondam ditata est insula solis E pluuia guttis tota,uolente D eo: Nunc Latium totum pluuio pci funditur auro, Labitur hic, cum uult Angelus, ipse Tagus. De patria magni ccrtatum est semper Homeri,

Vindicet ut tantum hunc urbs sibi quae t uirum.

198쪽

Tu maioris eris certaminis Angele causa:

Terra etenim, ac coelum te uolet esse suum. EIVsDEM GRAEc E.

Vod tu octonariolos meos probos, amicitiae est: quod ali j, felicitatis: quod ad eos populi concursus fiat, partim laetor, partim doleo: alte

rum, ut adcunteS aemulatio exacuat: alterum, quia fore uideo ut multi

mutat me rideant, quasi aut cum Plauto certare falibus, ec eloquentia uolue lim, aut rem latinam supposititio quodam partu uelut auctario iuuare cogitaue rim, ceu non multo meliUS sit, comoedias eius poetae a m bustas & mutilatas cir cum ferri, quam reconcinnataS interpoliatast de meo, non secus Hercule, quam qui statuas antiqui operis sine capite aut pedib. inuentas reficiunt serruminant , nec uident longe minus sic integras Placere, qua in truncaS. At enim, inquies, Plauti gloria ex comparatione crescet.Id curat scilicet eminentissimus poeta, qui tot seculis in supremo stetitan comparationem modo ueniat,in ordinem se cogi,

ec uulgari sentiat. Alioqui stultitiae proximum est, Ut alienae famae consulam, meo ipsius nomini ossicere. Sed si hoc uidebam, cur non temperaui a scribendo ingenium ut fit exercui . Nec in eam rem ita milii manes Plautini non irascantur mplius sesquihora impensium est, sed nec edendum id putaui, nec editum uolo, tu me inuito reclamitanteque sub inuolasti. Vitium non est scribere, quae scripta 135 placent, sed emittere: nec fama scribetis agitur in eo quod scribit, sed in eo quod probat: scripsi fateor, non probaui: tu probasti, non scripsisti: tua res agitur, non inea: si fabulam edi uoles, penes te ius, dic potestas eius rei tota csto. Itaque iam non doleo, mecum bellissime deciditur.Labor meus est, periculum tuum. Quid si laus aliqua sequatur,utrius sutura est tua qui probaueris, an mea qui condideriin c Dubium non est, quin mea: Vide quem in locum rationes tuas conieceris: s laudatur, aliud agis: si damnatur, male agis: si nec recipitur

199쪽

HERMOLAUS BARBARVS M. L. PHOSPHORO EPISCO PO SIGNINO S. P. D.

O cum in Plinio de cometis,ubi legitur: Oscenis autem moribus,&c. ut interpretarer a te rogatus, quia nullam moram dabas tumultuario imperio, subitarius miles parui,&hercle tam inuitus, Ut nihil unquam fecerim inuitior.Eram forte cum puer tuus affuit,rab dico impeditus, Led obrutus negotiis.Nihil minus cogitabam,q; de Plinio, aut etiam cometa: sed Manlianum erat edic tum, nec uitari nec differri poterat quod iubebas. Proinde studium meum fuit, no interpretandi subtilitate, sed obedientia placere. No pro

ho ex omni parte quod scripsi, alia mihi uenit in mentem expositio. Dixi signa ingenii eruditionis, esse Geminos & Virginem, aut his similia. Verti id quidem est in se, ut Ptolemaeus, ec apud nos Manilius & Maternus docent: sed uerba que

sequuntur, ad alium sensium me trahunt, ut lectionem eius loci corrupta arbitrer, atq; ita restituendam putem. Tibiarum specie arti musicae portendere. Obscoenis autem moribus in uercndis partibus signorum, ingeniis ec eruditioni, si trique tram si mram, quadratam ire paribus angulis ad aliquos perennium stellaru situs edant. & sane uetusti codices non edunt, sed edant habent. Vale.

HERΜOLAVS BARBARUS F. PICOLOMINEO, CARDINALI SENENSI S.

N terrogatus Aristoteles, quamobrem algeto indignum quendam Sc

improbum donasset, respondit eam se pecuniam non personae,sed homini credidisse. Si tu quo in hoc exemplo erga me liberalis esse uoluisti recte facis, grauissimi philosophi cosilium autoritate tua redimis

ab omni culpa. sin ratus cs cum esse me, cuius te memorem est uel absentis oporteret late falleris. Alioqui nihil miror, quandoquidem ex candore tuo metiris a

lios,oc pietas ut Bianti placet) faciter decipitur: calliditas oc inuidia circumscribi

se non patitur: hallucinatur & connitiet bonitas, pra sertim tot pra si diis munita, quot in te cernimus. Haec ad animum tuum donantis. Quod uero ad munus ip sum attinet, scito facchareas tuas placentas non modo salutares, & uoluptarias nobis fuisse, uerum etiam cruditioris calusidam interpretationis occasionem de

disse, ut uidelicet aut ab inuentore Martios panes appellatos dicamus nam dc Martios pastillos,&Martiatum unguentum in medicina legimus) aut si hoc parum placet, a mazacti pane,mazapanes uocatos existimemus. Elit aut maza GLecis modo panis offa, quae aut uinum, aut oleum, aut omnino liquidum acceperit:

modo panis genus hordeacei, modo libum, placet aue, sed sui atq; certi generis, cuius species Athenarus innumeras fere commemorat. Quia porro miscella haec Hetrusca ex amygdalis, s accharo, farina, latice rosiaceo preciosissima uidetur, ho die pcr quandam exochen mazapaniS dicitur,ut poeta, qui sit Homerus, aut Vergilius. Hetruscam dixi, non quod alibi non pinsatur,fingatur ue, sed quod isthic apud uos egregie, praecipua in eo gratia, quod non siccescat sed diu recens moliatisq; seruetur, nec periculum est ut hesterna, quasi caseus Xenocratis oboleat. Nos quidem tecum ista uelut cum magno literarum censiore lusitamus , persona deponc principis, sume grammatici, qui sis in utroq; siminus: quod & regcs ali quando iactitauerunt. Ego alias, ut nosti, multa de saccharo comentatus sum. Sed dii boni, quantum interest, ego saccha rum scribo, tu donas. Vale.

HERMO

200쪽

HERMOLAVs BARBARVS ORATOR, PATRIA RcHA AQVI leiensis clarissimo uiro Antonio Caluo, patritio Ve

neto S. D.

Mantis Iimis Itietis tuis, Antoni suauissime,non respodi, quod prope

diem sperabam castigationi Plinianae extremam manum imponere, sed creuit opus, Sc labor, di laboris amor. Quis crederet nullum uta ad traque lingua extare autorem, quem sere non legerim, ut haec nostra lucubratio communiri pollet, id que spacio non amplius semestri: quinq; millia in eo librariorum errata comperimus, no pridie, nudiuS ue tertius, sed multis re tro seculis inolita,& recepta lectoribus.Peruenit quidem res ad umbilicum.Sed nullus tamen dies est, quo non aliqua fiat accessio.Nunc cum impressoribus agitatare coepi lente, de industria rem differens, ut diutius in sermento sit. Nihil timet diligentiam adhibituri stimus, qualem in altera editione praetermissam sepe me cum questus es .Erit autem ordo noster talis. Verba Plini j corrupta primo loco ponimus, per singula cuiusque libri capita. Deinde quemadmodum corrigen da sunt,adiungimus citatis autoribus, unde id quod uolumus, facile comprobari possit. 1sque praefationibus summotis omnibus, & sine ulla uerborum pomparne, quod multi faciunt, dum nimis labores suos mirantur, lectorem finis alicuius auidum oratione ambitiosa detineam. Ita defatigatur animus, antequam paucie: oc bonae alioqui res fastidiuntur, antequam discuntur . Multo autem plus operis ec laboris adij, Q putabam, quod omnium rerum quae in coelo, dc sub coelo sunt, gnarum esse oportet, qui Plinium profitetur intelligere, tanto magis castigare Nihil me torsit sque quam nius ipse terrarum .in quam maxime partem negligentia librariorum carnificinam exercuit. Optaui quidem siepenumero, ut optimus uir adesset Antonius Leonardus noster, cuius consilio adiutus, & autoritate confir matus , dissicultates 8c nodos in eo genere inextricabiles non tam multiplici ne otio soluti sem. Mille & quingenta, oc amplius, in ea tantum parte loca manife imme deprauata, restituimus: Ut totidem trulnera finasse uideamur, imo uero monstra domuisse, minora quidem omnino, sed longer plura quam Hercules. Cur enim tecum non iocer,hoc prauertim tempore, quo minuti quidam , 5c extalis anims philosophi concedendum mihi putant,ut doleam Alij sestam seontem

parum decere fortuna minuS laeta praedicant.Alios nostra laedit,urisque constantia,& haec natura.Multo plus aestuant qui nocent, quam quibus nocetur. At ego nihil unquam expertus in me sim hoc animi, quo me DCVS muniuit, robore pre stantius, nihil iucundius: ut quemadmodum alias ad te scripsi, non solum feram modice, quae patior, uerum etiam multo saepius fi uctum di volup tatem ferendo sentiam. Nihil queror, nihil quaero, nulli sum insensus, accusio neminem: pax, hilaritas, oc gratiarum actio uigilantem me solantur, dormientem fovent.Non tam composito sint animo,non dico qui me persequuntur, sed quo S nemo persequ1tur. Non ignauia est haec, aut stupor,non item contemptus, aut superbia, sed huia manar sortis expensio, Ac meditatio interitus. Si magna sunt pro quibus uita dimicat, parui aestimanda sunt, quia breui duratura: sin parua,nosti quod sequitur.

Vale.Decimotertio Calend. IanuariaS, M. c c c cπcI. Nunc nunc literas alteras

accepi tuas, quibus respondebo, cum primum licuerit, quanquam spero fore, ut hae satisfaciant parte aliqua. Didymus Plurimum se tibi commendar.

SEARCH

MENU NAVIGATION