Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

J Vam tibi nouum fuit audire factu me de pagano seculi, militem Christi, tam milai uetus est intelligere Caluum meum ex Hermolai sui ho nore solidam uoluptatem cepisse. Quicquid hoc est, qualiscun* mihi

status obtigit, quacunq; fortuna utor,tisurus uestim, Antoni suauissis me, tibi, cdmodisq; tuis, perinde ac mihi seruit, ac serviet. Agnosco pietate tuam Erga me, studium, Charitatem,fidem,ita plane cerno, ac sentio, at nihil possim magis. Ago gratias, ec referre cogito, chim primum licuerit: studiu mihi semper fuit, ut gratus erga omnes essem .Hanc uirtutem cooptatus in sortem domini, augere cogito, non perdere. Tu interea naecum preces ad deum funde, ut haec dignitas mihi non ad inanem gloriam, quae mortis est imago, sed ad uitam salutemq; proficiat: & ut cum Augustino doceamur terrena calcare,oc sitire coelestia. Vale. Ronare, octauo Idus ApriliS, M. CC C C π CI. HERMOLAVS BARB. ORATOR, PATRIARCHA A Q V ILEIEN s I s, ANTONIO CALVO PATRICIO VENETO S. D.

toni uir praestantissime, bono sis animo, qui me ad facerdotium dormientem, at p adeo reluctantem uocauit, etiam constantem & fortem esse uoluit: aequiore animo aduersa haec fero, quam secunda illa tuli.

dira Deum iustitig oc innocentis meae testor, ita sine omni solicitudine sum,

ita liber curis, ut uerear, ne tanta securitas aut temeritatis, aut negligentiae argu/mentum sit malevolis. Misit mihi dominus auxilium de sancto, Sc de Sion tuebitur me: illi in curribus, illi in equis, nos aute in nomine Dei nostri inuocabimus. Iterum dicam bono sisanimo, surreximus,& erecti sumus Mirabiles elatio es maris, mirabilis in altis dominus: qui tam multos annos philosophatus sum at is, credo fore,ut mihi quoq; philosophari posse uidear. Dices, fortis es, quia breui spe ras futurum,ut tempestas ista tranquilletur, 8 qui modo te oderunt, ament 8camplectantur Nilui hoc cogito, nihil me spes in laetiorem exitum collata subleuat: non est fortis, qui fortis est spe: fortis est qui praesentia mala sentit, & perfert, at ita perieri,ut etiam si duratura uiderit, contemnat, in futurum nihil respiciatiatio qui si praesentia in comoda expectatione com Odorum tolerat, compensatio est, non sortitudo: aut si fortitudo,non ingenua certe illa, 8c absoluta, sed mercenaria Planc, at mutila.Cum spem a fortitudine summoueo, non illam spem intelligo, de qua dicitur: Bonum est sperare in domino: sed illam de qua scribitur: Maledictus homo, qui confidit in homine.Tibi porro, Antoni suauiissime, quantum de heam, quantu semper debere uelim, ex magnitudine, ec puritate amoris erga metui pensia .Literae tuae adeo pietatis & charitatis plenae sunt,ut omnibus quos dili gis,& uoluptatem in prosperis, ec solatium in aduersis afferre possint. Nicolaum boscarenum non minus mihi q; tibi amicissimum saluta meo nomine. Vtinam mihi aliquando liceat, ut aliquando licuit,urbanissimis & festiuissimis altercationibus uestris interesse Vale Romae, Idibus April. M. c c c CX cI.

HERMOLAUS BARB. ORATOR, PATRIA RcΗA A . V ILE IENSI S, ANTONIO c ALVO PATRICIO VENETO S. D.

Istinuit, & distinet me, quanquam ad umbilicum perducta sere Pliniana castigatio, quo minus aliquid tibi de rebus, non dico meis, sed communibus, imo tuis plane scriberem. Dolore aliquo, aut moero re id factum putent alii. Tu, qui me nosti, caue suspiceris. Fortu nae ludum uideo, tempestatis trim intelligo, aculeos detrahentium considero.

Quid

202쪽

Quid dicatur quid item dici possit,audio & cogitatione consequor, anima lucr to quanta mihi fieret iniuria,nisi fieret a patria, a qua nihil in ciuem crudelitcr, Miniuria factum uideri potest.Non ideo dolore careo, quia haec a Ut no percipiam, aut paru sentia. Cognosco Antoni omnia haec,& quanti sint aeui imo fortasse sub

tilius, quam caeteri: quia multo saepius in mentem nostra, quam aliena uentut: ut cunque, multa sunt, quibus emcitur, ut dolore no solum frangi, sed tentari men5 sinam: primum conscientia suscepti, non modo sine sordibus, scd sine ulla cupi ditatis aut precum suspicione facerdoti j. quam cunctanter imperium admiserim, quae tincta mentis fuerit, quanta cum pudore praelia, Deum appello, cito, nunCU-Po cognitorem, testem, iudicem. Quae innocentia tantum iudicem non horreat inuicem quis puer, quae formina, quod mancipium patrono 8c assertore tanto for det Ego uero nedum ut dolori latus dem, etiam laetari postum,& debeo, cum

Fortuna gloriae ut inquit ille ) carnifex tam parce grasseriir, ut multo plus in patientia sit commodi, quam in ipso eius uulnere dispendri. Vide quantum ab sirin

ut expostulem, aut uiceS meas conquerar, qui ultro sortuna defendo. In quo nam

obsecro,illa mihi leuius obesse potuimet, quam stante Republica, superstite familia, incolumi re domestica, ualetudine corporis, & animi prosperrima, seruisse iii particulam honoris aduenti ij quid honoris dico, non oneris potius r quod sa

ne tantum est ac tam late patet, ut qui hoc non uidet, aut dissimulanter uidet, nopossit esse no tardissimus.Nihil te fortuna incesso, nihil damno. Si magnam fore mihi cladem hinc rebare, falleris: si exercere cogitabas, gaudeo: si fortitudinem experiri fortasse delitescentem uolebas, ago gratias. Nihil est hac uirtute animi praeclarius, nihil erectius, nulla plus enitet, nulla pacis & uoluptatis maior opi sex .Et cum omnia impotenti fortuns parea. ni sola fortitudo cominus it obuiam, re innectit fortunae uincula. Sed finge magnu me aliquod & insigne uulnus accepisse, quantum mihi censes extare praesid ,oc supereflc solatii ex iis literulis, quas a puero hausic Quae mihi fano mente ac corpore tanta posset accidere calamitas, ut studia mea mihi excuteret qUibus seruati S, except1 que, non potest mihi ui ta esse non tranquilla,non iucunda, non siplendida. Literis natus, literis dicatus,

sine literis esse non possum, sine ijs possum quae literas impediunt, interpellant, submouent. Honores in Republica gessi multos, di magnos, qua fide, qua opi nione, qua gratia,non dixerim. Placet quidem impendisse annos penitus duodecim, sed octo Reipub continUos, totum id tamen tempus literis fere periit. Apta pellabant me quidem illae,farcirio id sibi a me identidem iubebant: ego cotra in diem ducere, ac differie, non quidem honorum ec magistratuum dulcedine: sed ut patri,fratribus di amicis obsequerer, qui meam operam in Repub.profuturam putabant,ipse 115 uidebam.Cum ergo toties comonitus professi Gis, di voti postliminio reuerti nolle, aut non possem, retractus sum a suga ui, nec unde ea mihi sit illata uideo, praeteri a literis : quae sibi me iam cornua erigente re excubantem lihertati, uindicare uoluerut in seruitute, excogitata ratio G ut otia non sine digni late consecutus,a negoths publicis excluderer. Hae sunt illae meae, quas multi sic appellatiaerumnae: haec illa clades, illa calamitas, qua me pleri Φ profligacii & consternatii putant: haec illa fortunae scilicet acerbitas, cui me passim impare fore amici timet,inimici pnedicat. O felix calamitas, quae literas mihi,& me literis,imo ip sum mihi me restituit: b beata clades, quae mea mihi pace reddidit: O candida tempestas, quae mihi securitatem peperit: b dulcis acerbitas, qine me in suauissimum portu cloga iactatio e,ne dica naufragio reduxit. Si tranquillitas queris, parabulliterae: si gloria,literae: si caetera quae partim suppetutiam, partim c6temno,literς. Viuen

203쪽

EPIITOLARUM 39d UiuenS experior tam modica in me doctrina, quan tu uiriliterati siperare postent in morte: si qua nomen nostrum uoluntate Dei finditur, nemo id legationibus, aut magistratibi di, quos gesti acceptum reseri, sed literis, mulio plures Hermolata quam candidatum me diligunt Fallutur quidem fortasse illi, sed ita est. Honores in repub.soli mirantur municipes, literarum decus sinulatur orbis. Vale. Quintilianum a te patri restitutum sciebam, quanquam non restituit, qui suum restituit:

etenim tua es e uolo mea omnia. OmaGπΙ. Cal. Augusti, M. C c C C X C I. HERMOLAVS BARBARUS PATRIARCHA AN TONIO CALVO SUO S.Iteras tuas, quibus dolorem nostrum ex Zachariae patris obitu uehe, M mentematiniustum lenire uoluisti gratissimas habuimus. Non ibitur inficias tibi praesertim An toni amicorum fidissime,d urum id nobis, ecperquam triste nuncium fuiste. Quid enim obsecro magis alieno tem Pore aut illi aut mihi poterat contingere Atq; Ut alia praetercam, quae tibi aeque ac milii sunt cognita, Utrum ei molestius fuisse putas, quod decederet, an quod ab siente me decederet Nosti quo affectu erat in me, quam non comuniec pro inis uo, sed ultra o patres solent. Compertum & exploratum habeo, si fuit ei graue mori, non propter se, sed propter me tantum fuisse. Angebat ec illud eum, certo scio, quod nesciebat quam Aequo animo tantam cladem meam laturus essem: ec qui securus ibat ad mortem, crat de meo tantum dolore solicitus: qui si affuissem, dc robur illud nostrum, quo me non uirtus, non do ctrina non usuS rerum aliquis, sed solus deus sepsit,uidere potuisset, nihil dubito, quin si non alacriter, certe nullo dolore abiturus fuerit e vita. Quanquam ut ex literis tuis, S aliorum intelligo, ea fuit hominis in adeunda morte constantia, ut non dico animi conster nati, d ne moeroris quidem tantilli signa praetulerit, usqueadeo semper intrepiadus,ut in domum aliquam e domo,non e uita migrare uideretur Triduum continuum de Deo, de religione, de animorum immortalitate,uel differentes audiret, ii et ipse dissereret. Sacramenta illa extrema, quae nemo non reformidat, re quoruaegroti fere a necessartis sero Sc cunctanter interpellari solent, non modo non re, fugeret, scd prior,& ultro deposceret. Sensius omnes mentiS dc corporis, quibus pauci eum mortales uincebant,non silum integros, uerum etiam longe subtilio res, quam prius unquam ad extremit usit; ostenderet: dem si ecunculas duas, alteram Christi, alteram uirginis in sinum manu sua compositas, Sc ad pectus applicitas, arctissime complexus, deosculatus que halaret antimam. Hoc genus non dico mortis,sed gloriosae mortis, imo uero salutis,&melioris uitae, quantas uires habeat ad temperandum dolorem, explicari fatis non potest. Accedit quod se ptuagesimum ingressus annum, quam diu in familia nostra uixit nemo, quod functus omnibus honoribus, quod repub. incolumi, quod liberis honesto loco positis,in credibili desiderio,& amore ciuitatis excessit. Frequentia fiuneris tanta ut

audio quanta in ciue nunquam. Reliquum est, ut fratres tibi meos comendem, ec quando mecum esse non potes,illos mihi,non modo ut consolator sedulitate' sed ut pater amore prosequaris.Vale. Romae,Idib.Decemb. Μ. CCCCXCII.

HERMOLA U S BARB. PATRIA RcHA AQ L. Μ. L. PONTIFICI SIGNINO S. D.

Vtabam Signina tantum uilla, atq; pyra celebrari, sed uideo & Signianis epistolis suum decus esse. Placent mihi tua semper omnia, sed quae cum pyris proxime scripsisti, mirifice probauimus, adeo ut prae illis pyra, quae alioqui piaestantissima suere, larduerint. interpretatione mani

de Gellio

204쪽

LIBER XII.

193 de Gellio ita plane sequor, ut nihil magis possim. Delector uero maxime , quod

Plinium a nobis it ire laudatum censeas, quod sunt nonnulli, qui siue quod libros eius n5 intelligunt,sive quod praeposteris imbuti literis, iniquo animo ferant tantum uni uiro tribui, quantum ipsi perspicere, & assequi coniec iura non possunt. Ita est idemque semper fuit: Damnat quisq; quod ignorat. Dolemus ferer in eo quenquam uideri sapiente, in quo ipsi nullo modo sapientes esse possumus. Nec est hoc uulgimGdo uitium, magna quot ingenia pleru* implicat. Obrepit haec multis, haeretq; labes alioqui honesta specie, quassi quod sentiant,liberer loqui uelint: bene aute sentire, cuius quis'; ignarus sit non potest.Ita fit,ut qui seipsi nosse

debuerant, di sius edere iudicia dc aliena prosessione, petulanter re temere pro nuncient, quodq; sequens est,maxime rideantur, suggillentur. Huic pesti contraria uirtus est candor, qui bonis ec simplicibus ingen 3s, etiamsi no summa illare eminenti do 'trina cultis, adesse solet, sua uitia cognoscere,alienas uirtutes ex tollere, quae sciunt ipsi parua ducere, quae al4 saltem non contemnere, uires suas ex alienis laboribus expedere,non ex suis alienas aestimare: quid suo seculo pro fecerint, quanti sit, ψ sunt, quod spirant, ψ in coetu uersant hominii, quanta opergliteris impederint, quantii diei, quantu noctis in iocos,in nihili res absumpserint,

quantu legerint, ij multa no legerint.baciunt hoc alba,& ut Grsci dicunt benenata ingenia: quoru summa, 8c certa proprietas est nuncb docere, doceri semper uelle, iudiciu odisse, amare silentiu: quibus duobus tota Pythagoricoru 8c Aca demicorum continetur praeceptio .Haec illa est,aut n5 magnopere dissimilis,uir tus,humilitatis nomine celebrata Christianis: quae ut ad salute aeternitatis Q gloria certissima est uia,sic in omni uita homini, praecipuer literato,necessaria comes est, sine qua nec dociles in inueni edo, nec prudentes in iudicando futuri sumus. Sed transuersos rapit audacia οἱ superbia.Imperitia sua cuiq; mala est, sed ignorata pestis.Initium sapientiae ut Plato scribit imperitiae suae agnitio meglectu hoc conscientes,oc miscros facit.Euefius sitim, non dico inuecfius, ultra quam uolui: sed nunquam satis cst arrogantiam incessere: alioqui si nominib.parcas,nulli ho, minum generi conuicia periculo minore facimus, quod nunquam de se dictum putant, qui omnia sibi tribuunt Castigatio Pliniana, quando ita uis, diubes, urges,increpitas, eXibit quocun* alite. Mirum dictu, quantum doctis uitis improta Dari haec nostra cupiam,ut mihi, quod aliis quom pluribus eueniat, non fuisse istia haec errata, sed parum intellecta, quae mihi errata uideantur. Nam indocti nostra recipiant, an renciant, parum interest: ab hs enim laudari etiam laudanda, laus non est.Hunc mihi stomachum uel autoritas tua,uel Signina certer pyra faciunt. Vale,sexto Calend.Nouemb. N. cccc tac II.

HERMOLAVs BARBARVS PATRIARCHA A Q V ILEI EN s Is P Ico MIRANDULAE SVO S. D.

Aluus sis. Accepi literas tuas, quib. magnopere laetari te scribis, quod Plinianam castigationem susceperim. Iactare me hoc opus Naturalis historiar nobilissimu, 8c sine dubio coeleste,ir

ci nobis inuidere possunt,minus avide a ueteribus exceptu fuisse, sero in manus haberi, parcissime legi coeptum. Respondeo uerum esse. Ita praedicare

soleo, eiusq; rei argumeta duo sunt. Primum, quod eum paucissimi citant, idq; in euissimis fere causis, aliqui etiam coarguunt. Gellius dum maligne laudat, in or dinem quoq; redigit.Macrobius post Q. Fabium miratur quidem eum, sed si te pisset, coenas suaS fortasse lautiores secisset, nec aliqua parum uera in secundas,

205쪽

EPISTOLA RV Μec arborarium suum contulisset. Hieronymum aliquanto plus studiosum eius sic minis suis e conspicio. Nam Servius Grammaticus uidetur eum non gustare, seu olfacere: imo quasi canis Aegyptius currendo lambere. Alterum indictu, quo nullus fere liber maioribus, oc pluribus non dico umis, sed portentis sicalet, nem p e quia diu iacuit infrequens,ec cunctanter aditus. Sunt libri eodem quo arua fato, si negligantur, sentes alunt, dc monstra, quibus tollendis non unus Hercules sit fatis.Dixi rem, nunc causam eius accipe. Duo sunt Opter quae ad nouos libros concursus fiat, res 8c uerba: utro in ueteres affluebant, nobis emendicanda sunt turpis mer, uel minime: illis Romanae linguae decus stabat, nobis concidit. Lati nus illis sermo quasi uerna erat. nobis alienus, externus, uenalitius. Illis utram lingua sippetebant autoreS, a quibus omnia ea tanquam a fontibus haurire non so lum sacultas, sed uoluptas erat. Vnde istia aec praesidia nobis c unde uiui latices eunde auxiliares illae copiae In tanta librorum non iactura, sed naufragio, non clade, sed interitu, non sumus omnino diis odiosi, quando superstes est Plinius: sistentat ille nos utcunq; mutilus, decurtatus, lacer. Nisi extaret, actii esset, tunde remus aquam Omnes si eadem quae caeteros a de stet nobis eum calamitas, profligata spes omnis esset latinae rei constituendae.Nunc eo duce, quanquam semianimi,& exangui uiuimus: Θc nisi ipse mihi blandior, uidetur in dies proficere, hahetur in manibus, celebratur, colitur. Ad eum omnia serescripta & dieta rclega mus.Censetur indoctus, qui Plinium 1ad legit: indoctior, qui lectum contemnit: indoctissimus, cui non sapit . Debet aetati nostrae plus quam sitiae Plinius: sed nos ei magis qui per illum maxime subsistimus. Alri rem latinam iuueriit, ille ipse no his est Latium. Tria millia, ec quingenta errata in eo, necdum toto comperi, aequantum in me fuit, restitui: edenda primo quoque tempore, si amici proba

uerint. Vale. HERMOLAUs BARBARVS PAVLO c ORTE

SIO S. P. D.

AP Ericulosius mihi est ista, quae postulas, decernere, quina Iaboriosiug.

Via Sunt enim talia, in quib. diu haesitaverim: utcuns, tibi nec postum ne I li gare, nec debeo, alioqui si tua causa periculum adiero, minus dolebit. Dicam igitur quod sentio.Sturionem Grsci modo appellant hysicam,

siue hysicam, id nomen porcum significat. De lampreda non constat, ipse tanaen Iampetras dici crediderim fontanas tincas,& uulgo nominatas lampetras, quasia lambendis petiis.Sunt qui a fulgore lampyndas uocent eas, sed autore nullum habent. De trutta non uideo quid sit,nisi troctam quis uocet. Ita enim piscem nominat Ambrosius in Hexae mero, item l Aelianus, sed inter marinos. Vale.

HERMOLAVS BARBARVS IOANNI PICO MIRAN DULAE S. D.

V uero Pice adeo nihil mihi debes, aut silentii, aut ossicii alicuius erga

te mei nomine ut mihi literae tuae magno etiam rabori fuerint, qui ne gligentiam meam pro tua deprecaris apud me, cum utrunq; a nobis a pud te prius quacunt mercede redimi debuerit. Haec ingenii tui bonitas, candor, squitaS. AgnosciS alienam culpam, cum aut tritare, aut partiri certe posIis,in mutuo crimine solicitus es, qui Zc anticategoria, Sc causa etiam meliore securus esse poteraS: aut reus est uteri, aut non tu. Alioqui iam qd ad te attinet

purgasti. Reliquu est, ut ec ipse fatisfacia. Sed quid a me ad te potissimu scribi potest Inhortabor ut literas amare pergas, in quib. es eminetissimus Monebo ut

uirtuti et bonis motibus dedare, in quib. tantu profecisti, ut dissicile cognitu sit

206쪽

Is sutri philosophiae parti maiorem operam impenderis, ei quae spe stativas,8 instrarmenta continet, an ei quae dogmaticen, parameticenq; complectitur Orrinino summum, di humano captu maius est. quod tu aut genio,aUt certe opifici tuo de hes, tam tenera aetate consecutus, qd extrema senectute impudentissimum optare. Non sunt haec Pice tua, naturae sint, Dei sunt: quanq; si aliquid tuum est haec maximer tua sunt.Vide quanto minus tua dici poliunt, nobilitas fortunae, ualetu do, forma, quibus bonis tam nulli cedis, quam nec illis, quae magis tua sunt. Huc te hortor conuerte, hoc diu, ct noctu uolue, quantum nomen ei siS, qui te usque adeo ditauit, ut nec soluendo,nec expunctando sis unqua futurus, quae posside S. Cogita quantum possisi qui te ista posse uoluit: quantum amet, qui te de tam multis millibus sibi legit, qui senes puer fere uinceres: quibus nondum ephebuS, eruditorum hominum coronas in admirationem doctrinae tuae uerreres. Nisi hoc ui des,nisi aestimas,iam nunc amrmo tibi,&libera uoce predico, te non tantum elicquantum es. Immensum 8c infinitum est, quod mihi de te pridem spopondi, Sc spondeo: sed opinionem praesumptam nec oratio nec pi pedicatio consequitur. Facio ego ut solent, qui quanto plus aliquem mirantur,& explicare UoIunt quod sentiunt, eo minus id assequuntur quod uolunt: ut quanqua magnum aliquid animo concipiunt, uerba tame desint, ec moliri potius quam dicere potuisse uidean tur.Proinde tu ne haec ausculta, qus nunc describo,sorasq; promo, sed illa potius intellige, quae intus de to olus & tacitus loquor,tanto hercle maiora, quanto cogitatio sermone hoc est. Marsilium saluta, oc Salutatum tuum. De Politiano nihiΙOpus est labores, qui breui ut audio) mecum erit, quo nihil mihi poterat in hac legatione tota iucundius accidere.Bibliothecam istam in dies maiorem dc orna tiorem instrui tam gaudeo,ut nihil supra.Debent Florentinis literat, re inter Flo

rentinos Medicibus,& inter Medices Laurentio,qui gentilitium hoc familis sugdecus non minori cura fouet, Φ Rempublicam, cuius administrandae constituendi, ius habet.Vale. Mediolani Cal. Ian.Μ.C C C C LXXX V II.

HERMOLA V S BARBARVS ROBERTO SAL VIATO s. D.

-- Alseris Salutate, si quid aliud praeter occupationes meas sitisipicaris sa M R isse, quamobrem tibi nondum responderim. Vulgaris ha ,-iac lata sileth redemptio, sed mehercle tam uera, ut nisi tu eam probes, de meonerfidiata in te amore, fide studio mater meritus esse uidearis. Gratissime mihi semper literae tuae omnes, sed illae stupra modum, in quibus Mirandulani mei nomenat in mentio: nihil est eo uno mirius in literis, nemo quem laudari, ornari, in coela tolli malim, nemo a cuius praedicatio e digredi minus possim in quo sum fortasse, nulli tamen esse uideor intemperans: tam multa in eo laus, tam nulla fini, ut ianire ambitioni, di assentationi locus desit. Apologiam eius legi, &inca me. Quid ille mihi tantum tribuit, tam parum merenti cur ordinario testi,ne dicam gregario tam honorifica prisatione densiciat,illo praesertim opere, quo nihil subtilius, uehementius, acutius ' de quo tamen fatius est iudicium meum distera tantisper, dum plane totum perlego. Quoniam aute rescire cupis quid agam : ecquid aliud Postum dicere, quam studeo Publica quidem curatio, nonnihil instatiae illi meae detrahit, imo studiis non instantiae: insto enim acrius,& pensum exigo acerbius: quod mihi uis maior abstulit, assiduitate sarcio, quato mihi negotiorum plus ac cessit, tanto auiditatis & alacritatis plus incussit. Ita in serias illaS omnes, quas ua

letudini priuatus homo dabam, in publica distribuo: ita quod mihi ex una causa deperit, ac decidit,alia rati de corrogo. Credo alias ad te scripsisse, aut dixisse tibi,

207쪽

qui ex me audierint, instrumentum Aristotelis: ita enim logicen Peripatetici se 1 c appellant, itemq; libros o cito de ausculiatione physica, dc treis eius rhetoricos

in latinum a me pridem conuersos esse Dioscorides iam persectus est, manus e nunc a me sitamma imponitur: parata filiae dos est, propediem locabitur. Tum te Uatus onore Aristotclem aggrediar totus torum, qui nisi alio me deus auocet, ab Dioscoridis editione biennio fore prodibit, absolutus utiq; in logicis, & cum eo comentari j, quos in posteriores analyticos iam perfecimus. Post emisia haec ini ho naturalia,& diuina, ite rhetorica, ec poetica, partim comentationibus, partim annotationibus, omnia cius philosophi uolumina pro uirili mea instruens. Sunt enim & in problematis, ec in animalium histor14s nonnulla, que claritate lucem is desiderant , cacursim, ec breuis anno tamenti lumine praeterfluam: paratus nihil praeterea noUUna aggredi tota vita.Etenim comprimenda mihi est aviditas, imo

improbitas hec ingenii,ne dum restibile ac fertile haberi se uult, idem operosum, ec ambitios iam esse uideatur: cottidie uerius experior, quam dici solet, paria esse amplecti omnia,& nihil. Vale. Mediolani, duodecimo Calendas Noti embres,

M. cccc LXXX Utas.

Exa emeron tuum nudiustertius ad nos Salutati opera delatum, ita auti de legi, ut prima statim die, nec tota, sine interspiratione totum hause 1 rim.Tria me in eo mirifice delectant. Primum, quod oratio tua docet, & mouet, id quod oc in sacris literis ueteres theologos, Sc in philoso phia etiam naturali Pythagoricos ec Platonicos obseruasse constat, recentiorib. in docendo tantum sudantibuS. Alterum, quod in tanta rerum copia dc impuni late diripiendi, tam castas ec innocentes manus habes, ut in hoc scribendi gene re teipsum,non alium se lutitus este uideare: at p hoc iam nec cum ueteribus,neci cum neotericis commune, sed tibi peculiare, at* tuum est. ln quo quidem seia sum tibi meum aperiam ) ita sitim astedius, ut quoniam haec priores illi non dixe runt, quae tu dixisti,nihil sere dixisse mihi uideantur.Tertium, quod uideo te nothiam Aristotelis, quam Platonis, ec sectarum eius factis initiatum, plenos inde haustus in hanc lucubrationem contulisse. Omitto quam multa ex plotino egregia, quam cursim ec eleganter attigeris,ut quicquid fere quatuor eius ec quinquaginta uolumina in sex novenarios a Porphyrio digesta continent, non plus legisse. quam edidicissie uidearis. Nec illud praeterire postum, q; inter nouos θύ ueteres theologos ita medium te geris,ut nec illorum simplicem maiestatem oderis, nec horum ambitiosas ibtilitate rapiaris.Ita sit,ut dum alteros potes, utriusi generiuoptima decerpseris, id quod in ipsa quoq; Davidici poematis enarratione factu

rum te spei amus. Vale. Venetijs,pridie Nonas Septemb. M. ccc CX cIX. HERMOLAV S BARBARVS IOANNI PICO MIRAN

DULAE S. D.

Alue humanissime Mirandula. Ego uero de te tam libeter ubit prae dico, ut nihil maiore uoluptate faciam: non uolum quia nihi ut inquit ' Plato iucundius auditur, quam ueritas, sed etiam quia ut Palemo tim at qui t)multo est dicere, quam audire uera iucundius. Accedit quod la hore nullo ut est apud Aeschylum, Menandrum, ec Euripidem saepe etiam non quaesita ueritas prodit,inuitissimo etiam plerunss homini mprimitur,nullis que stionibus, sed sua tantiu iii.Haec est tyrannis illa, quam tu candorem tuum secutus,

huma

208쪽

OBER XII. 39 humanitatem & bonitate interpretaris.Et hercule tu iam tantus es, ut qui te non laudat, iudicio ec existimationi suae detrahat. Rem suam agunt, rationib. suis consulunt, suam famam redimunt, qui favent oc cupiunt tuae. Multa sunt in diario tuo nomina, quae tu nescis, tibi creditores tui debent.Mulii consiliu Prodici sequutit, dant ut accipiant,manus manum scabit,ut Epicharmus recinit: quanto faner cre ditoribus, id est, laudatoribus tuis minus debes, tanto plus tibi, qui eos uelint, nolint, creditores iacis tuos O inauditu genus eris alieni, creditores csse,n Save de hi tore.Sed occupatior sium, lut tecti diutius lusitare possim. At tu c3 solutus es, dii boni, ut quenqua patiare feriantem .Hactenus obsecro me tuleris longiorem iocum aliquem ut admittas non postulo, oscitatiunculam breuem postulo. Valecum Politiano meo. Romae,Idibus Augusti, M. C c c CT C.

HERMOLAUS BARB. ORATOR VE NET V S, PATRIARCHA A Q V ILEIENSIS, IOANNI PICO S. D.

Ene est,hene conuenit, qui multu amas, multum ut misi pontificatum

Aquileiensem congratuleris, multo etiam maiora mihi tribuas, ec orni

I neris, i aut possim optare, si sim cupidissimus: aut promereti, si mode-vi stissimus. Scio pietate tuam erga me, Video quanti me facias, agnosco uim amores tui, nihil habeo copertius.Vtina aliquando sit, ut mihi tecum uiuere, de natura, de Deo, de fanctis moribus philosophari liceat. Quantii hoc cupiam' quantu secundis meis rebus accessionis faetu iri iudicem, si hoc eueniat, nec possum cxprimere,nec si posistim, hoc utilioco uelim. Obsecro, si me unqua bene uolentia tua dignum existimasti, eodem numero,& loco etiam meliore, si fieri potest, apud te censear Hermolaus, di facerdos: ut quem paganu seculi dii exeris, militem Christi factum arctius colas, Sc chatiore habeas. Ego te Sc claristimas uirtutes tuus tam possum non praedicare, non admirati, non tollere, Φ tu non augere. Si astentior, aut mentior, tibi, hoc est, doetis omnibus sim cotemptui. Tenuit me

pridem super te,rebus j tuis S nunc stupo recellasis scientiae.Patienter hareleges, nec exaltatum erit cor tuum,nec clatos habebis oculos. Cur enim tibi plataceas: qui noueris hec bona, quς possides,n5 tua,nec de peculio tuo esse,sed pro Afecti tia,&dominica Ignosce, rapuit ec evexit me transuersium ueritatis Aquilo, ec charitatis Fauonius. Vale. Omar, pridie Cal. April. M. cccc AECI.

ERMOLAUS BARB. GEORGIO MERULAE s. D.

Lato in diuina illa sua institutione de legibus, in ter prima comemorat in omni repub. praescribi caueri Q oportere,ne cui liceat, qine compo suerit,aut priuatim ostedere,aut in usum publicu edere, antet ea constituti super id iudices uiderint,nec damnarint.Vtinam hodieq; habe retur haec lex, Merula uir doetissim emessi enim tam multi scriberet,neq; tam pauci bonas literas discerent.Nunc & copia maloru librorum o mundimur, ecomissis eminetissimis autoribus plebeios & minutulos consectamur. Et quod calamitosissimu est persti iuxti, imperitiq; de studiis impune ac promiscue iudicat. Ex hoe fonte persuasio illa exitialis Ac monstrosia manavit, philosiophos, iureconsul tosci; iton possse eosdem essie, oc eloqueteis. Quam sententia quia multis locis tum lan do coram, tum sicribendo taxauimus,non dubito quin odia, & offensionem multorum incurrerim, aut, quod tibi freques prouerbium est, irritaverim crabrones. Sed quando militiae huius sacramentum adiimus, capitale est decedere presidio. Equidem statui, modo in me aliquid facultatis sit, non rixando, iurgando ue, scd scribedo interpretandoq; probare causam meam uitis doctis: ut ipsa mihi res te

209쪽

t B LIBERstimonium asserat, nullam esse omnino materiam, quae genus illud dicendi presseium ac floridum arque recipiat,atque historiam naturae Non eam modo, quae rationes eius particulares Θί sensiles cotinet nam hoc Plinius Secundus extra omnem controuersiam constituit sed eam quoque in qua uniuersales ec spectatius quaeruntur. atroci genus in Themistio primus ego attigisse, quod sciam, credo. meum propositum, rogo te Merula, quibuscunq; potes rationibus protiche. Esto mihi non d fensor adeo, sed adiutor, 8c censor. Quoniam Uero negari non potest, incidere in philosophia locos, quibus explicadis fingere ac nouare quaedam necesse sit: id , 5 M. Tullius, ct omnes ueteres concedunt, modo id nobis cum Praefatione quadam, ceu praestito honore agatur: aut, ut ille ait, modo quae ita no Mis nominibus notamus, latina moneta uideantur perculsia: in hoc te aequus muhabere uelim istimatorem, Θ iudicem, ut si qua in libris iiiiieneris aut ori iuno factitia,aut licenter, ne dicam immodice ac duriter tranStata, aut per abusionem audacule trans Osita, aut imitatione aliqua sorti ter afformata, culpam tu nobis hunc

rotam praestes atque condones. Nec tamen multa te ut arbitror, o Tendent.Doc esummum, aut circiter Uerba opere toto comperies, quae arrepta de foro dici no

Polluat, atque horum etiamnum aliqua iam latinis auribus trita desium plinaus, aliqua ipsi poperimus. Caetera non abhorrent ab iis uel doctorum. Sed explicare non postum, quam mihi haec, quae si psi, non satisfaciant. Non quod meliuS po luerim tum, cum illa scribebam, sed quod nunc si mihi eadem exigenda stylo ef- sciat, infinitum, quam uideantur mihi posse Oc commodius A locupletius dici Nec mihi aliquis illud obiiciat, cum te excusaris, Barbare quid loqueris Non e nim ad id ualere hoc, quod modo dixi uolo, quo qui perfrixisse se queruntur, ClUt declarem me in illa haeresi constantius perstare,ut putem fere facili mi esse, o hilosophiam latinis literis mandari: quandoquidem illa ipsa minus latina qu e aut quod in rariore sunt usu, aut quod priuata, oc sua philosophis sunt, quaesita uenia dicere nec eue habuimus, nihilominus arbitramur posse illustrius 8c elegar us nominari. Alioqui ego ea non proinde isignanda esse, recipienda Q cens eo, scd tan

tisper dum aptiora aut inuenio, aut ab alηS doceor, tanquam precario nS Utemiar

Dicauimus porro tibi libros Thcmisiij dc ingenio animae,utra iam ob causaria Metat argum elo h oc utcunq; scires te a nobis amari, coli Φ, & ut agnoscens in nobis impetus aliquos,bons frugis indices, pro tua bonitate humanitatere quibus cuin rebuS polleS,faueres Vale Veneti js,M CCCCLXXX.

ΗΕ RNOLA Vs BARBAR VS PETRO CARAE a UREOON s VLTO ET ORATORI FACUNDISSIMO S. D.

Uxit uxorem clarus bello, θί pace uir Triuulcius Neapolitanam prie nobili familia. inuitatus sim ad conuiuium, imo ad pontificiam di adipalem coenam. At ego ad epulas primaS statur, spectator potius quam cori uiua fui. Credo gratu fore uel tibi, uel posteris,si fercula quam bre

uis stive descripsero: non ut Macrobius apud nostros, nec ut apud Graecos Athenaeus iustis uoluminibus, sed Ut occupatus homo, re ad epistolae mensuram Primum, aqua manibuS data, non ut apud nos stantibus, sed accumbentibus, ut iuuero sacea Tum illati pugillares ex nucleis pineis, & saccharo pastilli it m placen ce nuci eis amygdalis,& faccharo cofectae, quo S uulgo Martios panes vocamus. Secundum fertum altiles asiparagi.Tertium, pulptilae: ita enim popime appellato 1 eius cula. Quartum, caro dorcadis tossa. Quintum, capitula iunicum mitulo rum ue, una cum Pellibus elixa. Sextum, capi, gallinarum columbarum in pulli,

Bubuleis comitati linguis, dipeta nibus ac sumine, omnibus elixis, addito Lymoniacae

210쪽

Miser L LANEORV M. et coisoniacae pultatio: sic enim cupediarii Mediolanenses t iocant, qtiam nostrifer miacam. Septim una, hoedus integer tostus, in singulas singuli capidas, cum iure, quod ex amaris cerasis, siue ut qisida malunt appellare, lauro cerasis, condimenti uice fungitur. Octauum, turtures,perdices, phasiani, coturnices, turdi, ficedulae: re omnino plurimi generis auitia, molliter 8ί studiose tosta. Colymba des olivae condimenti loco appositae. Nonum, gallus gallinaceus, accharo incoctus,&a-1pergine rosacea madefacriis, singulis conuiuis singuli patinis argenteis, ut ec caetera quo J Uascula. Decimum, porcellus integer tostus, in singula singuli crateriaiusculento quodam liquore perfusi.Vndecimum, pavi tosti, pro condimento leacopheon ius, imo ferrugineum e iocinoribus pistis, Sc aromate preciosi generis, ad portionem dc symmetriam additum, Hispani appellant. Duodecimum,

tortus orbiS eX OUo,1 acte, aluia,polline, sacchareo,salutatu locamus.Tertiuindecimum, struth ea cotonea ex saccia aro. Quartum decimum, carduus, pinea, scolymon siue cynaram potius appellare conuenit. Quintumdecimum, a totis mani hus bellaria, Gc tragemata omnis generis saccharea. Inducti mox lustriones, pari comimi,petaurista aretalogi, fanambuli, choraulae, citharoedi. Singulis porro ferculis praeibant faces, atque tubae: sub facibus inclusa caveis altilia, quadrupedes, auiculae, omnia Uiuetia generis eius uidelicet, cuius ea quae magistri θ structores

cocta mensis inferebant: naensiae per atrium abacis singulae singulis dispositae, sedec priui priuis ministri. Ante omnia silentium, quale ne Pythagorici quidem ter

SEARCH

MENU NAVIGATION