Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

io EPISTOLARUM HERMOLAV S BARBARVs ANG. POLITIANO SUO S. D. Vod ex secundis rebus meis laetitiam incredibilem conceperis, ne nouam rem fecisti, nec mihi non praevisam, imaginationeq; praesum

ptam. Novi quanta propensione, ait adeo indUctione animi pro Uin GK IS eiam duram, & inexplicabile susceperis ornandi, 8c tollendi nominis

mei quam constans, pertinax,& addictus in eo fueris quam rem tuam uidearis a gere, cum mea agis. itaq; nihil sum miratus, quod rationibus tuis consultum putaueris, cum meis est prouisum. Habeo tibi, 8c semper habebo gratias, non solum ut amico, & beneuolo, sed ut Politiano, id est, ut homini do e issimo. Plus enim est a Politiano, quam ab amico laudari. Testimonium, & iudicium amici fallitur, Politiani etia amantis non fallit. Laurentio no minus principi tuo, quam meo in dies plura,& maiora debeo.Testis est ipse.In magno uersor periculo, ne in tanto meritorum eius erga me cumulo, ec ingratus,& barbarus ei Ne uidear. Vale. POMPONI VI LAETUS ANG. POLITIANO IVO S. D.

Eritis quam opinabatis ab amicissimo seri, distuli ad te mittere, quod sis: summopere legere optabas. Causa fuit nescio quis, qui se intra pauco&dies daturia Quintilem ec Sextile mihi pollicitus est: remq; is longius

Opinione mea traxit. Ipse tande ut creditori, qui uel praecipuus es satisfacerem, quae apud me erant,diligentissimer exscripsi. a Venusia Apulorum adlata sunt marmorea in tabula: obscuro loco ibi latebant.fragmenta aliaria tabularii, Ubi annus integer erat coniungi nequiuerunt, quod multa deerant, illinc translata Arianum: summa cura, quae superest tabula, seruatur. Mitto 8c quaedam nioni menta rerum eodem in loco reperta, ec placitura tibi ut existimo amatori uetustatis Romae fere idem, sed mul to ante,uerum sine caret si habere cupis,rescribe: quanquam quid hoc dixerim cum facile intelligam te plurimum id quaerere: ea uidebatur optabilius si poposceris. Scias omnia, quae apud me sint,tua esse.Duod te sum petiturus, at terum studio, alterum autoritate conficies. Ill ud est apud Valerium Flaccii in quinto libro, cum loquitur de Chalybibus populis, apud quos ferrum repertum est: quid sibi uelit, indigena Quod sequitur corruptu est: 8c sta tim duo carmina, quae sequuntur fabulam habent mihi incognitam .Fortet Apol lonius aliquid de ea re scribit Tuum limatissimum iudicium expecto, quod, mea sententia, quicussi profitemur literas,ueneremur necesse est. Sed de ingenio scio quid scripturus sum aliud alterum erat, ut unicis literarum fautoribus Laurentio, ac filio me comendes. Ab Laurentio tua opera obsecro, impetres literas non uulgares,siue ad Ioannem Tornabonum, siue ad oratorem Florentinorum, in com mendationem Fabritij contubernalis mei, qui, ut prsdica notissimus est Laurentio, aliasq; Florentiae negotia Regul 1 Faventini egit. In praesentia cum sit expeditaturus quaedam honestistima in Curia Romana, autoritatem Laurent in quae plurima est uehementer accedere capit. Essice tu homo non minus literatissimus, quam integerrimuS, ut uoto fruamur. Bene ualeaS. Romae, decimo sexto Calen das Aprilis.Μ.c CCCLXXXVIII. ANG. POLITIANUS POMpONIO LAETO S. D. Vas a te nuper accepi literas, ita gratas habui mi Pomponi, ut me ab putem immortalitate donatu. Sed Ac semenstre Calendarium mire

suit gratum , ec quam ais tabulam bello Marsico factam: quae si eadem est quam Romae obiter legerim, vereor ut satis ex fide siit exscriptae. Si quidem

22쪽

quidem Aimilius no Aemilius erat in saxo. Quam eandem diphthongum etiam super ipsa Panthei testudine adnotaueram. Quod uero etiam si diis placet) de

obscuris poetarum me consulis , homo omnis literaturae consultis si inus, atq; id mihi ex amore tribuis, quod tibi ex uero debetur : intelligo quam tibi debeam, quam mihi faueas, quantum oneri s sustineam. Dicam tamen quod sentio, tibi isti non rem ipsam, studium certer meum, uoluntatem Q probabo. Versiculi ipsi, quOS uere mendosos putas,hi sunt uidelicet: Indigena aeterni rupem Iouis.hinc tibi Mavors Dant uirides post terga lacus,ubi deside mitra Foeta legat partiri uirum fouet ipsa soluto. Hos equidem ita legendos arbitror: Inde Genetati rupem Iouis, hinc Tibarenum Dant uirides post terga lacus,ubi deside mitra Foeta ligat, partu Q uirum fouet ipsa soluto

Ut sit sensus: post Chalybas promontorium Genetaei Iouis, dant post terga, hoc

est praeternauigant.Tum uirides lacus Tibarenorum uirides, scilicet, quonia pecore abundant, atq; ob id pascuis, quibus scilicet Tibarenis mos est, uti a parturi entibus,tanach etiam partu liberatis uxoribus, uiri in lecto mitrati collocentur, Scipsi uice puerperarum foueantur, curentur Ἐ: quod ex Apollonio mira breuitate tralatum, cuius in libro secundo sunt hi uersus.

Addunt interpretes Apollonii, scriptum id etiam a Nymphodoro in Tisinomis, tum Genetarii promontorium a Genete fluuio uocatu, in quo templum sit hospitalis Iouis, quem Xenion appellantadem eodem libro sic scribit Apollonius: Αγχι δε ναουτατα φλύyρ Ῥερ Τιραρόψοὶ ΣΓυορ ηνοιο rpn -Γυ υπὲρ ἁ Γυ. Quo loco πολυρρθυες ab agnorum copia dicti. Vnde uirides lacus erudite dixit Valerius, ob pascua, ut arbifror. De Tibarenis etiam Orpheus in Argonauticis post Chalybas meminit statim: ec eosdem Strabo libro XII. Tibarnos appellat.

Quod autem de Eribote quaesieras: fuit is filius Teleontis, de quo sic idem scri hit Apollonius libro primo.

Literas contubernali tuo commendatitias ad Oratorem Florentinum, paulo ne

gotio impetrabimus a Laurentio Medice: qui si mihi quasi uni e minutioribus lia teratis,nihil non indulget, cur quicquam tibi literarum principi deneget Vale, ec si quid te dignum ex antiquitate habes, participa quaeso nobis, tui cupidissi mis Et Vasinio dic salutem meis uerbis. Florentiae, Im.Calend. Martii. M. ς ccc LXtata VPII.

Locus Valeri

ne eum pro

montoriam

Iupiter Tiburni Strobini.

23쪽

EPISTOLA RV

Grosculatim

Retorquere

POMPONIVs LAETUS ANG. POLITIANO S. D.

Am tempus appetit eruditissime, ec candidissime Italorii, ut Lucreti ii libros remittas ut uir integer fide soluas Dabis ferendos ad urbem Pe o treio, homini fidei summae, qui celebritate tui nominis cum caeteris nota stri ordinis amat, colit, ueneratur. Nam qui quis est, qui de se bene senserit, gratulari plurim si debet seculo nostro, cum tales habeat uiros, quales malo res nostri in simina gloria habuisse duxissent Data opera Florentia se confert, ut te sirpius uisat, Z ut totus ex lima tua pendeat: utinam dc mihi liceret Cum de altitudine tui ingenii cogito,non possum non admirari, cur nostri graculatim & siurnatim ut ita loquar)ad te non aduolent. Legi opus tuum, in quo apertissime do Otrina quada singulari ueteres ab inferis reuocat se uideris. Sed parcius in praesciaria, praedicatione mea non indiges, fatis enim tuo labore clarus es. Vera quoties de aliquo sublimi interpretatio est, unus Politianus occurris. Ego quid de perspicacissimo ingenio tuo sentiam,una epistola, ec longa quidem, eXplicui, quan quam in care quid longuin esse po test Credo distulisti carmina Lucretia remittere, propter uariarum disciplinarum occupatione. Obsecro, ait obtestor, effice ut ad suum Quirinuna redeant. Habeo quaeda uetustissima monimenta, quae cuin uideris obstupesces, admiraberis Q, quba nuper effossa, erutaq; ec inueta,in illa tua obseruatione reperiantur. Quadere diuinitate quandam in te e Te intellego, ut uere animus tuus sit de coelo sumptus ignis. Dil te scruent. Comenda me Medici hus,patri di liberis literarum patronis. Deinde plurima salute Demetria imper rias. Vale. Romae, ante V. Calendas Iun1j.

ANG. POLITIANVS POMPONIO SVO S. D.

Vcretium Petreio dedi, que tibi iam redderet. Vah, tam sero, inqui MFateor sed non plus negligentia mea, quam tuae humanitatis fiducia, dualia ex aliis in quibus opera ponatur, occurrunt, dilatas hic in qua g driennium liber est, qui uel triduo poterat abs tui. Caeterum ego Poni ponit mei memor, qui quidem nescit offendi, a Politiano praesertim, pretuli audacter ossicio commodum. Petreio nondum frui licuit,ut optabam, probo, &anti quis moribus homine. Iam tum peregre aberam, cum ille Florentiam, statim operegrinationem meam rusticatio excepit. Spero tamen dierum paucorum laetis ram, ut in urbem reuerterimus, inrupta quod aiunt) copula sarciet. Quas in me laudes consers, quanquam agnoscere salua fronte non ausim, tamen ob id grati stimas habui, quoniam cum nec irrisio in isto S mores, nec adulatio cadat, neces Iecst laudatio haec aut ex amore in me nimio, aut eX Uero proficiscatur: quoru chim sit utrunq; milii gloriosium, alterum diu in uotis, alterum etiam supra uota est. Monimenta illa, quae narras antiquitatis, iamiam tractare, comple fit, adorare gestio: per fortunas imperti, si quid habes, quod excellat. Medices nostri unicer tibi se uent.Demetrius autem salutem sibi a te dictam totidem uerbis remuneratur .Vale.In Faesulano sexto Idus Augusti. Μ.C Cc CAECI.

BAPTISTA GVARINVs IOANNI PIc O MIRANDULAE S. D.

Ondum concedo secundum te litem dari oportere: nam facile possum tuas istas captiones in te αντινέ pag. Si tibi praeceptor sitim, cur mihi noobsequeris Sinon sum, cur me praeceptorem appellas Necp ideo no- men hoc recuso, quod te discipulum sperna, quem mihi praeceptorem assero, sed quod tuam doctrinam dc ueneror,ec praedico, in qua te neq; unguium meorum nota, neq; transuers1 calami signo, neq; miniata cerula, neqt obelinco de

nissi, aut asterisco, tantu promouisse mihi conscius sum. Sed in nouum quoddam uindiciarum

24쪽

LIBER I.

uindiciarum genus ut uideo incidimus, dum tu mihi eam possessionem asserere contendis, qua ego cedere conor. Quae unquam Rhetorum causa huius generis actorem, aut reum habuit Ego, mi Pice, nunqua in hac pugna tibi herba porrigam, nisi prius bona cu gratia composuerimus ut quando aliter non succumbis Utero nostrum alteri praeceptor pariter, δέ discipulus iudicetur. Sed omismis iocis seria agamus:&Heptaplus tua,& mipse tibi merito placere potes, clim omnia doeiorum hominum puncta ita sis assecutus, ut ne in tabellae quide latebra liuor ut lus appareat.Idem in reliquis scriptis facilius tibi datum iri sperandum est, cum Usus etiam accesserit, qui solet in scribendo magister haberi optimus. Quod ad me attinet, gaudeo uehementer laudato uiro,&ab omnibus, ac ubi laudando Laurentio me in ore esse, addito praesertim Politiani calculo: cuius ego copiosam, &arcanam multiplicis disciplinae testione ita complector, ut admirer, ita admiror, ut comendare non desinam. Quo fit ut extra do strinae aleam me ab illo poni, triumphi instar existimem. Quod librorum meorum indicem p ctis, id mihi Sc labo riosium est,ec inutile. Satis erit, si pro tempore postulatis meis inseruies. Nuc Martianum Capellam, & Senecae quaesiones naturales opto, si modo emaculati sint codices: Nam qui apud nos sint, opera Sibyllae indigent. Eos si impresios cmere possim, gratius mihi erit: sin minus, non longo postliminio tui ad te redibunt. Vale sp cimen bonarum disciplinarum, mel amare perge. Ferrarie, Non.Decemb.

m. cccc Laeta XIX. ANG. POLITIANVS BAPTISΤAE GVARINO SUO S. P.

N n Stendit epistola mihi nuper ad se tuam Ioannes Picus Mirandula,prin

ceps omni laude cumulatissimus: in ea cum tu mihi multum tribueres

ex xecenti Miscellaneoru stetura, tum uero seorsum in scheda syllabas

notasti aliquas in quibus meam nonnihil diligentiam requirebas. Sed hoc posterius tamen ita cunctanter, ita sus iciose fecisti, quasi denim metuisses, ne me Iedi grauius putarem, sicubi abs te non doctissimo solium uiro, sed optimo quom redarguerer. Ego igitur quanquam dissimulare non positim, laudationem mihi tuam fuisse pro eo ac debuit omnino gratissima, tamen ut eam quo* plausi hilius exciperem, causa fuit in primis, quod abunde sdem blanditi js illis tuis comes addita libertas, ne dixerim castigatio faciebat. Etenim non ego auidius refellam, quam refelli me patiar, ec opinionum fallaci js, quasi morbis animi praecipuis, multo etiam libentius ipse caream, quam caeteros liberem. Tuum Uero mihi om

nino quasi pro lapide Lydio, iudicium debet esse. Nam ut illo purum dinoscitur aurum ab adulterino,sic apud me de tua facile sententia uerum uidetur posse, sal sum o discerni. Nec est in quo tam bene de propriis mihi studi js spondeam, quam quod ita disputare Coleo de ambiguis, ut plus inuento uero gaudeam, Φ uic storia.

Quanquam autem ab S te tantae autoritatis homine prouocatio non est, tame prorua singulari humanitate quaeso benigner audias quid ad ista respondeam . Negas probare te quod imolare prima breui, quod item matutinus prioribus correptis syllabis enuntiauerim. Ego uero tametsi rudis in primis, non adeo tamen obtusi sum pectoris in uersibus maxime faciundis, ut spatia ista,morasq; non sentia. Ve xum cum mihi de Graeco pene ad uerbum forent antiquissima interpretanda carmina,fateor affectaui equidem, ut in uerbis obsoletam uetustatem,sic in mensima ipsis, renumero gratam quanda, ut speraui, nouitatem. Nec autem putabam fore, Ut cum Vergilius, acerrimi uir iudicii, uersus aliquoties Homeri uatis exemplo caudam trahentes edis erit, non etiam mihi tale quippia, praesertim Graeca Ue

tenti concederet. Quocirca uersiculos feci de indusitia prominuli quasi uentris,

Ang. Polit. B qui

Vctus in scria

25쪽

et A EPISTOLARUM

i medii pedem quaterna tempora superantem caperent, eπ argUmcnto reolist Gλιουρ appellatos. Qualis apud Homerum puta sit ille: παποκλο γ si 'τs-1 - μ ορ ut . Sed quoniam quod ego studio nouitatis quaesiueram syllabarum Ici licet innorationi pleri in tribuebant,mandaui statim, quibus maxim C potui, amicis , ad quos ulla modo exemplaria peruenissent, ut uersiculos eos uestit in qu dram redigerent, ad hoc exemplum: Luce seri, nam lux superis gratissima diuis. Et item: Opuerse, emicuit rubor haud mora, matutina 4 sem rosia, et C. Cui S e

nim stultitiae, uel cuius potius improbitatis fuisset agere diutius, etia bona fabulbutiam continuo populus exsibilarct Itaq; magnopere a te peto, cures mihi priamo quoci: tempore,non ausim dicere tua, sed scholastici alicuius manu locum lieutriinoe in omnibus quotquot isthic erunt exemplaribus emcndandum. Nam ut

tibi potestas uenalium quom sat ipsi continuo per literas cauebimus . lam uero, Liqii re prse quod liquentibus prima correpta dici uix permittis, equidem in eo Vergiliu D ina brcgi, quebar, cuius illa certe sunt notissima: Principio coelum, ac teri as, camposq; liquentes. Ignem l horribilem 4 feram, suuium o liquentem. Nec me fallunt autem, liquentia mella, sic apud eundem posita, ut quantum scilicet in tempore, Cricbulcsim tantum sit in intelle tu discriminis . Sed 8c orichalcum bi eui secunda dieium 1e secuda breui- prehendis, quae tamen syllaba diphthongo notatur. Ad lizec illo ipso quem tum callimi him. locu interpretabar, ἐς ορώχαλκον dixerat Callimachus, unus mihi tum quidem statius. prae caeteris sequendus, quanquam alias quoq; grauis limus autor. Nam quod tatius aliter usurpat iure suo, uidelicet una diphthongum litera defraudat: quod ocBoeotia. in Pleiadum uocabulo non reformidat Postremo quaeris idem, ut cur Oc Hoeotia Boetid. scribam: sed enim quaerere ego quoq; uicissim poteram, cur tu Boetia potius,nullo scilicet in has uocales Graecorum transitu, quem modo uel pia cepta tiadide vulaus. 1int,vel rationes persuaserint uel autoritas comprobauerit: nisi forte uulgus im ' peritum respicimus nullo prorsus habendum numero apud eruditos, quoium te principem semper existimavimus. Adde, quo hanc nostram uocis istius scriptueram,sicut e Graeco primum demigrauit, stilomerata seruant exemplatia quaecin quo adhuc incorruptar uetustatis indole censentur. Haec igitur habui nunc qui dem, quae pro mea causa dicerem. Verum quando tu unus omnium aetatis nostrς

prosesibrum celeberrimus aliter sentis, nihil iam credo mihi, sed ad Pyrrhonios ' si deseloi nee esse pio sus aut amrmo posthac,aut nego quicquam, sicuti nor et I bis uel a sensibus ipsis, uel ab animo denique reprtesentatur. Cupio tamen & depμη βη ' elidii, quid sentias audire, tanto maiore tibi habiturus quotidie gratiam, quan h= k p io ab elioribus me uel sceptus, uel liberius, uel postremo etiam seuerius uindica

ueris. Vale. BAPTISTA GUARINVS ANGELO POLI

AR4ς0 mirifice, interprete Pico nostro Palladio magis quam Martio,

datam cisse nobis occasiunculam, Ut de comunibus studiis aliquid perliteras colloquamur. Sic enim fore sp ero, ut amor in doctrinam tuam

meus,amicitiam inter nos conflet. Quod autem ita cunctanter, &me

liculose ad Picii ipsum nonnulla de aureolo Miscellan eoru tuorum libro scripsi, id neutiquam mirari debes : ita sunt horum temporum mores, ut si quis liberius quid proferat,bellicum cecinisse uideatur in me, Angelo mi suauissime,ut nul l agestioliginis succus, ita est candida,*sine labe simplicitas . Doeto somnos amo, colo 4, &nouos nescio quomodo magis etiam, quam Ueteres admiror. Quippe

cum hoc tempore ec librorum iacitura, ec morum aliquorum ignoratio, ec multarum

26쪽

LIBER t.

tarum rersi desiuetudo anxiam,laboriosamq; pariat emergendi dissicultate: quare ignosces mihi, si ex alqs animum spectaui tuum. Quia tamen te maxime dilige ham,ut hominem eruditissimum, cupiebamq; sine exceptione ab omnibus polielaudari,ideo quae sentiebam i liuidulis fortasse notatum iri, ea tibi clandestina alia qua uia nota fieri desideraui. Delectatus sum uehementer tua ista probitate, quanem tulisti aegrer te commoneri, dc rogasti, ut de caeteriS 1 derri facerem: quia eis te gratiam habere profitearis, qui ab erroribus te uindicauerint. No ego tanta mihi arrogo,ut quod tu ignoraueris, ego id me scire credam. Sed scribentit, omnibus id usu uenire 1blet,ut in si riptis suis dum notia sint relegedis, uel Obaudiant, uel

conniueant, Ut taceam opiniones nonullas, quarum inuentionibus applaudunt.

Quod ni ita esset, non in praeceptis haberemus: Nonum Q prcmatur in annum. Si quid autem a me bene dictum uideatur,Terentianum illud, non tamen assen, iatorier respondebo: Ridiculum,non enim cogitaras. Caeterium idem isthuc tute melius quanto inuenisses Vt aliquando ad rem ueniam, dabo operam, Ut qui re sidui sunt apud mercatorem libri tui, no nisi ex tua sententia exeant. Ego sumptum eo habueram librum ipsiim apud me hospitem: posteaquam tamen etiam gra ris altera fratrem in contubernio esse uoluisti, usiis sum tua lib cialitate,ut ego munificus ei sie possim, dc ut tibi plus debeam. Leoniceno R Pictorio munus tuu tradam, cum abs te responsium accepero. Magnificis Laurentio ec P1co me conici des rogo. Vale. Ferrariae, quarto Calendas Ianuarias, M. CC c CL NX NIX ANG. POLITIANVS BAPTISTAE GUARINO SUO S.

Ene habet. Amicos undiq; Miscellanea nobis aut comparant, alit ex Des tant.Vndit epistolae ad nos, uel de nobis excellentium Uirorum plenae studii, plenae laudum. Vel proximae duar abs te, i ingenuae, hone deus, Mia quam simplices, quam liberales, quantis postremo,&quibuS aspersae a

moris notiS: mitto enim quam elegantes, re doctae. Proprium uidelicet hoc eius

domus, in qua duntaxat etiam ipsa bonam artium sunt incunabula. Quos igitur mihi tanta ilia seu iudicia, seu studia uestra admouere aculeos, imo uel O quos auseribendum subdere stimulos debent Iam faciter contemno, quas re contempsi tamen semper,ineptias malevolorum, ec nugas uerer dixerim abortivas prius Gnim pene emortuae quam editae tuis mihi suffragantibus epistolis, etia phoenice uiuacioribus.Ego uero alacer iam doeiorum clamori b. adiutus ad huius calcem

curriculi propero. Quin si modo tu non aspernaris curabo extet ad posteros in reliquis meis scriptis perpetuum, non dixerim doctrinae tuae, quo quidem minus eges, sed certe benevoli inter nos animi testimonium. Vale: Pictorium' que nostrum, candidissimum hominem, saluere iube meis &Pici uerbis . Florentiae,

quinto Idus Ianuar. V.C CCCLXX MIX. BAPTISTA GUARINVS ANGELO POLIΤIANO S. D.

I Olim existimes maxima esse tuarum laudii praeconia, quae ad te in epi stolis perscribuntur. Multo enim maiora sunt, quae studiosi humanita

tis in animis suis ex libro tuo taciti concipiunt, aut cum in coetu sunt, de te colloquuntur: Uno ore omnes omnia bona dicunt, doc trinam tuam praedicant, extollunt, admirantur. Nemo est qui precio deterreatur, quo minus

Miscellanea domi habeat, unde discat. Haec simi uera eruditionis testimonia, in quibus nulla est placendi adulandi ve suspicio. Quo magis miror dubitari a re, an cupiam scriptis tuis famam meam immortale fieri, quasi cornea mihi sit fibramon id ego quoq; expetam , in quod fertur humanae naturae procliuitas. Jllud tamen monuime, aut saltem rogaue uelim, ut ec morsibus uiuentium, oc laudationibus

27쪽

men liberum tibi in hisce rebus examen relinquo, 'uem etiam plus videre arbitror Salutem tibi Pictor' nostri uerbis dico: tu uero magnificis Laurentco me commendabis. Vale. Ferr. XV I.Cal.Ian. M. c c C c X c.

EGIT epistolam mihi nuper ad se tuam Picus hic Mirandula noster, plane flos illibatus ingeniorum, cuius in extrema clausulla nostri quo in sic honoriscam mentione faciebas UU1n quodam ueluti literatorum consessu,proximos uidelicet ab illo mihi gia diis assignaueris. Hanc igitur ego tua si modo itauocetuo sem. tentiam quamuis audire citra ruborem,gnaruS inscitiae meae,no poteram' tamen quod ab insigni quadam beneuolentia profici scebatur ita gratanter accepi, ut uix tantunde fuerim uoluptatis habiturus, si nulscientia reougnet Letor tame alicui talem me Videri posse qualet 1 tua me tingi

me tali,ec animo tandem quoquo modo reseram gratiam. Vale, Florentiae, X VII Calend.Febr. M. C C C C L Z X X I X. PHILIPPV S BERO ALDVs ANGELO PO LITIANO SUO S. D.

Erlegi oppido quam libens literas illas, quas ad me nuperrime dedi sit, & uia tuae sunt, & quia literatae. Miscellanea tua docti isimum te esse

testantur, pistolat humanissimum. Turpe est uinci eruditione, huma nitate uero turpissimum inde fit,ut mihi non m1nutula labe uia 1nsperoatur, sed maxima labes, & ea quidem ineluibilis infigatur, cum abs te uincar in utro ut Assurgebat iam primum literatio nostra tuae polit1ssimpe litei aturς,neq; iadiissimulantedam uero θc illa quoq; , quae in me alioqui non improbari solet hu manitas, tuae cedit humanitati, adeo ut tibi comparatus possim merito inhuma nus iudicari in aliena tibi epistola salutem transeunter adscripseram: tu quae tua dexteritas est euestigio me por epistolam resalutasti, quae sua plane politura Po . litianum ostentat artificem,tota si est ossicii beneuolentiae Q resertit Iima. Cui uti culter resipondeam: non opus est mi Politiane, ut mihi gratias agas, ob meu desinetulari tua uirtute uel testimonium,uel iudicium. Etenim linolo uideri med a ta uanus,id faciam, quod facio,necesse est. Praeterea persuasissimum habe,me in Drimore fronte animum gestare, nec a labiis dissentire praecordia: concordami

me scriptio cum mente, lingua cum pectore, di de promptuario nostro syncera

28쪽

LIBER I t.

promuntur citra omnem fucatam simulationem .Eruditio tua illa interior at politior, a nemine non paulo humaniore suspicitur, a me & suspicit ec amatur. Hoc in praesentia fit, hoc idem fiet ut posterum Sum 8c ero tuarum laudum, si non ido neus, saltem benetiolus buccinator. Olim isthic iecimus amicitiae inter nos ni a tuae fundamenta: quae cum id temporis a nobis glutino literario fuerint ferrumi nata, superest ut eodem deinceps ferrumine immi Illa, ad fastigium extollantur. 11od ad arritissim fiet, ec libellam, si epistolae inter nos ut tro citroq; dis currerint, si fuerit inter nos, si non quo idiana,saltem hebdomadica litorarum reciprocatio. Quae in fulturis amicitiae stabiliendis laterculorum, aut calcis haud dubier uicem repraesentant. Patefac tae sint amicitiarum fores, quarum me futurum subinde hospitem polliceor. Vale decus literarum, ec quod Pico Polyhistori meo nomine

debes, eidem meo nomine resolvito. Vale NICOLA Vs LEONI cENVS ANGELOPOLITIANO SUO S. D.

Vnus Miscellaneorum tuorsi, quae tuo nomine Baptista Suarinus nuper mihi tradidit, ingenti me uoluptate affecit. Nam etsi a politioris huinanitatis stud as iampridem seriatus sim, gaudeo tamen a docilissimisati amicissimis hominibus mihi aliquando occasionem prestari ad ea studia redeundi, quae me in adolescentia maximer detestarunt. Quanquam ut uel una fatear) postquam opus id perlegi, uisus sum non in alienis agris cum dispendio,sed in proprio siolo,magna cum utilitate uersari. Inueni in eo non modo quae ad literaturam, ac poetarum ecoratorum cognitionem plurimum conferunt, seclec medicorum ec philosophorum sententias do te atΦ eleganter abs te explica raso in ueriorem lucem eductas, quam in aliorum libris perlegantur. Quae res non mediocrem mihi spem affert, fore ut aliquando philo phia uniuersia, quae

iampridem apud barbaros barbara facta est, Angeli Politiani opera Latine loqui incipiat.Habuisti ut scribis a teneris annis praeceptores praestatissimos, sub qui

hiis & Platonicam cc Aristotelicam disciplinam imbibere potuisti: nunc uero,ut ex tuis scriptis accepi, frueris consuetudine Pici nostri, principis nunquam fatis laudati: cuius doc irinae imitatione Emmum sapientiae culmen, qUemadmodum iam in oratoria ac poetica facultate eminentissimum obtines locum, breui attin gere poteris . Nisi utrilin amarem, utrissi plurimum deberern, inuiderem felicitati uestrae, quibus in praeclarissima Italiae ciuitate,sub Laurentio Medice, ac Petro Glio, eximiis aetate nostra uirtutis, atq; ingeniorum patronis, per summu otium in genue: philosophari contigit. Vtinam ego is essem, quem uos tertium socium tantis rebus adiungere non indignum iudicaretis. Si facultas daretur uobiscum ui Uere,uobiscum emori uellena. Nam quid suauius, quid conducibilius esse in uita

potes quam cum amicissimis, iisdem j dc integerrimis, re undecunque doctis si mis, quales uos estis , uiuere Sed erit ut spero ut reliquum iam ingrauescentis

aetatis meae uobiscum traducam, non modo propter consuetudinis suauitatem, sed etiam ut comentemur quo nam modo pereunti doc trinae, ac uitae hominum potius, quos multorum inscitia αἰδι i; , constitamus. Vale. Magnifico P

tro tuo , in cuius olim pueri, dum Florentiae essem , me gratiam insinuasti, nunciam iuueni, atm vn cum aetate uirtutibus ac dignitate, ut audio, aucto, si tibi uidetur,me plurimum comendabis .Ex Ferraria, V. Calend.Februarii.

ANGE

29쪽

1s EPISTOLA D. V MANGELUS POLITIANUS NICOLA Ο LEO

NICANO SUO S. D.

On tu munus accepisti, quinimo dedisti potius ut qui dignum me habueris, cuius etiam nugas leptitares. Nisi magis iniuria sit liaec, florales agentem spectari a Catone. Feriatiim diu te dicis a literis positioribus: at ego, si talem scribere epistolam qui scriatur, potest, qualem tu misisti nuper omnium clegantissimam, censeo esse mihi quoq; quacunq; occasione in riandum.Sed ita est profecto, bona stri artes litora philosophiae que uesti non

prius tenentur singulae, quam simul omnes. Onianeis uero aetate nostra, tu, si non solus, certer cum paucis, hoc est, cum uno aut altoro ad summum tenes. Sed de re

liquis alius. Galcni Uero commentarios uidi nuper, quos tu plane Latinos fecisti. Auguror, nec puto me fallit augurium, plurimum posteritati collaturos. Nam seculo etiam huic nostro nondum audeo sperare, quoniam praua consuetudine sic pene quidam homines obbruta crunt, ut glandem adhuc defendant repertis

frugibus. Similes Q mihi Gryllo uidentur illi qui cum Vlyste dispillat apud Pluistarchum, nec ullis adduci rationibus potest,ut e sue rursus in hominem redire u e lit, quem prius ex homine Circe mutauerat in sitiem. Gratulatio tua quod philosophize me totum dediderim, quantum mihi bonae spei addidit Perseuerabimus igitur, praesertim cum bene cesserit adhuc quod hactenus publice specimen dedi mus,non modo docendo, sed etia disputando .Facit animos credo Picus hicno ster, qui cum diu comparem sibi non inueniat in arena, certanti mihi, laboranti a

tamen unicet fauetitist cum mihi tale quidda forte, quale Glauco illi Carystio parer acclamauit απ αρόπου, terram mediusfidius ipsam subiicere uidetur Antei Pedibus. At utinam tu quoq; nobiscum uiueres eodem colubernio, crederem fore,ut ec Muste huc omnes si modo ullae usquam sint Musc cum suiS nemo ribus & fontibus,ne dixerim cum sua modo supellcctile, commigrarent, Sc indoctorum barbarorum in phalanges , quae totum fere orbem signis positis exultan res tenent, facile te 8c Pico ducibus, fugarent .Laurentius Petrusq; M dices, hoc est, cum filio suavis imo pator humanisvimus certatim te diligunt, Occasionem sibi dari uolunt, qua beneuolentis ipsorum aliquado erga te uberiorem fructum, plenioremq; percipias. Vale.

NICO LAUS LEONICENUS ANG. POLITIANO SVO s. D.

Vemadmodum non multum doleter sero ab hominibus illaudatis ui luperari, ita plurimum gaudeo a uiris nunquam fatis laudatis Comen dari. Nam etsi illi aut odio aut inuidia livore obcaecati omnibus detra hunt, hi uero plura quando in amori ac beneuolentiae tribuunt, quam ueritati, non parum tamen intercsie censeo,hoc ne an illo affectu quicquam asa tur. Quis enim Thersiti maledicenti, ac nomini parcenti credat: Nestori uero, a cuius ore melle dulcior distillat oratio, non astentiat c Ego sane, etsi nihil me esse

sciam,tuae tam Cn Orationis persuasione ac lepore ductus, aliquod iam nomen ac decus censeo possidere. Neq; in animum inducere postum, quin tuum de metu

dicium nonnulli sint approbaturi. Si non illi, qui ut in tua elegantissima epistola scribis iam obbrutuerunt, Zc a glande nesciunt desuescere, fallem ii, quos recta

studia delectant, exigui sane numero, sed bello uiuida uirtus .Horum armis atque auxili s fretus,barbarorum phalanges, atq; corum qui a nobis ad illos de lacersit, impetus insolentias Q contemnam. Tu modd, mi Politiane, cum te mihi exhibe, qui semper fuisti erga me, hoc est, mei honoris ac dignitatis acerrimum defenso

Tem. Laurentium uero ac Petrum Medices, hoc est, cum patre filium humanissimum in

30쪽

tmina in me dilec tione certantes, quandoquidem tu ille suisti, qui mihi quodculli OC regni, qui sceptra, Iouemo tua apud illos autoritate ac gratia conciliasti, studeas in eodem erga me amore conseruare. Vale.. POLITIANVS NICOLA O LEONI CENO SUO S. D.

Ιcitata illa tua, Nicolae, quibus Avicennae refellis inscitiam, doces que medicos iuniores quanta in caligine rerum Uersentur, nescio plus ne mihi uoluptatis an doloris attulerint. Nam Sc gavisius mirifice sum res eas, quibus hominum uita salus p continetur, ab eo potissmum uiro editas esse in i ucem, quem quidem ego semper ingeni disciplinarum que merito plurimi secerim: ec indolui rursius generis humani uicem, quod in se grassari tamdiu impuner tristem hanc insiculam patiatur, atque ab iis interdum uitae sipem pre clo emat, Unde mors certissima proficiscatur. Quis enim no uideat plus esse a me dico, quam a morbo periculi: siquid e dc morbus alius pro alio curetur,& alia pro alijs remedia afferantur Quod si te prisca illa, Nicolae, tulisset aetas, in qua promeritis praemia reddebantur, ne deorum quidem honoribus caruisses: nisi forter maius esse credimus,unum aut alterum quod Aesculapiias fecit) a morte quam omneis pariter homines quod ipse facis) a mortis etiam periculo eripere. Qua re perge obsecro, qua instituisti uia, scilicet ut una opera oc immortalem tibi gloriam parias, dc omnibus uere ha fienus mortalibus aegris Vitam salutem in conci lies . Quod autem Plinium quom redarguis nostrum, quasi cisthon pro hedera acceperit, in hoc ego, ut libere agam,& amice, longe a te dissentio.Nec autem uerebor eius uiri patrocinisi suscipere audacter, qui fuerit de uita Sc literis tam prae clare meritus,praesertim aduersius te, laoc est, aduersius eminentem philosophum, cui nihil ueritate ipsa debeat esse antiquius.De uestris enim illa sunt scholis, ami cus Socrates, amicior Ueritas:&item, amici ambo, plus tamen habendum hono ris ueritati est. Plinius igitur, ut quidem tu ais,perinde atcp Avicenna cisthon ab hedera non distinguit, errore si quidem ita sit maximo, quando cisthos ab hedera plurimum 8c figura ec colore dc uiribus differat. Addisq; mirandum de Plinio magis quam de Avicenna, quoniam Graecae lingure peritus secernere a cisto, hoc est, ab hedera, cisthon debuerat Argumentum affers quamobrem alterum ab altatero non separet, quod in libro Naturalis historie decimosexto diuidat in marem

ac foeminana, florem Q utriusq; similem dicat esse rosis sylvestri.Tum idem lib. III idc πα cisthon quoq; illam, sub qua nascitur hypocisthis, in marem diuidat 5c foeminam, mariq3 ros accum foeminae album tribuat florem. Postrem, quod etia citas hi huius secisse inter hederas mentione se dicat. Quocirca sic uideris posse colis ligere : cum Plinius libro I ta I dc XX mentione se de cistho inter hederas fecisse doceat, cuius tamen uocabulum nusquam sirperius inter hederas citetur, facilis coniectura est, cisthon ab eo hederae nomine coprehensam, praesertim qui sic he

cieram, quemadmodum & cisthon in marem foeminami partiatur, dc in hederis florem describat cisthi. Iam quoniam quid tibi uideatur exposui quid ego contra opiner disseram. Nego usquam a Plinio inter hederas cisthi mentionem factam, praeter*lib. I III & XX ubi illam pratclare distinxit ab hedera. Nam quod tibi sumis quasi Plinii testimonium, alibi eam de cistho inter hederas locutum, hoc ego neutiqua cocedo. Mihi enim, ubi hoc ait, in IIII&πα scilicet libro, disserere de cistho adust illam tantum claustulam uidetur, quae sic est apud ipsum: Sub his nata scitur hypocisthis. Post id autem statim interpungitur, ac de integro sic uerba in cipiunt: Quam inter hederas diximus cissos crythranos, ab eisdem appellatur

similis hedeiae. Nec autem uereor quae tua est in literis elegantia) quin figuram

ANS Avice , In medicos ins

peritos.

Asculapis.

verit s.

cenne error

circa cisthous hederam

SEARCH

MENU NAVIGATION