Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

agnoscas, cuiusmodi apud Ovidiu est: Quam legis a rapta Briseide littera uenit Etiterii: Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem Mittit Amazonio Cres sa puella uiro. Quod sit illud, quam, referre ad id malis, quod antegreditur, co geris ad hypocisthida potius haec enim starem prior quam ad cisthon referre.

de i hypocisthide tacet omnino superius,hoc est, libro decimosexto inter hederas, cum de crythrano tamen loquatur. frid c quod nec cisthon alibi usqua nominat inter hederas, nec maris foeminae in discrimen tam cisti, i proprium, quam omnium plane arborum Uirgultorum luidetur, quod nec idem Plinius dissimulat. Qiiid c quod nos quoq; diuersus perhibetur, in hedera quidem maris ec sin mine Concolor, in cistho autem plane discolor. Nam quod hederaceum sylvestri rota comparat, non tam colorem insinuari, quam lanugine puto, qualis intra rosas est. Vnde etiam hedrrae florem,/ο isti Theophrastus appellauerit. Satis igitur ut arbitror apparet, nihil esse quod nos fateri cogat Plinium libro X V l. ci filion inter hederas retulisse, qui tame idem libro i i ii θί πα sic hederae cisthon, quom admodum dc chamecission adnexuit: no quia cisthon hederamq; esse idem

crediderit, sed quod eam Graeci uicino sic enim inquit) uocabulo appellent. Quare ne quenquam similitudo uocabuli falleret, ibi potissimum distinctiones

adhibuit,ubi confusionis occasio nascebatur: nec eo contentus, etiam cisthi pro prietates prorsus ab hedera diuersias adiecit. Nusqua enim hederam sic anter de scripserat,ut aut maiore thymo, aut Ocymi solds, aut postremo albo esse flore docuerit. Quamobrem quis iam dubitet secundum Plinium pronunciari oportere, quem ne susipicio quide ulla istius erroris attingat Illud obiter mirari me fateor, quid ita tibi in mentem uenerit, ledon herbam, seu tu ladam mavis, unde ec lada nUm UOCetUr,Latinam uocem arbitrari prorsus, quasi non ec Dioscorides, ec alii ueteres Grsci passin Ut patria, uernacula in utantur, tam Hercules quam ec Ladano .Haec habui, mi Nicolae, quae tibi pro Plinio uera ne an falsa nescio, sed mihi tamen uerisimilia) obincerem. Quae si tibi docilissimo homini probabuntur,Iarta Dor equidem Latinum autorem non in eadem osse alea, qua barbari. Sin minus expecto iam quid ad haec nostra qualiacunque resipondeas. Etenim cum grauissima sit apud cruditissimum quem a Plinii autoritas,aut non tentanda fuit, aut ali quanto fortius, quam certe adhuc fecisse uidearis, conuellenda. Vale.

NICO LAUS LEONICENUS ANGELO POLI TIANO SUO S. D.

Audeo plurimum, Angele uir doetissime, studium meum in refellenda

inscitia barbarorum, qui de medicina scripserunt, abs te nunquam fatis laudato uiro probari. Non enim ego id de te sentio, quod forte plerit, qui in ea haeresi sunt, hominem cloquentem non posse de at is disciplinis iudicare: quasi earum peritia carere sit necessarium ei qui bonarum litera rum, ac politioris humanitatis stadins fucrit imbutus. Novi ego tuum perspica cissimum ingenium, noui feruens iam inde a pueritia studium, non minus ad philosophiae dochinam, quam ad oratoriam atque poeticam capessenda: in quibus

omnibus tantum profecisti, ut tua te patria inclyta Florentia omnium liberalium artium utatur praeceptore. Nec sane mirandum te unum esse perpaucorum, qui aetate nostra eloquentiam cum Lapientia iunxerun cum in eiusdem sapientiae stirdio habeas ducem, ac comitem diuino uirum ingenio, Ioannem Picum Mirandulam nolitrum, cum quo di s ac noctes in omni doctrinarum meditatione uer

satis: ac praeterea tibi omnia ad ingenue philosophandum adiumenta stuppeditet fauor ac graIia Laurentii Medicis, maximi hac tempestate studiorii patroni, qui

32쪽

LIBER II. 2 ulissis per uniuersium terram orbem nuncijs, in omni disciplihaard genere libros summa ope coquirit, nuIli sumptui parcit, quo tibi ac reliquis praecialis ingeniis

bonarum artium mi dia aemulantibus; nstrumeta abundantissima paret. Audiui, re referente, uocem illam praeclaram ex Laurentii ore prodiisse, optare tanta sibi abs te, ac Pico nostro ad libros emendos praestari incitamenta,ut tande deficien tibus sumptibus, totam supellectilem oppignerare cogatur. Cum igitur omnia re

animi & fortunae bona in te cumulatissima sint, nihil est quod Angelo Politiano

Pro me contra barbaros pronunciante, quempiam deincepS tam ere debeam, qui illorum patrocinium sit suscepturus. Quod autem, ut iure a me barbaros r pre hendi iudica siti, ita non approbas, quod Plinium de uita ac literis optime merita, intra eandem cum barbaris aleam posuerim: cuius tanta sit apud peritissimum quemque autoritas, ut aut eam tentare non debuerim,aut si omnino conuellen dam duxeram, fortius id a me fieri, quam adhuc fecisse uidear, oportuerit: Si me forte hisce uerbis ut qui mecum antice omnia potes) temeritatis at* impuden tiae tacite accusas, qui tantae existimationis uirum praeclarum iam quodammodo deprehendere quaesiverim, habeo iam excusationem mihi ex tua epistola para tam . Fateris enim uera esl., quae in scholis nostris lectitantur: amicus Plato, ma- Amicus prugis amica ueritas: sed cum ambo sint amici, pium esse ueritate in honore praefer- io, iis Amre. Cum igitur ego ita sentirem,Plinium non minus quam caeteros in hederat de scriptioile, alterius plantae, quae apud Graecos xi e de appellatur,nominis uicinita te doccptum, quoniam hedera a Graecis κι oroe dicatur, indicia non sine errore miscuisse, nolui, quantum in me erat,pati ueritatem ipsam in obscuro iacere. Quod autem fortius ato euidentius hunc a me errorem indicari oportuisse censes, scito

non fuisse tunc animi mei propositum,Plinii autoritatem pessundare. Nam cum illa dictabam, praecipua erat mihi contentio cum barbaris. Atin ideo cum de heis

dera sermo haberetur, cuius naturam non fatis Avicennae cognitam filiste pro hare contondebam, obiter, ac ueluti quodam in transcursu Plinium quoque in a liorum mentione nominaui. Quem tamen non dixi una cum Avicenna ac reli

quis errasse, sed uideri in eodem cum alths errore Versari. Vide quam modestius de Plinio, quam de aliis tunc sim locutus, quos non uideri eodem errore deuiare, sed plane aberrasse asseueraui. Quod si is mihi animus tunc fuisset, aut nuc etiam esset,Plini j errata in lucem patefacere, potuis siem dc tunc,&nuc quoque possem integrum de eisdem implere uolumen. Pauca tamen er multis hoc in loco centi aperiendae,ut intelligas me non temerario iudici o, sed certissimis rationibus ad ductum, ut existimarem Plinium in hederat descriptione, quemadmodum in multi s atqs ad medicinam pertinentibus, aberrasse. Illud uero mihi primum tecum conueniat, tam apires Grinco S, quam apud LatinOS, atque etiam barbaros, Diom Disse. Id . scoridem esse summum autorem, atque praecipuum cui in herbarum ac seuticum

descriptionibus fides sit adhibenda. Nam ex Plinius ipse non minus hunc quam

Theophrastum in hac parte secutus Videtur, Ut qUi utramque linguam, & Grat cam Latinam nouerit, sententiaS integras Dioscoridis, quasi uerbum ex uer ho a Plinio translatas agnoscat. Galenus praeterea, homo cum in omnium libe- Gillius ratium artui, tum in medicinae praesertim disciplina praecipuus, in suo de simplicitatius medicamentis libro, se a describendis herbarii imaginib. supersedisse fatetur,

quonia abunde in hoc studio fuerat a Dioscoride satisfaectu . Nec Serapio Arabs s fisio, herbas describere aggressus, alijs eas notis indicauit, cli Dioscorides: quavis N ip

se no recte in omnib imitando Dioscoride,libros suos innumeris impleuit erro

tibus . Quos nisi siperare aliquando in lucem sore detegendos studio ac diligetia

incliu

33쪽

inclyti praesulis Hermolai Barbari, patriarchae Aquileiensis, uiri omnisi disciplinarum peritissimi, libentius sane aliquando notare quam hosce Plinh in praesentia sim recitaturus,tum quia magis me iuuat contra homines barbaros, quam Latinos agere, tum quia maius humano generi ex Serapionis inscitia, quam ex Pli Dio periculum imminet. Siquidem state nostra omnes fere medici in simplicium medicaminum cognitione Serapioncm sequuntur: Pliniit autem nec legendum quidem existiman quod eum in num cro grammaticorum,uci oratorum,n5 RU- rem philosophorum aut medicorum habendum iudicent. Ego uero, et sit non inficias eo Plinium omnium doctrinarum studia excolt time, multa tamen, de quibus in suis de naturali historia libris conscripsit, non fatis illi comperta atq; explorata fuisse crediderim Ex quo illud secutum est, ut cum non ea scriberet, quae ipse no

uisset, sed quae potius a diuersis autoribus uarie scripta collegiisset, tapius diuersa pro cisdem, ato eadem pro diuersis retulisse uideatur. 4Iam quide rem me tibi homini do 'tissimo facile probaturum spero, si paululum scposito alle 'tu, nd tanquam Plinil patronus, sed potius iudex, haec quae in Plinio notaturi sumus errata,

diligentius perpendere atq; examinare uolueris. Vale. ANGELU S POLIT IA NV S IOVINIANO

PONTANO S. D.

Tsi magnum te dolorem Ferdinandi restis interitu cepi Te no dubito,

propterea quod in illo ec autoritas oc sapietia tanta fuit, quantam uix 'si in rege unquam alio meminimus, tamen cum mecum ipse considero, ni quis ei regi rex succedat, pene esse iacitis arbitror, uel te, uel quenquli 's. qui rebus uestris fauent: quocii de numero nos quoq; sumus,maiore aliquo in luctu moestitia ii uersari. Nam cu uobis regni h teres quod felix faustumq; sit Alfonsus alter maximus natu filius obtigerit, cuius excellens ingenium, singuIa ris uirtus, incredibilis sapientia, bello Θί pace claruit, ingrati profecto fuerimus, si non quantum relict ed quantum sit ademptum, rosis excrimus: prassertim cum subsidiis tot tantis Q regnum fulciatur. Dux enim suffectus Calabris Ferdinadu alter Alfonsi filius, quem Jc ipsum nobis fama refert omnibus Corporis, animi mdotibus excellere, sic ut multis magnisq; rebus non dubium iam regiae cuiusdam indolis specimen dederit. Accedit eo Federicus magna prudentia, magna deXte1itate magno usu rerum, sed maiore in regem fratrem beneuolentia, fide, pietate. Mitto necessitudines alias, opes, exercitus, duces, socios, studia, popularium prs sidia, munimenta, propugnacula, quae nullis pener humanis uiribus Iabefactari

posse uideantur . Opem uero diuinam quis rogo uel sperare, uel polliceri sibi magis potest, quam qui Turcas impios ferro ignich sequens non tam ab oppido Hydrunte, quam ut mihi uidetur ab Roma ipsa quam primum petebant, atq; adeo a sanctissimis illis altaribus expulerit. Quapropter tametsi magna Omnino facta est iactura Uerdinandi obitu, tamen quoniam uigiliam quasi suain filio tradidit, regem 'que pro se, quem potissimum uoluit, reliquit in omni genere laudis ex

cellent pira, non debetis ullo pacto, mi Pontane, quicunque inter ossicia regis ossis, moerori uos dedere, sed animo prassienti, quod equidem te facere arbitror, praesto esse, diligentiam 'que omnem uestram, uidelicet ad eum quantum quiadem seri potest) cura, laboro, molestia que leuandum conferre. Te uero etiam scorsum gratias agere deo maximo conuenit, quod eum quem in hanc spem a tenero educam, quem disciplinis inasti, quem praeceptis instituisti, regem ianet uideS: atque ita regem,non modo ut regno pulcherrimo isto quidem, atque Opu

lentissimo

34쪽

LIBER II.

23untissimo , sed ut etiam orbis terrarum imperio dignissimus habcatur. Haec euout ad te scriberem, praecipuuS quidam meus erga te, principes Φ tuo S, amor impiutit. Sed di multum quoq; ad la ortatus est alumnus hic meUS, idem in patronus no

straeq; reipublicae columen Petrus Medices, excellenti iuuenis re animo re inae nio, quo nihil fieri potest, mi Pontane, tui amantius. nam regi ipsi tuo uuam sese idem totum, penitust tradiderit, nihil attinet scribere, prarsertim ad te cui nota sunt omnia. Sed tamen ita de illo semper 8c honorifice loquitur,dc amanter ut ceteris pene reliqui nihil faciat. Atq; haec hactenus. Quod autem superioribus die

D us excusasti diligenter occupationes tuas, propterea quod epistolae cuidam noxia ae non responderas, nimis ossiciossis homo es ut uideo) nimis humanus. Me enim, quamuis omnino equidem literas tuas gratissimas habere nihil delectare potest, quod cum tua ulla molestia tribuatur.Tantum illud ignoscas uelim, qu5cldum studio in te meo, Sc amori obsequor, non sum UerituS, semel iterum in tuis occupationibus obstrepere. Licet autem per me tibi dummodo amare non desi nas ) non solum non respondere ad literas meas, sed ne legere eas quidem si ita sit commodum. Vale. 1 a HIERONYMUS DONATVI IOANNI PICO

MIRAND AE S. D.

Vae meae partes esse debuerant, eas omnes tibisti mpsisti, Pice doctissi

me,tesplum api id me negligetis insimulans, re in eo crimine, cuius ego apud te maxime reus sum, excusiationem quaerens. Parum tibi uidetur alios ingenio & eruditione praecellere, nisi modestia quo oe, 8c huma-n1tate uincas non solum alios, sed teipsum.At uero obsecro, harum uirtutum munera ita amplectaris,ut nobis quom aliquam obeundi o cii nostri occasione re linquas : ne dum harum omnes tibi partes uendicas, nos inhumani atq; inciuiles habeamur: qua ego in re quae mea est impudentia iam non excuso neillinentia ted accuso humanitatem tuam. Quod scribis te non temporariam mecu, sed per petuam amicitiam statuis te, no solum ea causa ti bi me plurimii debere in telleilo

uerumetiam recte mihi amicitiam definisse uideris: quae temporaria cum sit, ian: cimicitia et se non p ot est. Illud scito, ne eam in meorum ornamentorii delectu se posuisse. Quid enim mihi accidere potest praeclarius, quam a tanto uiro non tam dari solum,sed etiam amari Hermolaus noster incredibilem doctrinarii nanquillitatem, studiorum Θυφνioin curat maxima utilitate eruditorinuideo tae sum vium, ac rarum quiddam, quod sperare possunt literae, eo incolumi. Eius ego consuetudinem, quam mihi tantopere inuides, eadem penu seruo, qua & amicitiam tuam. Nihil praeterea adeo θωμα- censeo, quod assequi ingenio δέ eruditione non possis,praesertim quia audio te ζεMlωικῆς πιαδε me πειν imic demigrasse.

Quod ego consilisi ita laudo,ut magis laudare non possim Nam M. γλυκύτο μti ai M. Ego Politianum tibi inuideo, si ominem fertilissimi & facundissimi in seni j, cuius Rusticum nuper legi: uisitis est mihi splendor aetatis nostrae, &

απ ὰλουθ&α et πλασγωον εκ cmὸς σνορ. Cui ea de me polliceri te meis uerbis postulo, quae ab homine amicissimo expectare potest. Vtor autem te internuncio, inauspicanda mihi cum eo beneuolentia, cum fretus humanitate tua, tum quod ἱπμμων Γαπυρῶ sόματι per te, qui eruditissimus es, me conciliare covenit. Vale dc

puta nihil mihi tuis literis esse iucundius.Plura laxiore ocio ad te scri

Venetris X U II. Calend. Ianuarii,

35쪽

N epistola quadam tua ad Picum nostrii, cum me pleram delectassent,

tum ut ad te scriberem subinuitauit iudicium, quod affers de Rustico: utinam quidem tam uerum, quam honorificum. Quod ego tame non iudicium adeo de me, sed studium potius m me, ac beneficium inter pretor. Nel enim ita mihi sum inexploratus, ut tibi amicissimo homini, at in ob id minus integro iudici, plus de me credendum statuam, quam ipse mihi: ni sit for te ita me ludit illa poetam quod Horatius inquit amabilis insania,ut nunquam

congrediar mecum, nunq; de tergo in peetus manticam reuocem . Qiuod ii poeticen sequitur,uelut umbra corpus, caecus ille amor sui, qui φιλαυτια dicit, qua oplerosin infatuat, attollens uacuum plus nimio gloria uerticem: fateor iam nunc piget me candidatum poetices haberi tam ingrata uice, tam tristi ac poenitenda mercede. Alioqui ne Lycius quidem ille me stultior χυμα χλκειων demutaue rit εκπιόμβο in φνεα ων. Caeterum nihil minus debemus tibi, uel sentienti de no

bis uel sentiri ab aliis postulant quae nec agnoscat cos cientia nostra,nec serat pudor. Sive enim ut caeteros fallas, ne tua quidem ornamenta, hoc est, laudum tua

rum sipellestile milai inuides: siue ipse lallaris potius, meain te uel uitia deIectat: utrunt amoris est,& quidem non uulgaris: si qui de Achilles quo in Patroclo sua

arma induit,& Alcaeum uatem naeuus etiam in articulo pueri delectabat. Quare si me amas,id quod scio,iam scilicet dubitare non potes, quin ego te redam m. Si quidem aiunt amorem nullo magis emi, quam seipso. Necy tamen,sicut aman Leae Hesiodi tem mutUO amo, ita laudantem uicissim te laudo. Quippe in reponendis benesi iis benefleti, cius icX est illa Hesiodi custodienda, ut eadem mensura reddas, aut etiam cumula rediisendis tiore, si possit S. Sed cum tu, quas habes orationis diuitias, cum tu,inquam, isto in genio uir, istaq; doctrina, in me unum e medio homunculum laudes tantas ipso quod aiunt) horreo cogesscra qu possum ego de reditu maligni, inculticii sioli, saltem alterum tantum tibi, nedum plus aliquid remetiri nisi tamen uelut Echo illa tuas tibi uoces rogeram atΨ rcfundam. Sed uereor,ne si quaecussi dederis, re sonavero, tibi* laudes tuas, quas precario possideam, remisero, nudum ipse me saluam, ec ut illa Aesopi cornicula plumis ablatiS,moueam risum. Atqu1 tamen nec illud saltem me potes ingrati reum peragere, cum Uicariam pro me solucio nem sponte suscipiat, ac meas parteis subleuet facer hic Picus, dica, an pli nixe cuius tu semper in ore illo es Musam, Gratiarumq; pleno. Quo scilicet inspiran te nos quoq; impellimur ad te,supra etiam quam ualemus,sed tamen adhuc infra quam cupimus, efferendum.Nam par quidem tanto perserendo oneri ipse solus. Nos aute de eo sic pendemus,ut de magnete Platonis annuli ferrei. Ipse in nos uim quandam arcanam depluit, quasi in νθου πασμόν, qui plus etiam pol senos co ut quam sponte possumus. Ipse quasi Pausiarius modos, incitamenta dat nobis

laudandi tui, laudandi una tecum Hermolai Barbari, hominis,ut mihi quidem uidetur,unius cx reliquiis aurei seculi, quavis ipse longe doctior,& no illi sanctio res. Sed ingressos plerunt nos super uobis aliquid tam multa in coeluaura leuat,ut Icarium quando in castim formidemus. Vides autem nuc quom me quasi νυμφόλMῆον etiam in epistola nescio quid exhibere tu igitur frontem obducis An scilicet te fugit indulgendum hoc mihi, quicquid cst furoris uel quod omnis paulo humaniores iuxta ad amo, ac siim quod dicis amussis alba: uel quod tibi quo Q non abhorres uideor a Musis, Pico item ipsi,

cc sortasse Hermolao, triumuitis scilicet literariis: qui si me uel tantillu probatis, iam

36쪽

LIBER II.

HIERONYMVs DONATUS ANGELO PO LITsANO SUO S. D.

Go uero,Politiane doctissime, tui erga me amoris fructus gratissimos& iucundissimos cepisse me sentio, ne* aliunde uberiores h onoris centiores la prouentus expecto. Nam & in amicitia respondissse te uia deo, αιτῶ Mμεπω κοχλά ν,8c te, id quod nunquam dubitaui non Politianu modo,uerum & γπλιτικάταῖν esse percipio, sociata tam rara, exactat eloquentia infinitar prope humanitati atq; modestiae. Quod si rationes negotiorum meorum excussero, at inuicem retulero, nihil me ab eo die quo ad Picu nouissime scripsi,praestantius lucrifecisse comperiam tua hac epistola, dij boni, quantum Attica, creeta, exculta, quantum deniq; amabili, ut in ea summuS amor, siminam eruditio cotendere uideantur: ne* facile utrum excellat dignosci possit. utriusq; rei evidentissimas causas coiectari facissimum est. Eruditio enim diuino ingenio, studio infatigabili tota ex te ipso summa est: beneuolentia uero,no ingentissima

esse non potest, qua me, Pico autore, complexus es. Ego tamen iam antea amare te coeperam, sed defuit illa,cie πικυωυ - αγοῖ ομιλία, qua tamen in posterum he nefic1o literaru non indigebimus. Attamen meminisse te suspicor, serer enim quinquennium agitur, cum apud nos Versabaris, te Hermolao, ac milai tunc parentisci patrui morte squalido ac pullato carmen illud aureum de lacrilega ac sanguia naria Iuliani caede recitasse.Ex quo nunquam apud me eruditorum hominu men De cede Inatio facta est, quin mihi ex omnibus primus occurreres.mox in tua illa Rustico et e liracgantissima, magnus a me semper habitus , maior inuentus es. Quamobre id tibi persuasum uelim, ea te mecum amoris & ossicii fundamenta iecisse, ut nullo cari ruere,nulla ui conuelli possint Cuius fruetus candidissimos, & mihi omnisi Ioniager gratissimos, hoc est,titeras tuas, expecto.Neo solum literas,sed interdit quo amoenissimas Musas: quae cum ad me uenerint, tunc maximer Theocriti carmen illud suauissimum cantabo: παρ μοι παρ ῶν πλῶορ δόμορ, Κτε γ' υπνος,

Vale, di me ama, a quo amaris plurimum. Venetiis V I. Idus Iunη M. TI ID.

HIERONYΜVS DONATUS ANGELO POLI TIANO SUO S. D.

Alue Politiane mi Tandiu humanissimis literis tuis resipodere dilluli,

ut pute me nunc potius ad te scribere qua m rescribere. Imputabis siue occupatio es publicas, siue priuatam desidiam, modo abdices omnem aut obliuionis aut arrogantiae susipicionem. Equide Politiane mi,nul lum ego thesaurum coparari posse censeo amico, qui & probus & doctus sit, nec aliunde homini locupletior felicitatis prouentus accedit, quam ex Vera incorru ptaq; amicitia, quam uirtus probitas cociliat. Quo fit, ut ego tapissime uestram Amititia. istam sub parente patriae Laurentio academiam absens mirari, Oc amare maxime soleam.In qua praeclara simul optimarum artium morum in precia contra pertinacissimas animi sordes,uitium at inscitiam conspirauerunt. Quorsum haec ut facile tibi persuadeas me quant tardius rescripserim, summopere tamen delecta tum es e humanissimis dic eruditissimis literis tuis. In rjs praechmma istud uestrum

otium intueri licet ec doctrinarum quietem uobis inuidere. Nam nos ec publica Ang. Polit. C oc pri-

37쪽

ec pri tota distringunt, nostra fere fiunt temporis furta, non stirilia . Giatulor uobis am cenissinias Musas, literatissimum otium, quibus absenS impcie fatico, subscribo,& bene opto, clim uestra, tum bonarum artium causa. Ned lioec satis. dicio isthic apud uos esse complura Alexandri Aphrodisset uolumina in uatiis generi hus doctrinarum,praecipue uero in philosophia naturali. Sunt item apud me hic nonnulla illius opera mire erudita,& grauia. In his habent duo uolumina, ψυkse, Quae per hos dies perlegi Alteria ex his uoluminib principia halici eiusnodi, 'M, τί τ' δγi, κρα τι te αυρὶ uodo αJs libellus apud me sere post principium mutilus est Cupio me certiorem reddas, nunquid apud uos in delecti isma ista Metadicum bibliotheca totus atq; incolumis sit. Quod si ut sipero illaesus di integer, mihi gratissimum facies , si primum huius libri caput transcribi feceris, & ad me

mitti curaueris: si negotium librario commiseris, neq; praeceleri,uiX lao1am absumet. Vale. Picum meum saluere iube. Cum dico Picum, doctos etiam omnes in Icilego .lterum uale. Mediolani, pridie Cal. Aptilis, AI. C c C c LXππα.

ANGELVs POLITIAM Vs HIERONYMO DONATO SVO S. D.

I si literarum tuarum semper incredibili desiderio teneor, propterea P

mihi ex cruditione fiuctus, ex elegantia uoluptas, X authoritate sum mus honos conciliatur, facile tamen id ego differri nonnunquam patior,uel ne te a studiis auocem potioribus, uel certe ut exemplum mihi tuum sexcentas iam debenti epistolas patrocinctur. Roges causas tanti debiti.

No inficior desidiam esse primam, quae mihi semper, nescio quo pacto,fuit in delaciis. Sed tamen & occupatiunculae,uel trichae potius ineptae qtraedam molestae nimis, Otium Omne meu pene inter sese scripulatim partiuntur. Nam ii quis bre ue dictum, quod in gladii capulo , uel in anuli legatur cmblemate: si quis uersum lccto, aut cubiculo, si quis insigne aliquod non argento dixerim, sed fictilibus o niarino suis desiderat ilico ad Politianum cursitat, omnes p iam pauetes a me quasia limace uideas oblitos argumentis uariis, Sc titulis. Ecce alius Bacchanalib. Fe scenninorum argutias, alius conciliabulis sanctas sermocinationes, alius citharae

miserabiles naenias, alius peruigilio licetiosas cantilenas efflagitat. Ille mihi pro prios amores stultus stultiori narrat. Ille symbolum poscit, quod suae tantum pateat, cinerorum frustra coniecturas exerceat. Mitto scholasticorum garritus in tempestiuos,uersisficatorum nugas,sYΦ,8c sua de more admirantium, quae quoti

die cuncta demi sis auriculis perpetior. Quid plebeculam dicam, uel urbanam, Vel agrestem, quae me tota urbe ad suu negotium, quasi naso bubalu trahit Ergo

durn proterve instantibus negare nihil audeo, cogor θc amicos uexare caeterOS,& quod molestissimum est) ipsius in primis Laurentii mei Medicis abuti facili

tate. Quare adeo mihi nullus inter haec scribendi restat, aut commentandi locus, Ηοωm ose ut ipsum quoq; horarium sacerdotis officium pene quod uix expiabile credo scium. minutatim concidatur. Postremo cum nihil faciam, nunquam sitam tame otiosus, imo dum cuiusuis esse compellor, nec meus esse plane, nec cuiusquam possium. Proinde sicubi distulero posthac, aut omisero ad te responsum,scito me statim,si cuti soleam,nugas agendo fuisse occupatum. Laurentius Medices noster uel ex epistolis tuis, quas ei semper honoris mei causa recito,uel ex huius magni Pici te stimonio, qui tibi plurimum tribuere solet, ita te iam diligit,ut nobiscum ferer coritendat.Hermolau uero ipsum Romς, hoc est, quam oculatissimo loco, legatu xe, mirer gauistis es etia studioru nomine. Quem sic expectamus auide,ut spe iam

rotum pene conuiuerimus. Quod si semel in itinere exceptas abire a nobis pro

38쪽

L I B E R II. 2 perabit, iam nunc dico atq; edico,ute hominis togae, vae laciniis. Alexandri uero quos ais de animalibros,nullos ipsi prorsus hic habemus, sed nec extare quidem ut spicamur, quod ex indice quoq; ipso, que Seraticus ad te misi animaduertes. Quin rogamus ego re Picus,ut cum Venetias quod propediem fore nunciant remeaveris, eius describendi copiam Laurentii Medicis librario facias.Equidem nonnullas Alexandri huius peracutas in philosophia quaestiones, anno iam tum superiore Latinas feci.Sed ec te quaepiam scriptoris eiusdem narrat Seraticus in rerpretari . Tum Grimanus proxima aestate missurum se muri exemplar alterum quod tibi pridem c6modauerat, ultio est pollicitus. Qua de re coiecsturam facio' p otuisse illud accidere,ut eundem uter F fortefortuna librum couerterimus. Hoc si non falso ratiocinor, iam scilicet spongiam cogito, rogo winihi decoquani primum signinces,ut ipsum saltem limae laborem lucrifaciam. Vale, me que Iacobis duobus, Volate Tarao dc Antiquario, hoc est, humanitatis ac probitatis geminis

exemplaribus c6menda Florentiae, X. Cal. Maias, M. C c LXXXX. HIERONYΜvs DONATUS ANGELO PO LITIANO SUO S. D.

Ccepi MisceIsanea,percurru iucundissima lectio, in qua delectari θc iuuari uel doctissimus quis Q possit. At,inquies, praeceps iudieisi est, quod

obiter fertur.Sed cum de re literaria agitiir, iudicare de te postamus ab dicatis iuris solennibus, ctiam stantes, adeo cuiq; securum est de erudi rionum contis uersiis cum Politiano in tenebris quoq; dimicare. Mihi autem in eo opere tantum tribuis, quantum necagnosco,nec postulo. Perge quod facis)1uuare bonas artes ne formides blateratorum,dc sciolorum aculeos: nunquam caruere inuidia egregii fortes Q conatus.αλλ' σμωρ κρέμων-ο, ιρμῶν φθόνορ μάκαλ α νωμα-πκδαλιω, Latinas literas . Fortasse enim hi maximer ex eo

opere profecturi sunt, quibus id magis sordescere uidebitur.Vale, Mediolani XICal.Nouemb. II. C c C CLAE XXIX. ANGELUS POLITI AN Vs HIERONYMO DONATO SVO s. D.

ron est is autoritatis meae rigor, ut inuidentium flatus quasi uentorum tuto possit excipere,ni uestris paucorum testimoniis, uelut adminicutalis ipsa per se decidua fulciatur: Equidem multorum accepi literas, exl quo Miscellanea publicaui,laudantium scilicet ut sit) Ac grati alantiu. S ed nescio si pacto de tuo, de Barbati, de Pici, de istiusmodi perpaucoru iudicio

sic ipse me censeo,ut tum denissi stare uidear, cum puncta omnia tulerim suffragii uestri. Quanquam etiam isthinc reddita mihi nuper epistola est Iacobi Antiquatarii mirer grauis 8c erudita: quem mihi uirum minimer alioqui facie notum, saepenti

mero tamen Laurentius Medices meus a literis,a moribUS, i prudentia commendauerat.in ea profecto epistola nec honestam indolem, nec expressam quandam uetustatis imaginem, nec textum illud operosius, quale uestrum est, nec ultu denique styli cultio is ornamentu requisiveris,ut admitti,ni fallor, in istam quasi prae rogatiuam tribuum iure debeat. Sed de hoc ipsi uideritis. Epistolam uero ad metuam idem legit Lauretius,5c qitide n5 incuriose,lectamq; uerbis exquisitissimis laudauit, sic ut mihi quo Q apud illum magna accesserit de tuo felici calamo commendatio. Nam quanquam mihi ill e uir plus meritis semper tribuit, tame ut tuas legit literas, uisus est nescio quo pacto fauere propesus iudicio de me siro, ec pluris aliquanto me post eam diem facere, quam antea costreuisset. Iairi ne igitur sentis, quantopere isto literarum nomine debeam tibi, per quem factu sit, ut sibi iam

39쪽

dis EPISTOLAR V ΜLaurentius ipse placeat, quod ego non displiceam Quare te rogo, cum tibi a res Dubli a otium fuerit,sci ibas aliquando ad Politianum tuum, putest te non epusiolas ad insum sed stipendia mittere,sed sacerdotia, sed honoris titulos, omnia indenis uitae humanae commoda . QVorum cum semper autor ci Laurentius unus extitit tanto subinde potiora collaturUS uidetur, quanto eundem gratiorem uobis hoc est religiosissimis artium bonarum censorii, intellexerit .loannes PH. usMirandula, lux omnium do strinarii, titutem tib 1 adscribit: leolanoq; nuncies,uterci; rogamus. Vale,Florcti .e, Cal. Deccb. M. OcccLzZZIN.

ANGELI POLITIANI EPISTO

l rius 8c sentiri, Jc praedicari, tamen gaudeo ea mihi tribui abs te, i quae ipsie in memet neutiquam agnoscam. Quid enim non gau i deam me etia praestigia quadam s ensium istum, praedicatione motuam lucrifacere r Nam haud dubiu mihi quidem est, qu1n tu tib1Que scribis, etiam uera este persuaseris, quando ne se tu CX ea nota es hominum quos Homericus ille heros tantopere se perosum cotirmat, aliud 1nlinqua promptum,aliud clusum habentes in peetore. neq; ulla est causa, cui Poli tiano Callimachus palpum obtrudere postulet. NO fallis ita in me, sed ipse abs te magis falleris: at , adeo non falleris, uera sentis, uera de me praedicas. Gratulare igitur iudicio de nobis tuo,atq; isthanc opinionem perpetuo ob tine, dum amo rem, dum beneuolentia obtineas: quin lauda me quo in Ut coepisti, ut ego ille lauis datus uir,laudari me cum Naeuiano Hectore gaudeam. Fiam autem, te laudato re, uendibilis potius, luaenalis.Ne enim sitim Unqua dominu mutaturus, quare Quicquid mihi astruxeris, tibi accreuerit.Suna quippe in tuo aere,& forsitan locet

los isthinc usq; ad me misisti, grati Q sint, scilicet quia sestiui, quia tus. Sed gratiasn5 ago,tute enim beneficiu dando accepisti no quia digno, sed quia tuo imo tibi amicus em alter ipse est at ob id digno, hoc est, Callimacho ipsi dedisti. , ale

CALLIMAc HVS ANG. POLITIANO S. D.

A quae mihi obiicis in principio literarum tuarum, adeo subinde argu te purgas, ec eleganter, ut respondendi facultate simul δc causam mihi interceperis,planeΦ indicaueris id quod prioribus literis meis asseue raui, diuinu ingenium tuu omnia pollia. taq; omissis illis quae ne in me lius ne ii subtilius dici pro me possunt, Φ dicta sint a te, amrmo amice , sed 'c uere,s necu enim illud, nisi di hoc) quod nisi iam pride mihi prope unicus uisius elles,

cuius carmen utile dulci comisceat, nunc certe uolente adduxisset me in eam se ita

tentiam Rusticus tuus sane urbanissimus, doctrina 4 N elegantia plenus, di quiuere ex fumo clarissmam lucem efferat, atq; ob id eo titulo indignillimus. Vidi, re lepenti placuere multa scriptorum nostri temporis, sed Rusticu hunc non satis est uidisse semel,iuuat usq; morari,& conferre pedem: nihil ch in eo no summe placet,nisi quod desinit, cum tamen desit nihil ,Ur tam multa nemo alter, quam tu an ferre potuerit pro materia .Habeo itaq; tibi gratias, quod locellos meos tanti duxeris,non poterant uendi carius, cu donare instituissem: uoliristi, ut in caeteris omnibus, etia liberalitate me superare, in qua hoc genere copensandi uinci di cupiore patior. Vale literaru decus, di doctrinae.Leopoli, I LII. Cal.Octob.M. X V D. V LOD OV ἔ

40쪽

LIBER III.

Isi mihi de liberalissimis moribus, & humanissimo ingenio tuo constare; hanc nupcr ad te scribendi prouinciam no desium erem, potiusta in antiquo silentio persisterem .Mirum enim tibi fortasse uidebit, cur ego tecum exigua admodum, di quatuor horarum spatio contracta familia aritate deuinctus, qui plurimas tribus abhinc annis ad te scribendi occasiones omiserim, quas undequat aucupari debueram, nunc ad te potissimu scribere uo luerim,meamΦ ut opinor temeritatem incusabis, quod nunc scribam, uel negligentiam, quod antehac non scripserim. Caeteriam quia non tam eX alioru sermo ne, quam ex mea Opinione mihi persuasi, te eum esse, qui omnes tibi ac uirtuti tuededitos,nullo unqua tempore reticeres, ea propter has nunc ad te literulas amo xis duntaxat atq; obseruantia in te meae testes esse uolui, quas ob subiram oppor tunitatem cuiusdam isthuc proficiscentis exaraui. Quanquam igitur me proris

ab omni uel ignauia,uel rusticitate preteriti silenti j non excuso spero tamen fore, ut reliquum meum erga te situdium boni consulas Nam praeter hanc scribendi diligentiam, qua ego iampride initam Patavii familiaritatem confirmare debui, nullum a me cum benevoli tum obseruantis amici ossicium princrmissum puto'. Si quidem a superioribus annis, quo primum tempore tua mihi uel doctrina uel hii manitas innotui si fui semper honorum, ac dignitatis tuae studiosissimus ae s epistimer cum apud alios eruditissimos uiros Ucnet ijs dc Patauit, tum hic apud princia pes meos de te sum honorificentissime locutus, effeci que ut opinor) praeconio meo,Ut claritati tuae maius quippiam splendoris adderetur. Quo fit ut non dubitem me abs te in eorum amicorum numero collocari posse, qui ut Isocrates tuus asserit non tam praesentes amicos uenerantur, quam absentes etiam amplectun

tur. Principes sane mei, quibus cum de te frequentissimum sermonem habui, de moribus atqt cruditione tua optime ac magnifice sentiunt. Quid itar quia ego in eam opinionem adductus siIm, ut exiistimem eum te fore, qui literarum studiosis emolumentum, tibi uero gloriam immortalem sis alsaturus. Cuius rei periculum

feci: ses, si una cum praestantissimo discipulo tuo Roma discedens superioribu diebus, Urbinum ex condieto uenisses. Quod si me nudiustertius audire potui stases de te uerba facientem una cum Nino Bononiensi sedecimuiro, homine mea quid em opinione plurimi faciendo, si nobilitatem,si diuitias, si liberalitatem motarum , sit literatura inspicias, profecto intellexisses ea praeterquim ab amantissimo homine dici,aut excogitari non potuisse.In eam confabulationem ueneramus ut de uiris hoc tempore doctissimis loqueremur. In quibus facile tu principatu obistinere uisus es. Nec me amor, aut adulandi studium fallit, a quo semper tanquam intestino morbo abhorrui. Sed quorsum haec tam multa de ossicio erga te meo e Nempe ut intelligas me tibi esse ac fore deditissimum, oc si magno montiu ac re gionum interuallo secludamur, tecp habere neminem, a quo maiori uel beneuolentia uel obseruantia fouearis. Quod si ulla uncst mihi occasio euenerit, ut qua piam in re tibi morem gerere possim, id uero in primis mihi iucundissimum erit. Quam quidem occasionem abs te actutum preveniri cupio, ne me in pollicendo

quam in praestando liberaliorem autum es Demetrium uero uiru eruditissimum

Petrumq; in primis discipulum tuum elegantismmae at* amplissime spei adole

scentem nomine meo fatuos facito: cui librum ex Plutarcho traductum, unum ex multis ineptiarum mearum monumeris, dedicaui multos iam menses, misissem ohactenus, si dignum putassem, qui in manus uestras eruditissimas perueniret: mit ietur tamen clementia Vestra potius allectus, quam iudicio deterritus. Vale

SEARCH

MENU NAVIGATION