Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Eprehenderunt me in actu luerae tu deoq; lectas paulum in praesens seposui, diligentius dein per otium recogi uturus,ad easti ut par erat)cum primum possiem,resiponsiariis. Id si serius quam aut tu pateris, aut Rouoluissem, contingit: est tamen humanitatis tue quicquid hoc cit, Quod facimus, boni consulere. Nel enim tam opellam aliquam alter ab altero, cst ipsum animurequirimus. Neq; em continuo parii amat qui paris officiosus est. Quare ne illud quide in epistola tua ualde pbo, q, te tam scrupulose cXcusas, cur aut antea nihil ad me scripseris, aut nuc demu scripseris. Si cm amamus ex animo inter nos,sicuti certe amamus, quicquid alteri comodat, da secto utri ' como dat. Quare neq; dis luere,sed nec laxare uolutates nostras, quasi nodo Herculanco cohaerentes, aut silentium possit, aut ulla ossici 3,praesertim no necessarin intermittassio Quo autem amicis ista literarum uicissitudo cum ad absentes tantum milii tentur: amor autem uerus etiam absenteis praesenteis faciat, nisi uel ipsis testatui, uel aliis ostentant mutuam uoluntatem. Sed neque testibus eget amor syncerus,

Uippe oculeus totus, ac lynceus, di qui Momi quoq; sudicium depositu humani corculi despuat neq; se populo iactat, cum sint amici κατ επικουροU,fati S magnueheatrualter alteri. Quin istam quo , pene dicam, superstitiosam probationem amoris in me tui totam tibi remitto. Est enim mihi, est est ad manum sempei ami

citis eXamen. Est & Hecatonis amatorium, quo te uel ingratis ad amandum com Pellam. Sed nec te monebo,ut principibus me tuis insinues, neq; inuicem mone xi me patiar,ut patronis te meis adiunga. Quoquo enim tu irrepsetis, ego sequar. Ubi ubi ego me adglutinauero,inde scilicet tu pendebis. Vt enim militem, Ulto demq; eadem catena,ita par legitimum amicorum una tenet copula .Plutarchum Latiner iam per te loquentem ego at in adolescens meus auidi expectam US, minime quidem dubitates, quin sit absolutissimus futurus,uel ob id certe, ut alicui eXUeteribus Graecis τα διδαν bae reseras, quando ita Grece ab eis didicisti, ut nouos

docere iam omneis postis, Sc quod dicitur m/τι πελαργε υ. Vale. LODOVs CVS OD AXIUS ANGELO P O LITIANO SUO S. D.

2 Lutarchi libellus ad te uenit, qui si ullam potius elegantiam quambe neuolentiam profiteretur, erubesceret profecto, nec ad eXactissimare ruditionis ossicinam sese,nisi uerecunde, conferret.Nunc autem laetus 8c Cecurus accedit, humanitate tua magis quam ullo ornameto siuo fretus.Proinde meretur, ut eum ad te proficiscentem benigne suscipias, illio prima riam amotis operam sedulo impertiaris.Siquidem ego illum, quem alioqui friuolum, abiectum,&uile munus existimarem, non indignum tamen putaui, qui ad exhibendum studii ait obseruantiae in uos meae pignuS adueniret. Utcunq; eritire quanticunq; erimn honam accipias partem rogamus, Obsecramusq;. Nudius tertius ab Hermolao Barbaro,& Petro Cotareno, qui duo uel nobilissimi uel ornatissimi, uel eruditissimi sunt, Venetijs mihi lucrar uenerunt, in quibus admo ricor,ut si unquam ad te scripturus sum, corii te nomine saluum esse iubeam.Me minime autumno superiore, cu Venetius essem una cum his, de te perinde ac do Oimmo homine sermonem habuisse.llii aut se familiaritatem tuam inhise assere hant,cUm triennio aut quadriennio proximo uisendae ciuitatis gratia eo conces

sisses. Digni homines sunt, qui a te quo in diligantur. Vale igitur, di me ama. Igubii, quinto Calend.Iulias,

42쪽

LIBER MI.

- Lutarchi lepidum nouum libellu, quem tu scilicet latine interpretatas adole centi meo nuncupasti, uidi, cepi legi, ct quidem simul omnia adeo cupide, ut prius pene ad calce prae studio peruenisse, quam ex cardi cerib. promouisse me senserim. Illex mihi fuit statim suauis odor qui clam uerboru tuorum plane ambrosius, tum sententiarauci uti sapor quida austerus cc dulcis, no secus illecebris orationis tuae, Φ myrothecij condimentis imbu tus ta quod dicit) palatu irritavit, ut quasi helluo aliquis, Vix Comansis epulas has tam lautas, tam opiparas deuorauerim.Et sum profecto miratus, sic latine Plutarchum loqui didicisse iam mortuis, cui uiuenti quonda sic enim scribit ipse a deo sermo Romanus repugnabat. Videri enim potest non tam obiit te, quo die obiit Φ secesssiste ad studiu Romanae linguae, ut qui Graecorii Latinorum luitas illustrisi hominu inter se contulerisi cum quo ipse se conferat, non inueniat. Nam sese conserre sibi in utrius* orationis facultate certer non ausit, quia scilicet in no stra praeponderat. Quo d aut princeps iste tuus, atq; adeo noster noster enim est profecto, qui literatu studiosus est) quod, in qua, bonas artes coplectitur, at ad Omneis parteis bene audiendi se coparat, parentisq; sivi absolutissimi hominis uestigijs insistit, dici non potest ut gaudeam, ut exultem atq; triumphem,ut tibi st gratuler mi Lodo vice. Duos mihi uiros tulisse aetas nostra uidebatur, qui rem literariam,no quide cunctando,ut ille uerrucosus, sed multa agendo potius restitue rent, Federicum Vrbinatem, principem olim tuu,5 Laurentiu Medicem patro num semper meum, utinam cp semper.Hi duo ni fallor ausi in tantis seculi huius cenebris lucem siperare, quasiq; contra torrentem pessimoru morum brachia dirigere: ergo & librorii pulcherrima supellactilem sibi copararunt, & doratos iuue runt, et ipsi studia tractari mi.Nam ut de principe tuo tacea, de quo longiore sub sellio agenda puto, dicam aut de Laurentio meo, caue putes quent clite eXno stro ut sic dixerim seminio, hoc est, ex iis qui omnem aetatem in literis consium pserunt, cui cedat hic uel acumine in disputando,uel prudentia in iudicando,uel in explicando quae sentiat, facilitate, copia, uarietate, gratia. Acer illi sermo,&graitis, di cum res postula sialibus scates,sed ex illo mari collectis, in quo Venus est orta: exempla,& historiam ueterem sic habet ad manu , ut eis perinde uti semper atq; suis stipatorib.uideatur, sic ut ingentu habere in numerato, & esse quasi pro mum, condit ut Plautino utar uerbo) totius antiquitatis faciter credas. Extincto

igitur duce illo tuo, cum uidere nostras iam artes unica spe niti, fateor, uereri coe pi unius ut hominiS uires tanto perferendo oneri pares esse possent. Quare cum

ostedis rediuiuam illam uirtute Federici retinere in filio,1 j dem adolescentem artibus quib. olim clarissimu patrem delestari, reddidisti mihi quide animu atq; aquam quod dicit aspersisti. Quare gaude tuo tanto bono, gaude tuo laborere diligentia & quod iacis)perge protinus exercere principem nostru in stadio Musara. Assuescat iam nunc a tenero amare literas , fouere literatos, cdplecti colere. Scis autem messem plerunq; respodere sement tibi ι potisssimum primistias frugum deberi ab hoc agro: quippe ut ille inquit) Moru quos fecit praemia doctor flabet. Sed & Petrus nunc stud ijs acriter incumbit, re humanitati. Habet indolem paternam,habet ingenium,ludit 8c ipse nunc uersiculis, nunc soluta oratione &libera. Graecis plurinarum delectatur. In summa, dignus qui sit principii tuo chariis, quia similis. Similis autem, qua ratione parua magni S componuntur.Is nunc, scribente hanc epistolam me, alteram seorsum commentatur episto Iam. Quae cuicuimoli erit, etiamsi minus apter exierit, mittetur tamen ad te,

43쪽

nat.Si ad Hermolaum, Petrumq; Contarenum Venetos rescripseris, uelim utrissiaga S meo nomine gratias,utriq; me comendes no uulgariter. Ad superiores tuas literas nescio an responsum acceperis nostrum, cupio tigritifices, ut in ratione latiatq; a ccepti possim tecum paria facere. Vale.

N ARCUS ANTONIVS SABELLICUS ANGELO PO LITIANO SUO S. D.

Ram ego aliunde nostram auspicaturus amicitiam, ni subitus Atlantis conterranei tui hinc digressus nostrum in ea re consilium pia uertisset. Fuit is annii,& amplius Venetiis, ac quadiu fuit, & domi cti foris etiam frequens mecum esse perseuerauit. Nullius unquam cosuetudine sum magis delectatus Si quidem praeter morum elegantia, singularemq; modestiam, patrio sermone, Thusca li illa stra urbanitate breui cosecutus est, ut eo uno nemo esset mihi iucundior,nemo in hac Urbe gratior.Omnia, praeter tempus, secunda habui,in illius amicitia fruenda. Etenim tunc potissmum ei uisum est hinc abire, cum maxime in sui erexisset admirationem. Sed in eo uisus est mihi omne uetu stum amicitis exemptui aequare, quod in tam tumultuario digressu, sine meis ad te literis uenire identidem recusauit, latus certissimum se nolitrae futurae amicitia pi gnus secum in patriam deferre, si apud te uirum clara Isimis, cui q; charissimus esse cupit ipsius mores & studia comendarentur quasi ita uelit euenire, ut cum utero nostrum de ipsius mori biis idem sentire coeperit, non infirmus ad amicitiam gradus ut Crispo placet) factus uideatur: sed recte ille Nos uero scribendi consue tudinem, maioribus c, ossiciis illam ηs modicis principi js ortam, locupletiorem ut spero in dies faciemus Nunc Atlantem ipsum tus dignitatis studiosissimum,

maiore in modum c5mendarem, nisi urbanishmus poeta moneret,peccare eum,

qui suos putet cuiquam obmendandos.Gratulor igittur quod superest) tibi lepi dissimi adolescetatis restitutam cosiuetudinem, qiuam tanrisper etia inuidere per gam donec in triri usim coplexus uenero. Vale Thusci nominis decus, & Marcii Antonium iam hinc amare incipe, qui te Ob tuas amplissimas uirtutes amat, colit, obseruat.Venetiis,IdibuS Iuths, Μ.c c c cLπXX V LII.

ANGELUS POLITIAN US BELLICO MARCO ANTONIO

S. P. D.

Oli x Axi quoi d suo mihi nomine redire tam gratus, ut recepto

colentus amico,nullum ultra ossicium desiderarem. Nunc aut tuarum

nomine literarum, quas fideliter reddidit,tam mihi iucundus rediit, uti eius pene prssentiam non requirerem,ati haberet Atlas quippiam secum, quod plane plus ii me quam AtlaS expeteretur. Nunc idem istuc reuertitur cum literis meis, quas tibi arbitror fore gratas, non tam suo, quam tabellarn nomine. Oram quidem antea quoq; quantum ingenio & lueratura, quantu etiam stylo facundia polleres.De humanitate nihil sane adhuc inaudierit, sed eam tua mihi nunc epistola deliniauit, Atlas uero penicillo & coloribus expressit. Aucu pabar siane iampridem occasionem quampiam ineundae abs te gratiae,cum tu sci licet hoc agentem praeuenisti,non ob id humanior modo, quod prior, sed quod minore quot proposito praemio. Quare danda mihi opera est, ut quemadmoduineunda tecum amicitia posterioris tuli, sic eade tuenda cole11daq; prioris feram.

44쪽

LIBER I I I.

RENTIO VENETO S VO S. D.

N ad te reuertitur Phsdrus,utrius* nostrum homo studiosissimus: ciritu scilicet aliquot ab hinc menses literas ad me dedisti, plenas amoris erga me,rectas, elegateis, qt Iales Q deni* a te uno poterant proficisci. Respodebo ad eas quam breuissime. Laudas me Ioannes quasi unum

ex numero eruditillimorti, ec tui similium. Laudas, inquam, u me unus omnium quos uiderim, quos audierim longer eruditissimus. Ego igitur, etsi memet hau clignoro, tamen scro aequissime, te aut ipsum decipi amore in nos nimio, aut aliosi tem uelle deceptos. Non est aut quod paria coner coserre. Nam cum tu mihi uix leuem umbram asi equenti doctrinae , humanitatisq; tuae, tantum tamen tribueris laudum, quantae demum tibi iure debeantur, si coner ipse inuice laudes regerere, restituenda erunt, θc resignanda tibi illa ipsa uerba, quae abs te acceperam, usura ria: ut iure rideatur egestatis nostrae sinistra quaeda ambitio,illi ipsi diuitras oliten tans, unde scilicet emedicauerit Libellos tuos, at item quos ex bibliotheca ista codices habemus, remittemus cuprimuisthuc orator noster Florentinus se cotulerit. Pausaniam uero expectamus, cum tibi erit commodum. Vale, Faesulis Idi obus Octobribus, M. cc cc LN RAEVI. LV cIvs Pylos PHORVI PONTIFEX SIGNINUS

ALEXANDRO c ORTE SIO S. D.

N Olixi n s epistolas legi Alexander accuratissimer, summac, cum volu

j ptate, quorum utruncp prope necessarium fuit,ec quod ad homine amil cissimus, ec quod ab homine cruditissimo erant scriptae. Video os pro l hum, iam interpellas θύ obstrepis: apage tu, uis scire quid sentiam e ui

de quid agas, an ego iudicare possim ne Ultra crepidas sutor,ut in Grsco adagio est.Pergis urgere resipondebo, ne sisPerbuS uidear. Memento tame me cum liomine familiari tanquam mecum loqui: scio inuidiosam rem esse huiusmodi iudi cia, etiam recta, nedum mea, qUaliacuno sunt. Accipe igitur in aurem uelut μυeάεια, caue enuncieS .Ego Politianum nostrum,mi Aleriander, summopere amo de

admiror, atq; ei omnia summa tribuo. Et ut libere quod sentio dicam, non magis istum damnandum censeo, quam illos laudandos, qui quadringentis abhinc an nis papyros ec chartas uelut maculis praetextas, re encausticas tabellas inusserunt potius, quam ulla egregia sorma at imagine illustrarunt: praeter unum aut alte rum, aurentium Vallam, me Puero, di nuper Domitium Calderinum quos qui dem non laudare, ac admirari nefas, ec planer impium duco. Caeteros autem ut a pud Ciceronem inquit uel Antonius,uel Crassus non dubitabo inertia , dc prora ius inscitiae condemnare, tametsi illos quoq; excUsatos habeo. Sum enim aequus iudex: siquidem id quod poterant, praestiterunt. Nel enim omnes Catones, aut Scipiones aut Laelii ut ait M.Tullius possumus esse: quamuis nonnulli ut ait i dem ) siue felicitate quadam, siue bonitate naturae, rectam uitae secuti sunt ut .m: praeclarer tamen actum cum eis existimo, qUi id quoquomodo tentaverun r, etiaamsi non sunt consecuti. Adde quod non tam ipsis quam temporibus aco eptum est referendum, bonarum literarum, ec magistrorum penuria. Quis eriim ignotarat , iam inde ab diruta urbe, amisso imperio, Italia a barbaris occupata, Romatanam eloquentiam, atque adeo omnem literaturam, ec Omnes arres perinde e Sie

Caesari tuo placuit, qui haec omnia pellum, ec plane perditum i t. Sed emersit tandem aliquando ingenium, ec uelut eae cineribus ac cRrbonibus rediuiuus ignis

estutiat

De Angela

Politiano in

dicium

45쪽

EPISTOLARUM

3 η, effulvit, unde hi tanquam lumina nobis illuxerunt. Quod cum ita sit dulcissime

Alexander, gratulemur seculo nostro, & eo magis, quod lana istud par impar facitum cst, migma tibi propono, ego istos pares impares reddo. Non intellia gis quin Apollinem, quin uatem Cumaeam, quin Hamonem, quin Hetruscos tuos, quin quicquid est ariolorum consulis At non est opus. Ecce tibi solutum migma,Laurentio Vallar,Domitio Calderino, Angelum Politianum a dijcio,&quali triuri' uiratum creo. Ego sic sentio,sic censeo, sic iudico, in aurem tuam insusurrans.Sed libet exclamare,sic inquam pro tribunali sententia fero, & omnibus honis doetis in uiris, atq; adeo toto orbe terrarum audiente proclamo: Thraces, Sauromatae, elae, Britanni postum Ostendere literas, uenite , ut ait lepidissimus poeta. Hahes meum, Alexander, de Politiano iudicium: neque hoc adulationi datum quempiam arbitrari uelim, quippe qui alteros iam mortuos, Sc sensibus orbatos conciliare mihi nequeo: alteria nondum noui uiuum, quanquam fateor me id uehementer optare, & talia iacere fundamenta amicitiae, ut ea nulla unquam temporum iniuria possit abolere. Quod ut facias, o noster Alexander, maiorem in modum a te peto,ut insinuatione tua me uo ii compotem facias,& principi literarum me concilies ac planer dedas Ipsum uero Politianum audin ' tu uir doctissime tecum mihi res cst oratum uelim, ut quod ab aths benefici j loco accipit, a me rogariIs non aspernetur, Ut in amore ac beneuolentia resipondeat, simul ut uiro clarissimo, & ciui primario Laurentio Medici me comendatum reddat. Aliquot enim aguntur anni, ex quo tam magno amico, 8 praepote cinae dicare sum m opere cupio, oc in clientelam ac uoluntaria tradere seruitutem. Vale, II I Idus Mart. Μ. cc c CLXXXV. ANG. POLITIAN Vs LVc lo PH os PHORO PONTI F I c s SIGNINO s. D.

Iὶ Isit ad me Alexander Cortesius,homo utrio nostrum amicissimus, epi

ru stolam quanda tuam ad ipsum scriptam. In qua tu mihi multa tribuens, Ria cupere postremo assirmas, per eum ipsium nobis, per me autem Lau rentio Medici conciliati. Eam epistolam cum legerem, dici no potest, quantopere sini delectatus. Nam ita di Uerbis 8c sentcnjs & cocinnitate erat ab soluta, ut plane appareret Musis eam dictantibus fuisse exceptam. Cogita igitur tu quam mihi nunc placeam, quam ipse me mirer, qui sim Musarum καπυρῆν soματι laudatus. Sed tame uereor, ne ita me tuae istae puellae ornandum siusceperint, ut Isocrates Busirin,Thersiten Libanius, Muscam LUcianus,Favorinus etia quartanam febrim, ad ingeni j modo periclitandas uires, artem Q ostentandam lauda uerunt. Sunt enim in fabulis totae, sin t in mendaciis atq; praestigiis, mihi tamen libet hoc loco uerum locutas. Quia enim damnet sua uota libeter Quod si in hoe erro,libenter ut Cicero inquit) erro. Est enim id ipsium lucro apponendsi, quod decipimur. uippe uoluptatem certe aliquam falsa quo J opinio nobis cociliat. Scis Stratoclem illum oratorem deuietis practio Atheniesibus, suamq; fortunam ignorantibus,tlictoriam nunciat se, re autem postmodum sic ut crat intelle sta, ita indignantibus popularibus resp5disse: Qui uobis ciues mei inquit iniurius sui, si bidui tristitiam me autore lucri fecistis quare ego quide falli me sinam,cc quod csse uerum maxime cupio, uerum esse facilime patiar.De te autem amoto ioco sic sentio mi Phosphore malo enim te Phosphorum homo in literis agens, quam ut uulgus reuerendum patrem appellare . hoc enim literarum atque humanita tis, illud nomen dignitatis est: nos autem ex literis te, Sc humanitate, si pateris,

magis quam ex dignitate pendimus sed ita mi Pholphore sentio, te esse homi

neni

46쪽

LIBER III. nem plehum humanitatis.Humanitate cum dico non magis c*λ-ἔρωτά eo quam etiam metu dici M intellegor utrumq; enim Latine quidem scientibus significat. Ita que ne cornu quidem copiae, aut uirgulam diuinam pluris quam tuam amicitiam fecerim. Esq; tu iam nuc meo infixus cordi, & quidem trabali clauo: daboq; ope ram, quantum quidem praediare potero,ne tu auidius quam prudelius me tibi asc/uisse amicum uideare: Oc quando longius abs te agitare contigit, quam ut subseruire Usibus tuis queam, fauebo certe laudibus: omni ut aiunt pede in te honestando consis an .Epistolam certer ipsam tuam, non tam epistolain, quam Vene rium illud cingulum amoribus medicatum, nunquam i me amittam, quin potius quasi imaginem animi tui identidem contemplans, ita meum desiderium consolabor.Caeterum nunc demum intellego quantum iacturae fecerim, quod te prius

haud cognoiIerim, cum tanta mihi te cognito uoluptas arriserit.Nos ad Lauren tium Medicem, qui nunc balneis dat operam, xemplum epistole tuae mittemus, simul ut animu erga se tuum ex ea perpendat, simul ut nos ex tuo testimonio pluris aliquanto faciat, quam fortasse facit: quamuis multo etiam pluris faciat, quam digni ipsi nobis videmur. Vale.

LV cIVS PHOSPHO Rus PONTIFEX SIGNINVS AN GELO POLITIANO SUO S. D.

Uriciose quidem, & amicer fecit Alexander, qui nescio quas literesau ut meas ac te misit . Sed hominem certe nimium amantcm mei sesellit ia*Iod amatores fallit Solent enim aliqui prae nimio amore zelotypia laborare: sic enim appellant quandam nimii amoris siue sedulitatem siue suspicionem. Qiiod ideo accidit, quoniam ea quae sibi ipsis tantopere placent, ea

dem omnibUS placere credunt,ac uix tutum hominum intuitum arbitrantur. Si

mile aliquid Alexander noster fecit, qui dum mea extollit, praedicar, amat, admiaratur, eadem alii S placere putat. QUOd fortasse cum Tarentinis & CGsentinis,aue

eum Laelio Decimo ut ille inquit) optime factum esset: sed cum Persio omnium, doctissimo, hoc est, cum Politiano,uereor ne impruden3 suerit, oc inconsiderata, feliciter tame cecidit, quando illae meae ut scribis puellae pro uno amatore duox sortitae sunt, Sc ego ex lis ira inquit Plinuis sortem feci. Vellem illas easdem norrquidem fucatas, aut unguentis delibutas tanquam ad moechos, sed quasi ornatas matronas cum muliebri mundo, dc dote ad uiros luisse. Nam quis aut repudium, aut certer repulsam non formidaret Sed mehercule extra iocum, nec μεταφορικge Politiane non minus horrui, quam laetatus sum, cu illas literas ad manus tuas per Uenisse audiui Me potius recta oratione, ac praeparata, oc comperendinata, ad te scripsisse oportuit,ac decuit,ec ita amicitiam petere. Sed illas literas ad Alexam drum dedi, ut eo ueluti legato, ec caduceatore uterer, cum qUo tibi ueterem a micitiam intercedere sciebam dc Irospitalitatem. Tu pro tua sapietia ac facilitate. si quid illic obiurgandum, aut parum aut te aut me clignum offendisti, condona his amori nostro, ec nimiae familiaritati.Est en Alexander plane: alter ego, re ego alter AleYander. Quod si tu conditionem non reqcis, tertius accedes , 8c ne in quam a triumuiratus magistratu discedas, quando proximis comiths te triumui

rum literarum creauimus, comitiis futuris te triumuiru amicitiarum creabimus.

Sustulisti di tu bene habet,non perhorrescam posthaci Nunc volo te aliquantulum uellicare. Cur tamdiu nobis ignotus fuistiae Parum pie, mi Politiane, 'c plane crudeliter secisti Nuc demit post tot annos ad nos uenis c Me miserit,ia logo tempore Politiano caruisse r sine eius litetis egisse non scripsi se non legis non

recitaster praesetiim quando oc Romae fumi di ad multos isthinc saepe scripsisti.

47쪽

E P I s T O LA R V ΜSed quid ago quasi uero ego quoq; non eandem navim conscenderim, Rhi ea dem culpa sim, qui de te no sciscitarim. Hernicis meis refero acceptu. Nam post quam iis faci is initiatus fui, in illa saxa me conieci, ubi ne nomen quide clarorum uirorum audiebam,sed nec literi S uacabam, cum pecoribus 8c glebis res gereba rur, tanta erat fatietas, uel potius fastidium curiae ec fori . Ruitius nunc mutata uotiluntate, consilium nostrum totum est Ciceronianum, qui ad Russum scribens:Vrbem,inquit mi Rufila, cole dc ex Sicilia reuersus, statuit ab oculis ciuium no diccedere. ,ed dico Ciceronianum rimo Alexandrinum. Alexanser enim est. qui me retinere nunquam desistit Hic fiunt homines, di ut est in quadam eius: Hic caput, hic sedes, hic fortunarum alea. Quid quaeris c uehementer his uerbis sum in census, ec plane confirmatus. Quare, iucundissime Politiane, demus operam, ut tam diuturni temporis iacturam resarciamus, ec tanto impensius recen rem ami citiam colamus, quanto serius est coepta.Ego tuas expecto singulis hebdomadi bus per tabellarios, qui trapezitis Medicibus tuis rariones assierunt. Genus lite raru erit non de republica,qus nulla est: non de imperio, quod iamdiu amisimus,

quo dolore maxime crucior infelix, sed de philosophia, de bene beatec, uiuendi ratione, de studiis artibusq; nostris praeclarissimis,& de illorum felicissimoru teni porum cotemplatione. Nam in his nihil est, quod pro magnitudine animi nostri spectare possimus,nisi sorte te Samarobrime ec Balatii dei ectant. En quo discor

dia ciues perduxit miseros .An hoc ita fato datum erat,&de nihilo nihilum nos lem potius unquam factum, quamuis tanta nobis monum eta reliquerint illi uiri, literarum ,rci militaris,artificiorum, aedificiorum,uirtutum deniq; omnium, tamencscio quomodo desiderium illud ferre non possumus, & fuisse felicem miserius

cst, quam semper infelicem: ec nunqua patrem, quam orbum ei te: Sc mori, quam non nasci Deqsigitvelim ad me scribas accurate, ut soles, ac elegantissime. Cum Laurentio naua mihi operam, per sortunas, Polisiane, admiror istum principem ciuitatis, re amo plane, ut cum stepe cum Magno Pompeio coparare sim solitus,

etsi feliciorem exitum re opto ec spero. Vale, Romae duodecimo Cal. Maias

PONTIFICI SIGNINO SVO S. D.

Ihil peccauit Alexader meus, qui mihi epistolam miserit, quae mihi de

hebatur. Peccasset magis nulla expiandus uictima, si meas mihi laudex inuidisse quanquam non meae illae,sed tuae potius laudes sunt, ato ob id etiam meae,κοινα Bταν sed tu personam cX nobis mutuatUS, teipsum scilicet in scenani detulisti. Nam ut ego libenter hunc amicorum, ita tu iure illum literatorum expleueris triumuiratum. Quod autem coquereris parum

scriptas diligenter eas fuisse literas, aut me ludis, aut ornnisi es homo felicissimus, qui promas de summo, quod uix quispiam de imo pectore. Non est autem quo claui ruri urbem,aut rus in urbe desideres, si ipse habitas tecum, si quocunque is, te sequeris, magnum tibi in quavis solitudine theatra, magnam solitudine in quo uis theatro facturus. Ossicium porro epistolarum, quod requiris, hac lege polliceor,ut tu invicem pollicearis, illo etiam cum res tulerit) intermissio, nullam tamen amoris internos iacturam factum iri. Ita enim sum aliquando districtus ecoccupatus, ut non liceat: ita tristis,& nauseabundus,ut non libeat scriabere.Tu igitur ut uetus est dictum)amici uiua no-uetis, non oderis. Vale.

48쪽

LIBER III.

LV cIVs PHOS PIIo Rus PONTIFEX IIS NINVS AMAGELO POLITIANO SUO S. D.

Bi sunt isti qui obloquuntur ec allatratu en quo redacti sumus, o Po-i liliane, ut imperiti iudicent. Mihi Miscellanea tua, atque adeo qua cun in scribis,magnopere placet, garriant liti quid uelint, quod portenta uerborum loquaris, ego te plane Latinum esse iudico. Nam illud ne inimici quidem negat te supra Φ dici pollit curiosissimum ac diligentissim si esse, Zc omnes sorulos excussisse,iel doctrins quidem singularis hominem fatentur, eloquentiae uero nullius, quasi possit aliquis eloquens ei se, nisi idem sit docitus. Ridiculi aesti maiores,& critici nostroru temporum. Quid quod ec de Pico tuo, uel nostro potius, tot laudes, quot scribis, cum audiunt, stomachantur,ec si d is placet faceti esse uolunt, afferentes illud Aesopeum, nihil reliqui altis est e, quib. quid potest esse uerius Is enim unus est, in quo natura omnia bona congcstisse,

et ubi omnes suas uires exercuisse uidetur. Sed tu ridere debes. Volo tibi narrare quo erga illos adagio utor. Videte, inquam, quid agatis boni uiri.nam iste piscis paucorum hominum est, ut ille Scipioni dirime fertur Quod ita transfero: Poli tianus paucorum, id est, doctissimorum est, non turbae literatulorum, ac paedago gorum, S uulgi.Ergo omnes docti te unum admirantur, & fatetur te omnes qui 1excentis abhinc atanis scripserunt,iacile superare, hoc est, te illo S, non illos te, nequis me reciprocis argumentis uti, aut amphibologicer loqui credat, ec doctrinare eloquentia in te esse coniunctas No enim quis non eloquens dici debet, sit suo quodammodo utitur stylo, cum complura & uaria sint genera dicendi. Sed epistolam plicabo, quonia festinat tabellarius. mox plura audies. Haec scripsi tumulis tuarie, cum in Pauli Cortes in domum diuertissem, qui est planer tuus, & omne impetum aduersariorum sustinet Tuum erit scuto Sc parma tela suscipcro, Sc in coDdem retorquere,nisi mauis, ut supra dixi, irridere.Vale. Pridie J dus Februarias.

ANGELUS POLITIANVS LV cIO PHOSPHORO PON TIFICI SIGNINO s. D.

i RascerIs obtrectatoribus nostris,eruditissime Phosphore, quod in Miscellaneis portenta me loqui uerborum dicant, ec ut homin em quod

ais doctium fateantur, ita negent eloquentem . Tum quod illud etiam criminentur,tantas me in unum Picu laudes contulisse,ut alijs omnino nullas fecerim reliquas Me vero ista,Phosphore,nihil mouet. neq; enim ulla serta monum taliu nova mi facies,inopina ue largit. omnia praecepi, ato animo me cum anter peregi, quin ad ea ne respoderem quidem, nisi. te ita uelle sentirem, cui negare nihil possum.Portenta igitur uerboru quae uocent isti, fateor ignoro: nisi Portenta credunt, quae ipsi noua nunc primitin uocabula uel audiunt uel intelleiagunt.Nam ego nec uerba ulla peperi cinctutis non exaudita Cethegis, nec ullos habeo,nisi receptissimos autores. Non tamen ex eorum fiam numero, qui cella re latinam lingua magna ex parte patiuntur,dum quis p illa reformidat, quae uul go hactenus ignorata sunt.Siquidem eo res rediit, ut ne magnorum quidem au rorum lingua tuto loqUamur, quonia uulgo minus innotuerit. Ilain barbaris uti malumus, quam Romanis uocibus: & cum siligineus domi sit panis, emendica to furfure magis uescimur. Quod autem mihi eloquentiam sic adimunt,ut doc trinam concedant, no modo equide non siccenseo,sed Zc gratias ago. Noli quaeso amori erga me tuo nimis indulgere Phosphore, nec parum laudari putes, si Marisci Varronis exemplo lauder, quem dc ipsum ueteres scientiae multae, nullius elo

quentiae esse crediderim Ego sane,mi Phosphore, nec eloquentia mihi uindico, Ang.Polit. D nec

49쪽

nec doctrinam agnoseo. Si cui tamen in Miscellaneis, etiam citra eloquentiam sciolus uideor,bene habet uici: nam isthuc ipsum quaereba. Quo enim eloquentia mihi in hoc opere non ad persuadendumsed ad docendum parato Quod autem de stylo scribis, utiq; uerum puto ,non continuo peius esse quod uariet, cum sit ipsius eloquentiae non uultus, non color unus. Quapropter nec adhuc quill suffrastris est omnibus habitus eloquens, siue quod sibi qui scp prae coeteris placet, siue quod alios alia dicendi forma plus capit. Demosthenem cogita , Cicero Dem. illius quibusdam sicca oratio, Demadi lucernam olere, Aeschim et 1a 11 di si lacet barbara uidebatur: hunc Caluus exanguem Jc tritum, Brutus fractum α.clumbem, quidam ieiunum atq; aridum contra alii tumentem innatis,nec latis prcisum, exultantemq; supra modum, Sc superfluentem: ali j frigidum in iocis, aliqparum antiquum, qMidam etiam in dicendo uiro molliorem, super uiuo Iuin Φ, imperegrinis quasi legibus nimis addictum putauerunt. Neq; UeI O hec 1 deo 1 eiero, quo me putem cum talibus conserendum. non enim sic insanio, Pnosphore, sect utendis magnis nominit, .fuit,ut stomacho isti tuo potius occurrerem. Nam qui cl' cno de Pico Miradula dicam Hi sunt inuidie nina ira, Phosphore, moreS. Sed ut ' uat ille,uiuat modo, nec eat alio deinceps, cli quo pede iam coepit, cita liuor ipse fatebitur non modo cum no supra modum, sed longe etiam insea modum sume a nobis laudatum.Cuius tamen praeconium non uideo quid aliorum titulis offece ri quos in hoc ipso Miscellaneorum libro concelebramus.Reliquum eri,ut tibi anam Phosphore gratias, qui me hominem tenuissimae fortunae, neq; multae ad

modum literaturae.ne uisum quidem tibi adhuc, ita diligas ipse N pontifex & doctissimus,ut etiam contentiones honoris dignitatis in meae causa suscipias. Sed re Picus debere se tibi plurimum sentit, salutemq; tibi oc Coi testo suo nomine tui ut adscribi. Laurentius quoq; Medices noster uisus est epistola tua magnopere de ieci .quem scito eisse hominem tui studiosissimum: quod esse uel iam tum deni que agnosces', cum periculum feceris. Vale, Florentiae pridie Calend.Martias,

ANGELU S POLIT I AN V s LUCIO PHOSPHORO PON TIFICI SIGNINO S. D.

Ccepta epistola tua, statim ad Laurentiu cucurri .Exposui quid opta res, grata uolutas, gratus illi tuus animus. Deni P pro munere accepit, quod pro munere poscis. Quam ad eum dedisti epistolam, nondum mihi quide legendam dedit,sed tamen ut et doctam laudauit, Oc amo vis erga se plenissimam, ac si per occupationes liceat, resiponsurum se tibi uel hodie promisit. Vale. Florentiae prid.Idus Maias, M. C C C CLXXXXI.

ANGELUS POLITIANVS CASSANDRAE FIDELI VENETAEP VELLAE DOcTISSIMAE S. D.

Decus Italiae uirgo, quas dicere grates, quasve referre parem, quoaetiam honore me tuarum literarum non dcdignaris mira profecto si

des, tales proficisci a stamina quid autem a tamina dico imo ueros a puella 'c uirgine potuisse Non igitur iam Musas,non Sibyllas, non Pythias obiiciant uetusta nobis secula, non suas Pythagorei philosophantes i r i h ς minas , non Diotimam Socratici, nec Asipasiam, sed nec poeta ias illas Graeca iaris pqli ctent monimenta Telesillam, Corinnam, Sappho, Anyten, Erinnem, Pr illam, Cleobulinam, & care eras: credamus cp facile Romanis iam Laesii & Hortensii filias, & Cornelia Gracchorum matrem fuisse matronas quantumlibet eloquetis simas. Scimus hoc profecto, scimus, nec eum sexum fuisse a natura tarditatis aut hebetia

50쪽

hebetudinis damnatum. Sed enim ueteru seculorum talis ista pene publica laus fuit, ut in quibus etia uilissimos seruos ad extremum peruenisse quondam uel litateraru uel philosophiae fastigiii reperiamus.At Uero aetate nostra, qua pauci quo

que uiroru caput altius in litetis extulerunt,unica te tamen existere pucllam, que pro lana librum pro fuso calamum, stylum Pro acu tracteS, qVae non cutem ce russa, sed atramento papyrulinas: id uero non magis usitatum, nec minus rarum,

aut noti qj si de glacie media nascatur uiol e, si de nivibus rosis, si de pruinis lilia. Quod si conatus ipse pro miraculo iam cernit, quid de profectu studioru tanto dicemus Scribis epistolas, Cassandra, subtiles, acutas, legaleis, latinas, ct quanquam puellari quadam gratia, Uirginali quadam simplicitate dulcissimas, tamen

etiam mirer graueis,&cordatas.Oratione quoq; tuam legimus, erudita, locuple tena, sonoram,illustrem, plenam iu laetae indolis. Sed nec extemporale tibi deesse facultatem accepimus, quae magno S etiam Oratores aliquando destituit. Iam ire ro in dialecticis implicare nodos inenodabiles, explicare ab ali js nunquam solu tos, nunquam soluedos diceris. Philosophiam Uero sic tenos,ut 8c defendas acri ter quaestiones propositas, ec imp UgiaeS uehementer, audeso uiris cocurrere uirgo, sic scilicet indoctrinaru stadio pulcherrimo , Ut non sexus animo, no animus pudori, no ingenio pudor ossiciat. Et cum te laudib.nemo no attollat, summittis ipfim te tamen,& temperas, nec minUS ad humum modeste cunctorum de te o

Pinionem, b uerecunde uirgineos oculo S, reuerentero delicis. O qui me igitur statim sistat istic, ut faciem uirgo tuam castissimam contempler, ut habitum, cultatum, gestumq; mirer.' ut dictata, instillatat tibi a Musis tuis uerba quasi sitietibus auribus p erbiba: denti ut afflatu instinctaq; tuo consummatissmus repenter poeta euadam,nec me carmini b. uincant aut Thracius Orpheus, aut Linus lauic ma

ter quamuis, atq; huic pater adsit, Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo. Miarari equidem antehac loannem Picum Mirandulam solebam, quo nec pulchrior alter mortali Mnec in omnibus arbitror)doctrinis excelletior . Ecce nunc etiam te Cassandra post illum protinus coepi,fortasse iam cum illo quoq; uenerari. Tibi uero tanta incoepta Deus Opt. MaX.secundCCec CUm rccesseris a paretibus, is autor contingat,& consors, qui sit ista uirtute non indignus:ut quae nunc propemodum sua sponte naturalis ingenii flamma semel emicuit, ita crebris deinceps aut adiuta flatibus, aut enutrita fomiti BuS effulgeat, ut a nostrorum hominum prae

cordiis animoq; nox omnis, gelut penitus ec languoris in literis, ec inscitiae dis

cutiatur. Vale. IACOBUS ANTI Q U A RIV S ANG. POLITIANO S. D.

Ergens nuper ex uitae instituto ad scribarum Mediolanensium decutariam , coplureis adolescentes, qui ibi Uersantur, remissio aliquantisper principis negotio, certatim intentos offendi ad legendum dispertitii, -quem in manibus habebant inter se librum.Roganti quid nam operis noui emersisset,Mi cellanea,inquiunt, Politiani. Conscendo, ac inter eos sedeo, tum una incipio auidissime legere. Quippe delector ingeniis aetatii; nostrae, quae non solum manca non sit, sed iam plane in Romanae antiquitatis uestigia abeat.

Verum cum parum temporiS impendere liceret, ex bibliopole taberna codicem requiro . Affertur a puero meo statim cum domi essem, eum intentius evolvorinprimis uestis,imo in ipsa inscriptione, quod in Laurentii Medicis nomine liber apparuerit,animus Ualde coepit delectari.Tum ipsa prefatio multam litetis spem ostendere, specimenq; quoddam pulcherrimum prae se ferre uisa est. Capita subinde libri. excurro. ubi*summa eruditio, ubique fastidii expultrix blanditur ua-Ang.Polit. D 2 rietas.

SEARCH

MENU NAVIGATION