Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Defensus a calumniaCicero,super enarrata ui noui apud Aristotelem ustabuli quodsiit Endelechia. Caput hQuae sint crepidat apud Catullum Carpatine,quod probe scriptum uocabulu,

Quibus uerbis Horatius Camelopardalim significauerit, quaeq; sit eius ani mantis facies, quibus4 etiam nominibus censeatur, ec quo primum tepore uita in Italia. Cap. 3Quam multa poetarum interpretibus legenda, quodq; satyram Persius de Alcibiade Platonis emiaxit. Cap. 4 Quid sit apud Lucretium Durateus equus,quodq; legendum apud Valerium Flaccum,non quidem nox dorica,sed durica, uel duria potius in libro Argonauticon secundo. cap. sQuo intellectu Catullianus passer accipiedus, Iocusq; etiam apud Martialem indicatus Cap. 6 Pathicos homines Iuvenalem innuere, qui digito scalpant uno caput, idch de Calui poetae uersiculis. Cap. Cur errantium syderum uocabula diebus tributa,rationeso inibi ordinis eorsi, scitu relatu , iucundae. Cap. sQuid in literis Domitio,& quatenus credendum, deq; illius euidenti, puden do* errore super uoce Attegias. Cap. 9De Baptis,& Cottito, de Cottyths,tum apud Iuvenalem&Horatiu resta indicata leotio, enarrati OQ. Cap. 1 o

Sententia de Claudiano exposita relatu praequam Iepidae fabellae, tum fabella altera,non insuauior e graeco itidem uersia super Venere dc ros . Cap ii Quomodo inueta purpura,simul explicatus Nonni locus, grsci poetae.Cap. i 2 Salutis augurium quod sit apud Suetonium. Cap. 13 Naulia quae sint in Ouidn artibus,atin inibi de barbaris organoriim appellatio

nibus, quis. Graeci nostri Q utantur,quodq; etia Chaldaei, graeca interim, itostrat id genus uocabula non aspernantur. Cap.I

Qui fuerit autor Sybaritidos, te q Ouidius, deq; Sybariticis libellis apud Martialem, luxuq; item caetero Sybaritarum. Cap.i 'De Aristidae Milesiacis,de quo sit apud Ovidium deo Milesiioru delictis C. t c,

Correctus in tragoedia Senecs locus,ati ex greca remotiore fabula declaratus super nemiaeo leone. Cap. 17

Qti id sit apud Iuvenalem fraterculus gigantis, quiq; apud alios Terrae filius, ibi demi de Mani uocabulo. Cap.i SSuper aspiratione citata quaepiam, simul enarratum Catulli nobile epigramma Cap.1 9

Emendata apud Suetonium 8c enarrata uox haec Ascopera. Cap. to uid sit aut mineruat aut mineruale munus,ex eo* sententiae Iuuenalis ec Varronis expositς. Cap. 2ICuiusmodi sint uersiculi in quib. ut ait Martialis,Echo graecula recantet. C 22 Legendum apud Martialem, Cum comparemulo quod pleri ,Cum compare gibbo, simul explicata ratio in eo,sensus. uerior. Cap. 23 usedam super Hecate anu in memoria data, deq; poesii Callimachi, tum ex e

pigrammatis priapeiS expositus locus, re item alter apud Statium, quodq; uitiose legitur de eo in Apuleianis codicibus. Cap.24 am

232쪽

Quam multa in epistolis familiaribus, quae nunc habentur Ciceronis praepostera,tum quem in ordinem restituendae. Cap. 2 sVersiculi in Fastis e graeco siperuite dc capro,tum parodia quopiam obscurior apud Suetonium. Cap. 2 6 Verba in Ciceronis epistola, ex Enni Medea, de graeca Euripidis. Cap. 2 Panici terrorcs qui uocentur, eo quod locupletissimi citati testes. Cap. 2SVnde sit apud Ovidium Teuthrantia turba,Thesipi uocatae filiae. Cap. 29 Vocabula intretu rara,nec tame singularia,CUcuma,Proseuca,Scruta. Cap. 3OQuid significet illud apud Iuvenale . Tanquam habeas tria nomina, quodq; manu emitti,patronorum sibi nomina imponebant,deq; in nomen adoptando ex testamento. Capoi

Restituta Plinianis codicibus abolita pridem uox, quidq; poppysmos, aut poppysma significent: quod let mos poppysmis adorandi fulgesraS. . Cap. 3:Crambe quae sit apud iuuenalem,super j ea graecum prouerbium. Cap. 3 3Vitiose quaepiam in epistola Ciceronis , de que uocabulo quod est Sciama

chia. Cap. 3 4

Locus in M. Varronis, θύ item alter in Columellae libris rei rusticie, defensus a uitio,quaedami super Euhemero inibi,&Iouis sepulchro,& Cretensibus addita,ec locus apud Statium declaratus Cap. 3 3 Soluta hic dc enodatu,quod aenigma de Varronis libro citat Gellius. Cap. 3 5 Lapsum sorde Seruiuum super Oaxe fluuio 8c creta. Cap. 3 7 Expositum Iuvenalis carmen, contra omniu hac nus sententias, super Laconico & pitylismate Cap. 3 SScirpus exsolutus Ausoni uatis, de Cadmi filiabus, Melone, Sepia, dc Cnidiis nodis C p. 3 9Scirpi i mile uatis eiusdem epigramma, emaculatum atq; enarratum. Cap. 4 Quod in digestis Iustiniani principis,diem diffusum male, pro eo quod est dis fisum legitur,ut 8c apud Gellium diffundi & definitiones pro illis, diiundi 8c dissi siones. At inibi de Pandectis Florentinis nonnihil. Cap. 41 Pollices in fauendo premi, sicut in denegando fauore uerti solitos, ex eoo sententiat Horatii, Iuvenalis Sc Prudenti3 declaratae. Cap. 4 2 Quam multas habuerint antiqui diphthongos. Cap. 4 3 Pegaseium nectar legi oportere apud Persium,non melos. Cap. 4 4 Patroclo iuniorem Achillem, contra quam aut Aeschylus prodiderit, aut uulgo existimetur. Cap. 4 sCacoethes apud Iuvenalem tetrasyllabori, no cacoethos.Et condita pyxsde lyde,non incondita legendum.Simul enarratus apud Martianum locus,haud arbi tror indiligenter. Cap sQuae Plinius super titulis ueterum artificum pendentibus prodiderit, ea de monimentis etiam ueteribus agnita Romae, sicuti speciem Vergilianae Aegi dos. Cap. 4 De Megabyzo scripsisse alios, quod Plinius de Alexandro, uentitare in Apel iis ossicinam solito. Cap. 4 SContentio epigrammatum graeci Posidipphct latini Ausonii, super occasionis imagine,tum pulcherrima ecphrasis graeci Callistrati. Cap.4 VLocus in Plinianis exemplaribus emendatus, super nomine Proetidum,atss inihi de ipsarum furore relata historia. Cap. F OCur in Ephesiae Diana templo,molles appellati honores.a Martiale. Cap. r

233쪽

Quaesit apud Martialem,Cornibus ara frequens. Cap. si Quod positum nomen Agamemnonis,in M.Tulli j Diuinationibus pro Vly

xis est, tum in transcursu locus in epistolis ad Atticum non inelegans, super mi niatula caera correc us Zc enarratUS. Cap. 3 3

Ceratinae qui sint apud Quintilianum. Cap. s 4 Qui sint Crocodilitae apud eundem. a Cap. FFCur gemino cornu Martialis dixerit in spectaculis, ubi de Rhinocerote, deo

tauris Aethiopicis. Cap. FG Quae sint apud Suetonium Tetraones, correctum iu erratum Plinianis exem plaribus. Cap. s Origo 8c ritus ludorum secularium, praeterea li ad id alia,citatumq; eo Sibyllo oraculum, mox Sc Obiter eXplicata quaedam, rursus que alia refutata non inuis liter. . Cap. sNon Vergilium,sed Ouidium uideri Priapei carminis autorem.Tum uersicu Ium illum qui sit apud Martiale, Ride si sapis, 5 puella ride, Nasonis esse proculdubio: sed ex epigrammatis potius,cν aut ex artibus,aut ex tragoedia Medea, Ut deri citatum, mox' que nouum quippiam, dc mirum de Medea Nasonis adscri APPUm. Cap. Τ' Agon uerbit, quo Victimarius uti solitus,de quo etiam in Fastis Ouid. C. 6 o Erratu in codicibus Plinianis,super cicuta,uino la, quodq; mendose apud Macrobium Aconitum pro conio. Cap. st Qui sint arietini testiculi. digitus medicus apud Tullium. Cap. 6 2Aliter citari a Varrone Terenti uerba, i aut in cXemplarib. habeatur,aut Do natus agnouerit. Cap. 5 3

Declara si uersus Ausonii Sc Ovidii super Choliambo aut Scazonte. Cap. 6 Qui sit habitusin statuis pacificator, deq; eo sentire Statiuin prima Sylv.C. 6 FLocus in Plauti Mostellaria, δέ item alter in Milite, uindicati a uitio. Cap. 6 GCornicem uideri apud ueteres concordiae symbolum, non ut omnes apud Iu uenalem existimant ciconiam. Cap. 5 γVersus ex Callimacho supcr crinibus regine Berenices,at* inde mendum ex Catulli exemptum uersiculo. Cap. 6 SOarion bynccriter esse apud Catullu, quod Aorion isti legunt,qui bonos uiolant libros. Cap. sv Cuius in Bruti nomismate symbolum sint pileus ec pugiones. Cap. 7 o

Qua piam uulgo legi apud Maronem contra regulam, contra querationem metri. Cap. FLDe Philyra S lemniscatis coronis. . Cap. γ 2. Vocabulum quod est Expernata, Catullianis uideri exemplaribus reponen dum Cap. 73Historia non illepida super Teust piciore ec Helena. Cap. 7 gEmendata uox in Ibide, simul explicata sententia neutiquam nota hacte nus . . Cap. γ sNon Antilochum ab Hectore, sed aliter uideri legendum, in prima Heroi dum. Cap. 75 Quo argum ento dicendum Vergilius,non Virgilius. Cap. γ γAdditam falso negationem primo Digestorum uolumine, quo capite de ossi cio proconsulis agitur, eclegati. Cap. 7S.Cur Lysimachi regis facies in nomismatis cornigera. Cap. T 'Fabula

234쪽

223 Fabula ignotior de Tiresia &Pallade,qua sensus aperitur Propertianus.C. s o De Ocno ec Asello,quod Q apud Propertiumendose legitur orno. Cap. SE Quod in Digestis titulo De edendo legatur ad alium, legi ad album conue

De Harpocrate. Cap. s 3 De Libertinis,qui uocentur Dedititit. Cap. S 4 Cuiusmodi apud Iuvenalem Cereris ludi accipiantur,deo Cerealium authore Memmio. Cap. s sDe fluctu Decimo,seu Decumano,cuius permulti poetae meminertit. p. s sQuod erat in Ciceronis epistola uocabulum Philotheoron corruptum, de in improbe in nomen, quod est Philocteten Cap. S Vnde illud tradium, Fuimus Troes:quaeq; extent in literis super Lacedemo

niorum choro, eccantico. Cap. S SQuod Servius Grammaticus Bucolicos Maronis uersius tam mendos legit,cb falso enarrat.Notataq; ibi di relata quaedam super initiandis pueris,superq; diiualiquot ueterum maximeq; Geniis ec Iunonibus. Cap. S 'Qui uir Theodorus Gaza, quantumq; tame lapsus in Aristotelis problematoe Uersis. CaP.9 o Quo pacto uir idem graece transtulerit,quod est apud Ciceronem,Suadae me dulla positique Eupolidos uersius de Pericle: tum indicatum quibus deniq; dea Pitacio latinis appellationibus censeatur. Cap. 9 LQui sint apud Liuium causarii. Cap. 9 2 Vindicata Iustiniani principis praefatio quaepiam a uitris , mendis que ali quot. Cap. 9 3 Lepidum Seueriani commentum de lunae faetura, & solis, deq; menstruis die

hus, & annuis. Cap. 9 4. Grzecum elegans adagium super Xentis, Digestorum exemplaribus restitu tatum Cap.9 sQuanta in muribus salacitas, Zc Aeliani uerborum interpretament*atq; inibi locus apud Martialem correctuS dc enarratuS. Cap. se GAutomaton legendum in Suetonio, quod nunc vulgo aut ornatu quidq; ea uoce significetur. Cap. 97 Persit locus,& item Senecae decIarati: deq; manumittendis sestuca seruis,&circum actu. Cap. 9 SCur muri partem disiicere, quod ait Suetonius,Hieronicae soliti. Cap. 9 Quae sint apud Maronem silentia lunae: quaeue tacita uirgo apud Horatium et superq; iis Serviana, &Acroniana resutatae sententiar.

Cap. 1 c

ANGELI

235쪽

OBER

ANGELI POLITIANI MISCE LA

LANEORUM CENTURIA PRIMA.

D efensus a calumnia Cicero super enarrata ui noui apud Aristotelem uocabuli, quod est Endelechia. c AP V Τ I. -RGYROPYLVs ille Byzantius, olitri praeceptor in philosophia noster, cum literarum Latinarum minime incuriosus, tum sapien tiae Decretorum, disciplinarum que adeo cunctarum, quae cycli l caea Martiano dicuntur, eruditissimus est habitus. Hic & apud Medicem Cosimum decreto publico patrem patrie, di dein apud i Cosmi filium Petrum, nepotem que adeo Laurentium hunc, de cus ubique nostrum patriae simul,auitae que uirtutis haeredem, suae que Reipublicae columen,insigni fuit Jc autoritate 8c gratia, quibus etiam libros dicauit Aristotelis a se uersos in latinum, sed Θc ipsiim uix adhuc quidem puberem Laurentium dialecticis imbuit, ea que philos phiae parte, qua de moribus praxipitur. Camerum ut homo Graecus ) perquam ferebat iniquo animo nobilem illam, nec ut Theodorus Gaza putat) importunam Marci Tullii Ciceronis exclamationem, qua Graeciam uerborum interdum inopem, quibus se putat abundare, non elo quentius fortasse, qUam uerius pronunciauit. Ob id igitur subiratus latinae copiae genitori re principi Graecus magister, etiam dictitare ausus est quod nunc quoq; uix aures patiuntur ignarum fuisse non philosophiae modo Ciceronem, sed e tiam si diis placet Graecarum literarum. Vix enim dici potest, quam nos ali quando , id est, Latinos homines, in participatum sitae linguae, doctrinae' que non

libenter admittat ista natio. Nos enim quisquilias tenere literarii, se sugem: nos praesegmina, se corpuS : nos putamina, se nucleum credit. Sed ut ad Argyropylum reuertar, oculos ad hunc modum nostri parentis uiuentis, uicturi que suggillant m, utebatur hoc ille uel maximo argumento, quod in primo Tusculana rum quaestionu scribat Cicero, censere Aristotelem quintam esse quandam praeter elementa naturam, de qua sit mens, uerbal deniq; ipsius ita lcgantur: Quin tum genus adhibet uacans nomine,& sic ipsum animum Endelechian appellat nouo nomine, quasi quandam contintratam motionem, Sc perennem. Sed enim

nemo est aiebat) in Aristotelis lectione paulo frequentior, quin sciat Endele chian esse potius Aristoteleum uerbum, neutiquam significans quod Cicero putat, continuatam motionem, ec perennem, sed persectionem potius, aut con summationem quampiam. Nam cum uellet Aristoteles quasi nomenclaturam facere intellectuum suorum, uerba ipse quaepiam noua concepit animo,ueluti que dein peperit, in queis hoc quoque, per quod indicatur forma, species que, cuipe ectionem res quorque suam dcbeat. Quod enim quidque est, ab hac est En delechia potissimum. Cicero autem non quidem hanc Aristoteleam uocem, sed aliam prorsus ei contiguam finitimam 4 similitudinis praestigio falsiis enarrauit En delechos enim continuatim mobiliter, cotinuati que mobilitas En delechis mos, unde hanc Aristotelis entelechiam deduci putauit ille: quae non d literam tamen, sed i potius habeat in syllaba secunda.Iam autores contra Ciceronem sta re quamlibet magnos Peripateticos adiiciebat. Et ut homo erat omnium utrum quidem uidebatur acerrimus in disputando, atque aurem quod ait Pelia

236쪽

NIs CELLA NEOR UM. 22ssius mordaci lotus aceto: praeterea uerborum qisoqite nostrorum funditator maximus, facile id uel nobis, uel caeteris, tum quidem suis sectatoribus persua taserat: ita ut, quod pene dictu quoque nefas, pro concessio inter nos haberetur, nec philosophiam scisse Marcum Tulliit, nec literas Graecas. Enimuero re dein tota diligentius pervestigata, meas esse partes, re item cuiuscunque Latini pro fesseris existimavi, Ciceronis gloriam, qua uel maXime contra Graecos stamus, etiam uice capitis omni contentione defensare: quanquam illam sua non antita quitas modo, sed quaedam prope diuinitas extra ictum, supraque iniuriam po suit. Iam primum igitur Argyropyli huius apud me quoque non exigui ponde ris autoritas, alijs autoritatibus, multo que arbitror) ualentioribus refellenda est, tum ostendendum, ex eo quod obijcitur, augeri Ciceronis praeconium, nedum decrescat.Et prodibunt in medium fatis arbitror) quod ad philosophiam modo pertinet,idonei Ciceronis laudatores ut simus interim quana paucissimis contenti) Boetius, Macrobius, & Augustinus. Nam quis Boetio uel in Diale elicis acutior uel subtilior in Mathematicis uel in Philo phialoeupletior uel in Theologia sublimior Quem tanti iuniores etiam philosophi longe r-hitror omnium perspicacissmi secerunt, ut Aquinatem Thomam, diuum ho minem, Magnurnque illum Thomae praeceptorem Deus bone) quos uiros

habere meruerit enarratores, & ab ipsius sententia, ne sit ulla quidem pene iam prouocatio. Porro de Macrobio, cui, rogo, magis credendum, quam laudan

ii praecipue Boetio Denique ipsus Augustini tam alte nisia in omnibus serine disciplinis est autoritas,ut extra omnem sit aleam posita, sic ut ab ea iam ne trans uersum quidem quod dicitur unguem recedi, fas habeatur. Etenim tanta in genii constat eum celeritate uiguisse,ut quicquid de arte loquendi 8c disserendi,

quicquid de dimensionibus figurarum, de Musicis, denumeris praecipitur, etiam sine magna dissicultate, nullo hominum tradente, perceperit: tanto dein a cumine praestitisse disputandi, ut iure in uno isto po tissimum, totius ueritatis ni ti patrocinium uideatur. Consideremus igitur, quid hi singuli saltem de Cice rone senserint, quantum que ei tribuerint in philosophia, rum credamus auda 'er, non cuiusuis eme calumniam conflare homini, qui fuerit a laudatissimis hominibus tam singulariter laudatus. Boetius itaque non modo sic utitur identiisdem Marci Tullii testimoni js, ut ea pro fortissimis Sc inuiolabilibus objciat argumentis , sed & ipsius Topicorum qui maximus est honor suscipere inter

pretationem non erubescit. Macrobius autem sic in unius eiusdem libri uel exi gua particula Uersatur, ut nec Platoni comparem facere, nec omnibus insigni re eum disciplinarum omnium titulis dubitauerit. Denique Augustinus cum iri AcademiciS, quanquam sub alterius persona, nunc suum Ciceronem, nunc sapientem appellans, tandem ab ipso inquit, Latina lingua philosophiam Sc in choatam esse, dc perfectam: tum in Confessionibus, ubi neutiquam personatus, eos ex professo damnat, qui linguam Ciceronis mirantur, pec tus non ita. Quinimo quod affectum mutauerit ipse, quod ad Deum preces, Sc uota conis uerterit, quod desideria non eadem quae prius habuerit, quod omnis ei ua na spes euiluerit, quod immortalitatem sapientiae qua si erit aestu cordis incretadibili : postremo, quod surgere iam coeperit, Ut ad Deum reuerteretur, cuncta haec esse Ciceronis munus fatetur, uni que illius libro, qui uocaretur Horten

sitis, omnem suae salutis occasionem retulit acceptam. Non enim ad acuen

clam linguam liber inquit ille offerebatur, nec eloquutioncm mihi, sed quos loquebatur , persuaserat. Quod isti utinam legissent, qui somnium aegroti nobis

237쪽

nobis Hieronymi uapulantis ad tribunal obiectant, nec illud saltem cogitantes, illum ipsum Hieronymum, quum post repetitam dein statim Ciceronis lectione periurus a Rufino argueretur,etia grauit Iime conqueri, quod sibi ab illo suamet

somnia obiicerentur. Carterum ut ad propositum reuertar uicerit sane uel Argyropylus, uel quiuis alius Ciceromastix. Sed rogo istas prius transcendere audeat autoritatum moIes, quas opposuimus. Enimuero de Graecis litcris facilior, proniorq; sentetia. QIis enim tam hispida aure, quis tam inimicus ueritati, qui si pauca modo ponec, etiam tumultuaria graeca uerba,sparsim adhuc uel in epistolis ipsius olfaciat, quicquam se dicat unquam magis aut elegans, aut Atticum tota C HGra: cia reperisse sic ut iure Possidonium, doctissimum illum homine imi deterruerit a scribendo, iure Graecam nationem Graeco de rebus suis commentario coiti. ruina uel it,in quo se ait libro totum Isocratis Myrothecion, atq; omneis eius discipulorum arculas, tum nonnihil etiam Aristotelea pigmenta cosumpsisse. Qua mihi uidctur siducia, nona minus aliquando Graecae quam Latinae linguae ueluti pomerium protulissic. Sit argumento uel illud ut uno incerim contenti exemplo 1imus quod in nocentiae uocabul uiri negat habere apud Graecox usitatum no in en, sed habere ait possie tamen ἀ ses . Tum castigat interdum quo J. ceu te gnitiam quorundam apud illos uocabulorum, sicuti cum uelle eos ait quidem disti13guere, sed parum ualere uerba, quod ueI in illis probant, quae sunt i nelancholia, re furor: uel item in eo quod ἡνον pro labore confusius illi, re dolore pariter accipiunt: tum melius aliquid nos dicere indicat, quam illos,ut coululum, ut alia, multoq; melius quaedam notata esse uerbis Latinis, quam Graecis, quod & sigritia ficat multis locis reperiri, sed ec carere hos ipsos nomine rei cuiuspiam, qua mari me habeant familiarem,non dissimulat. nec ullua eorum tame quamlibet inqui rendo se torserit inepti reperire adhuc, aut eXcogitare uocabulum potuit. Jam uero nonne Apollonius quoq; ille IVIolo,rhetorum omnium sui temporis celeber rimus, audita semel Graeca M. Tullii, sed & extemporali oratione,defixus diu steti fle,ac deniq; ita mirabundus pronuncias se dicitur Ego uero te quidem Cicei ocum laudo, tum admiror, sed me Graecorum sortunae miseret, tardetq; , quod ha manitatis Sc eloquentiae decora, quae sola nobis reliqua seceramus, ea q uoq; licrPer ic quantum intellego) Romanis arrogantur. Enimuero hoc illius iudicium non Latinus,non ineptus aliquis, sed Plutarchus ipse graeco uir ingenio, o ma na grauitate in literis retulit. Ergo ad hunc sane modum de scientiae ipsius, deo graece linguae peritia, testatu nobis ueteres reliquerul. Age uero nuc En delechi liquo ir istam pensitemus, seram Ciceronis calumniatricem. Vtrun ne is 1c igitur reprehcnditur, quod Aristotelem dixerit adhibuisse Cicero quintam quandam Praeter elementa natUra,& sic ipsum animu nouo nomine appellauiiser Quod ScAlexander Aphrodiseus Peripateticorum omnium etiam ab Auerro e laudatissimus,in grcgier subtilibus illis naturalium quaestionum libris ostendit, quos a se Iectos diuus Hieronymus gloria tu &Porphyrius in commentario, quod in Aristotelis decem genera per interrogationes edidit Sc responsiones,& Themistius super hos,in paraphrasi de anima secunda, 8c Simplicius ubi Aristoteleum paris argumenti uolumen interpretatur, di Quintilianus Aristides in tertio de Musi ca &postremo in epistola quadam sua diuus Ambrosius ut alios interim plute reamus unanimiter prope significauerunt. Quanquam de hoc utiq; ne in uerbis quidem Aristotelis ipsis ulla dubitatio est. An illud potius culpatur, quod cladelechie uocabulum nec suis literis notauerit,& alium quam Aristoteles intellectum

sicuti supra diximus acc5modauerit.Principio igit quero ego ab istis, quonam

minime

238쪽

M I s c E L LO NE O R V Μ. 22 maxime argumento Entelechiam potius qua m Endelechiam scriptum collegerint ab Aristotele Tana enim uerbum nouum hoc, quam illud: nec minus alte ro significari animus, quam altero potest: nec Aristoteles ipsepersectionem po

eius, quam motionem illam indicari continitam noua uoce pronunciat. Credidelint ita sane Porphyrius,Themistius, Simplicius,aut si qui compares: quae auteri tandem inuidia est, etiam aliter quam posteriores opinatum, si stare ipse sic quo tueri* gradum bene di fortiter potest ' Nam sit utra lectio uerior, ea quam Cice m agnos it, an que apud posteros obtinuit, in incerto adhuc est. E tenim libri omnesiAristotelei, qui tam grandi nunc quidem autoritate pollent, interpolati, ple niq; multis erroribus olim sunt editi, si fidem Straboni accommodamus, authori

non malo.Siquide Neleus ipsie Scepsius, Corisci filius,& Aristotelis, Theophra seiq; non sbium auditor, sed & bibliothecae successior, Δ haeres, libros utriusq; phiIosophi Scepsin, hoc est, in suam patriam coportasse uniuersos perhibetur. Hi*dein a posteris ipsius, metuetibus uidelicet Attalicos reges, librorum istiust nodi studiosissimos,in s 1 terrae, negligenter o habiti diu, tandem aliquando ab Apellicone Teio magna empti mercede dicuntur, sed carie situq quod neces le fuit)multis exes,&labefasta locis: quos tamen inconstultius stupplere Apellicon ipse librorum, quina philosophie studiosior, et pira arbitrio quemadmodum quidem

putabat emendare ausus, plurimis tena erauit erroribus. Hi tamen adusque Sullae tempora sicuti Plutarchus memorat Athenis desit escebant. Nam peripate lici ueteres ordinarhs istis, quibus omnis instruitur philosophia, caretes, paucos modo quos uocant EXOtericos habuerunt, eo 'que posteriores exquisitius philosophath quod Aristotelis uolumina quanquam alicubi contaminata) peruolu labant. Quippe Lucius Sulla bibliothecam Apelliconis istant reperta Athenis, Romam primus transtulit tum Grammaticus Tyrannion,ic ei pene suppar An dronicus Rhodius is qui libros ctiam Peri hermenias negat esse Aristotelis,ma una copia libros eius philosophi tabulis etiam, nescio quibus, editis invulgarsit. Quocirca nihil est quod iam dubitemus, quin de synceritate primarua lectionis istius, presertim tantillo discrimine,uel libera sit in utramque partem suspicio, uel si alterutri accedendum ) tutius Ciceronem sit prieserti, longe priorem, quam Alexander est: primus ex illa cohorte, qua diximuS, Aristotelis enarrator, quem Seueri floruisse temporibus,uel ipsius fato significat opus, aequalemq; prope modum, seu paulo credo maiusculum summiS illis Academicis Origene & Pso lino. Quid autem prohibet, quo minus Cicero ipse uidere matricem quoque Ilia hiorum Aristotelis, qui fuerint ipsius aetate publicati: si non incorruptam, certe

sicuti diximus) conscribellatam potuerit Tum & constulto factum ab homine

doctissimo crediderim, ut libero pectoris muro septus, eam nouo huic Aristote lis uocabulo interpretationem, iure accomodare sit ausus, quae cum Platonis in Phaedro sententia, super animae motu sempiterno, at in ut Varro inquit dio, cori

sentiret: de qua ipse quo in uel in Tusculanis quaestionibus, uel in sexto reip. uolumine, c5meminerit: quado θc Philoponus in Aristotelis u1ta, oc Simplicius in comentariis de Anima, Sc in extremo Peri hermenias libro Boetius ipse germanas esse, &co pares utriusi philosiophi sententias asseuerant: etiamq; libros septenico posuisse Porphyrius traditur, quibus hoc maximer argumentu colligeret, ean dem Platonis esse prorsus, δί Aristotelis liueresin, c d 8c Picus hic Miradula meus in quada suaru disputationu praefatio e tractat m, S uero uerius esse copiosissimo

opere credo pulcherrimo in pervincet nisi me in gustus fefellit sid de Platonis hac ipsia, qtia dicimus,ci Austotelia cocordia 'ioctes atq; dies molit ac cudit.

Ita non

239쪽

22sL I 3 E RIta non modo n5 errasse in uocabulo isto noster Cicero, sed uel eruditius aliquanto, quam ceteri,uel ad suam sectam scripsisse accomodatius intellegetur,ut quod de clarissimi uiri doctrina tam idonei,cν superius ostendimus, autores spoponderunt,etia ipsemet,in quo praecipue diuerticulo calumniam patitur,largissimer cuia mulatissimeq; praestiterit Nec aut nouumCiceroni, aut inusitata, calumniam patia Graecis, quando etiam Didymus sex libros aduersus eundem coposuit, Sillographos imitatus maledicos scriptorcs: qui tamen libri iudicio doctaru aurium1unt improbati. Sic aduersus generosissimu leonem Procul despectis trocibus, etiam quidam saepe lucernari j canes baubantur.

Quae sint crepidae apud Catullum Carpatinae, quod probe scriptum

uocabulum perperam mutatur. CAP. LI.

Alerius C tullus in Epigrammate quodam sic ait:

Ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis Culos, ec crepidas lingere Carpatinas.

Quaesitum uero a multis, explicatum adtruc a nemine, quae sint carbatinae crepidae. Nam utrii in recte, sed & item carbasinae dicitur. Quidam aut plani, re tenebriones in literis,uetere expuncto uocabulo, nescio quas supponunt aut Cercopythas, aut Coprotinas ex hara productas, non schola uocabula nuda, nomina calla, re nihili uoces. Nos de graeco instrumento, quasi de cella proma, non despicabilis, nec abrogandae fidei proferemus autoritates, quibus eclectio prae stritatur incolumis,& interpretamenti nubilum disicutiatur Iam primum igitur Iulius ipse Pollux lib. si ad Comodum Caesarem Carbatinas esse ait rusticum calciamentum, sic a Caribus appellatu. Aristoteles uero in secundo de Animaliu historia camelos calceari carbatinis scribiline scilicet inexercitu longiore itinere fati scant. Sed ec quatuor extant graece nimis libelli elegantes Poemenicon titulo, quorum in secundo senex quidam cum pera, dc calceis carbatinis introducitur Et Lucianus in dialogo, qui uel Alexander,uel Pseudomantis inscribitur, orato res quo iam H Paphlagonia carbatinis calceatos ait. Deni* etiam Xenophon Socraticus Anabaseos tertio: Cum defecissent, inquit, ueteres calces, carbatinas habebant ex re cetibus cor bubulis confectas: quem etiam locum, dissimuIato tamen autore, Suidas adducit. Quin interpres quispiam Xenophontis eiusdem carbatinas esse addit barbaricum calciamentum.

Quibus uerbis Horatius Camelopardalim significauerit, quaeq; sit eius animantis facies, quibus let etia nominibus censeae,& quo

primim teporc uisa in talia. CAP. III.

Oratius in epistola ad Augustum: Diuersium, inquit, confusa genus panthera camelo. Nos olim iam publica praelectione dictauimus ui deri eum de camelopardali, quae uulgo Girata dicitur, sentire. Quam enim vocamuS pantheram, Graeci pardalin. Et hanc a rege dein ipsio Aegypti, qui Sullanus uocatur, inter munera alia dono missam Laurentio Medici uidimus,non tam meo, cb ingeniorum omnium, uirtutum , patrono. Tantum mirati sumus habere ipsam cornicula, quan*mas erat, quonia de his nihil hactenus in ueteribus memorijs legebamus.Caeterium graecus Heliodorus non dilute scriptor autoritatis, libro Aethiopicon decimo, in hanc ferme sententiam de ea meminit cum scilicet Hydaspete regi Aethiopum dono datam ab Auxomitarum legatis fabulatur. Postremo, inquit, accessere etiam AuXomitarum legati, n5 uc

ctigales illi quidem, sed amici,&scedere iuncti, qui beneuolentia rebus prospere geriis indicantes, cum alia dc ipsi munera obtulerunt, tum in primis animantem quampiam

240쪽

quampiam inusitata specie, naturaq;: cuius ad magnitudinem cameli proceritas, color,pellis Q pantherae,maculis ueluti florentibus uariegata. Postremae infra altauum partes,humi subsidebant, sicuti in leonibus videmus.Humeri pedesin prio

res, atq; item pectus, praeter caeterora membroru rationem, procera. Tenuis cer

uix,& quae de reliqua corporis mole in olorinum collu se tenderet. Camelo cataput simile. Maior ipsis pene duplo, ψ Libyssae Struthi, subscriptos relut oculos

tortier motans conniuebat. Incestus alit longer animantium caeterarii terrestrium,

uel aquatillii dissi illis: neq; enim uicit Iatim crura simul, sed dextra pariter, dein

sinistra utraq; agitabat, cum Q 4S suspensa proferebat latera, tractu motuq; tam facit ut eam quo uellet, tenui capistro uertici deuincto, ueluti fortis Limo uinculo, magister perduceret. Haec ut est conspecta animans, omnem continuo multitudinem obstupefecit , species Φ nomen inuenit ex iis quae praecipua in corpore, sic udex tempore eam populus Camelopardalin appellaret. Hactenus Heliodorus. Dion uero graecus & ipse autor, in tertio quadragesimoq; Romanae historiae lishro, de Caesare narrans ta ferme scribit: Camelopardalin uero ipse Roma addu xit, & populo ostendit.Id animal caetera camelus, crura aut inaequalia habet, po sit eriora prioribus magis breuia, ut a clunibus attolli sensim, quasi ascendeti simi te incipia corpus p relici id sublime admodu cruribus prioribus sustentatur, sed ceruix in altitudine pene peculiarem se tollit. Colore ipsa maculoso, ceu panthe ra: quo fit ut amboru promiscuo uocabulo censeatur. Plinius uero de camelis tractans hoc quoq; addit: Hara aliqua similitudo in duo transfertur animalia. Natabun Aethiopes uocant collo simile equo, pedibuS,8c cruribus bovi, camelo Ca Pitc,maculis albis, rutilu colorem distinguentibus. Vnde appellata Camelo par datis, dictatoris Cffaris Circensibus ludis primum uisa Rome Ex eo subinde cernitur aspectu magis i feritate consipicua: quare etiam ouis ferae nomen inuenit. Consimilia ferme huic etiam Solinus prodidit, quo loco de Aethiopibus Sed NM. Varro in libro de lingua Latina ad Cicerone: Camelus,inquit, suo nomine Syriaco in latinum ueni ut Alexandrea Gamelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus,maculis ut panthera. Risi etiam nuper, quia uerba ex Varrone dimidiatu pardalis tantum, nescio qui S grammaticus in Lexicon retulerat suum, quod per ordine literarum compositu circumfertur.Centu autem Gordiani priacipis ludis exhibitas, autore Capitolino, seras oves accepimus. atram multa poetarum interpretibus legenda, quod Q satyram Persessius de Alcibiade Platonis emnxit. CAP. IIII.

Vi poetarum interpretatione suscipit, cum non solu quod dicitur) ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis oportet lucubrasse. Nec prospiciendae autem philosophoru modo familiae, sed &iureconsultori ec medicorii item, S dialecticorum, & quicunt doctrinae illuorbem faciut, quae vocamus Encyclia, sed &philosophoru quoq; omnium . Nec prospiciendae tanta, Verum introspiciendae magis, neq; quod dicitur, ab limine ac uestibulo salutandae, sed arcessendae potius in penetralia, & in intima familia mitatem,si rem iuuare latinam studemus, Zc inscitiam quotidie inualescente profligare: alioqui semidocta sedulitas cum magna sit Persiuasione detrimento sit, nousui. Plurima tamen in philosophorii maxime operibus inuenias, qua sint in poetarum nostroru libros ascita: quale uidelicet, quod etiam annos abhinc aliquot Persiu publicer poetam enarrates indicabamUS,satyram ipsius quintam, cuius est initium: Rem populi tractas: ad Platonici dialogi, qui primus Alcibiades uocatur, exemplar, ueluti delineatam: sicut non ea solum quae de iusto atque iniusto,

SEARCH

MENU NAVIGATION