Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Prodit,& undeno molles pede cantat amores, Et nunc ingratum tenebrosius deuouet Ibin. Nunc superos celebrat, nunc tristibus ardet iambis, Nunc humili premitur socco,nunc ille cothurno Altior assurgit, centum Φ poemata pangenSDissipat in uarios Heliconia flumina rivos. Sed Tyberim dominii rerum, mundiq; potentem Ambigitur, rigui ne tener Sulmonis alumnus Nobilitet magis, an uero tibi Roma pudori Sit potius, Getica sic semipultus arena, Proh dolor, exul,inops,nimium quia forsan amico Lumine Caesareae spectauerit ora puellae . Ille nouas primo facies transformat ab suo: ille cupidineas uersu canit impare flammas: Inuoluiti nouum dubns ambagibus Ibin: Vel dat amatricum dictatas ore tabellas: Vel miser exilium cycnaeo gutture desset: Tempora Φ,oc causas Romani digerit anni, Vel memorat pisces,& adhuc ignara Latinis Nomina,vel coelo labentia computat astra, Et replet astrifias diuer epigrammate chartas, Consulum quo Q Syrma trahit, suspendit & unca Nare malos quorum nunc omnia plena) poetas, Indulgens tamen usit sibi: nam praeditus acri Nimirum ingenio, faciem putat esse decoram

Carminis,inspersus maculet quam denio naeuus.

Iam senior triplici vates qui corde superbit Maronides Italis ni fallunt uis a secundus

B cIIa horrenda tonat, Romanorum 4 triumphOS, Inq; Uicem nexos per carmina digeris annos, Arte rudis, sed mente potens, parcissimUS OriS, Pauper opum,fidens animi,morum s probatuS, Contentusq; suo, nec bello ignarus, karmis.

Quem Rudijs ortum rigidi quaestura Catonis

Ad septem geminas iuuenem deduxerat arceS. Mox comes armorum Fului qui sanguine partas

Scilicet haud dubitat Latiis sacrare camoenis Exuuias, dedit Aetolis hostilia campi x Corpora multa neci, longe gratissimus idem Scipio magne tibi, ec Calabris uicinus in hortis

Virtute emeritis, cuius gentile sepulcrum Mox tenuit,nullo patiens sua funera fletu Produci, laetus Quirum uolitare perora. Praeterea tiagico boat ampullosus hiatu. Comica lasciuo proscenta laxat iambo. Exponit Satyros,Latioq; Euhemeron infert. Et modo reprensi deflorans carmina Naevi, Carmina, quae quondam Fauni, uates cs canebant:

552쪽

Mox gemet ipse suo natas in littore conchas Praecultum purgare fimo, dc sibi ferre Maronem.

Sed quan* in primis docto Verona Catullo

Gaudet, vulniscos elegis qui miscet iambos, Et sub adoptiuum redigit te Clodia nomen Parturit Sc fortem forti quom carmine Achillem, Atin urbis proceres multo sale defricat audax, Cars areaeci, notas, 'c inurit stigmata fronti: Nonnihil Aemilium tamen haec quo iactat alumnum Texentem tenui Macrum subtegmina filo: Dum uolucres numeris, dum gramina pingit 5c angues. Nec qui philtra bibi nimioq; insanus amor

Mox ferro incubuit, sic mentem amiserat omnem, Vt non sublimi caneret Lucretius ore Arcanas mundi causas, elementa Φ rerum Docius,& Arpino tamen eXploratus ab ungui. Scilicet &ueteres naturam pandere Graii Carmine tentarunt celebri, ceu maximus ille

Aerisonas pedibus qui quondam induetus Amyclas

Insiluit Siculi rapidum cratera camini: Et cui de vocum tenebris cognomina flenti Addita, quos Q alios studio Lapientia dulci Imp licuit, cecinitq; diu memoranda uetustas. Emicat Hesperio trifidum ceu fulmen ab orbe, Qui uix puber adhuc,rudibus 4 tcnerrimus annis

Haemonios iterat currus,auroc, repensum Heflora, tartareasq; domos, dirumq; Neronem.

Orpheacp ta meritae peragit praeconia Pollae.

Lasciuit Φ iocis,ac torrens Voce Ioluta Dulichias aequare niues,& fulmina tendit, Quanta pericleo leporintorquebat ab ore: Mox tonat ardenti Pharsalica praelia cantu, Aegyptiqi nefas, primo ViX flore genarum Conspicuus, toruo quem protinus ore secundum Respexit, captae uix ausus fidere palmae

Vergilius, sed iniqua bonis Rhamnusia tantis

FIeu decus hoc orsi inuidit, ne uindice ferro Asereret miseras incesto a principe terraS. Tu felix tamen, 5 iuuenis nam conscia poenam Corda leuant) felix inquam,licet ille cruentum Rugiat,& truncas desiccet sanguine uenaSFronte minax, diraeq; instinctus uerbere matris,

Macte animo, non te b uates Parnasti de lauru e quic in deus, Zc cithara dignatus honora est. Post hunc Sidonis damnat periuria gentis

Emeritosq; foro, musis tandem adserit annos

Sillius, Ausonio qui quondam fulgidus ostro Expulit horribilem, uitat aula. tyrannum. Ang.Polis.

553쪽

Ipse ob ijt plenusq; aeui, nato in superstes

Aspera congenito fixus uestigia clauo. An taceam Bassum grauido tua dona serentem Vespasiane sinu 8c fantem Sicula arma Seuerum Aut te Sid Onias repetentem Pontice Thebas

Aut Pelusiaci missum de plebe Canopi

Pulchra Blim quem nunc Florentia iactat alumnum, Gaudentem Stygio dominam iunxisse marito, Magnanimi Φ uagos ducis ostentare labores Aut te Niliaca relegentem sidera cura Bis uates Manli,& Babylonia signa sequentem Quosq; sibi aequartios puro uocatior ore, equa laboranti incumbant obliuia famae, Naso refert, queruli tangens confinia Ponti: Et qui Smyrnaeis poterat contendere plectris Valgius, Ut tersi memorat piamus a Tibulli M usa sibi primos quae iure adsciscat honores Imparibus numeris, ni blanda Propertius Ora Soluat, & ambiguam faciat certamine palmam. Plania materiam teneri dat,& Hostia cantus

Nomine supposito, ceu Galli mima Citheris Personam falsiae lasciua Lycoridos adfert In scenam,& docto clausam se iactat amanti, Dum miser ipse suo fodiat praecordia ferro. At non exigui tenuis quo Q pagina Calui Dissimulat pulchram, sed acerbo funere raptam Quintiliam, nec Cous ad haec non sacra Philetes, Quanin est aeger, adest: quanqj uestigia lento Fulta grauat plumbo,nec qui sine amore,iocis ΦIucundum nil esse putat, quid rustica dicam Iubila pastorum sylvis meditata sub altis sVt patrias Moschus non inficietur auenas: Externasq; Bion, ut opaca Tityron umbra

Provocet Ausonio Calpurni fistula cantu Aerios procul in tractus, re nubila stupra Pindarus it Dircaeus olor, cui nectare blandaeos tenerum libastis apes, dum fessa leuaret Nembra quiete puer mollem sipirantia somnum. Sed Tanagrara suo mox iure poetria risit, Irrita qui toto sereret figmenta canistro. Tum certare auso palmam intercepit opimam Aeoli s praelata modis, at in illice forma. Ille Agatoclea siubnis is uoce coronas

Dixit Olympiacas,& qua uictoribus Isthmos Fronde comam, Delphii tegant, Nemeaea QTesqua

I Unigeram mentita seram, tum numina diamia Virtutes Q, uiros in Undanti pectore torrens

Prouexit, sparsitq; pios ad funera questus.

Frugibus bunc libisc, uirum Cirrhaeua ab ara Phoebus

554쪽

NVTRI cIA. Phoebus,3 accubitu mensae dignatus honoro est: Pana pastores solis uidere sub antris Pindarico tacitas mulcentem carmine 'luas. Inde senem pueri gremio ceruice reposta Infusum, & dulci laxantem corda sopore, Protinus ad maneis,& odoro germine pictum Elysium tacita rapuit Proserpina dextra. Quinetiam hostiles longo post tempore flammae, Quae septemgeminas populabant undi in Thebas,

Expauere domum tanti tamen urere VatiS,

Et sua posteritas medios quo Q tuta per enses S ensit inexhausta cinerem iuuenescere fama. Non ego te longo praesignis Anacreon aeuo Transierim bicolore caput redimite racemo: Cui citharae cordi, cui nigri pocula Bacchi Semper,&ancipiti stimulans Amathusia cura. Nam modo Threicit crinem miraris ephebi, Nunc Samium celebras iubet Adrastea)Bathyllum. Nunc teneram Eurypylen, tenerum Megisthea laudas: Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae. Ipse Lyci nigros oculos,nigrumi capillum, Quanach uides digito natiuam inolescere gemmam, Exactosqj canis pugnax Alcaee tyrannos, Aeolium docto pertentans barbylon auro, Arma sed Attarat tua fles suspensa Mineruae. Sustinet heroi ualida testudine pondus Carminis,& damnans Helenen, laudans luicissim Amittit,recipiti oculos tuuSI mera ciuis Stesichorus, quem trux Phalaris ueneratus di hostem est. Cuius & in Iabris sedit puerilibus olim Daulias, Zc uestrum musis cantauit alumnum. Sed uocat ad lacrymas Cei pia Naenia uatis, Vnum Mnemosyne quondam, prael omnibu S unum

Quem coluit, aeuat quem subtraxere' uinae Ledaei iuuenes, Vacuam cui tristis ad arcam Gratia flet laniata comas, nudata lacertos:

Quiq; sui uindex fuit 8c post fata sepulcri Ipsi etiam patria pressi breuitate Lacones

Ascitum largo tamen ore Alcmana recensent: Quem tulit auriferos ostentans Lydia sontes: Nunc gemit heu tineis artus,& tabe peresum. At te cui numeros dictat dea Suada canoros Ibyce, qui Q marem tantum meditaris amorem

Nec superi, nec avis pygmea reliquit inultum, Et nunc Rheginis tua sedibus ossia quiescunt. Nec uulgare canit dulcis ab Iulide Siren Bacchylides: sed enim lyricis iam nona poetis

Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter Ang. Polit. et a Pierias

555쪽

s 44 ANG. POLITI ANIPierias legit ungue rosas,unde implicet audax Serta Cupido sibi,niueam quae pectine blando Cyrinnem, Megaram in simul, cum Q Atthide pulchram Cantat Anactorien, di crinigeram Telesippen.

Et te conspicuum recidivo flore iuuenta Miratur reuocatq; Phaon, seu munera uestie Ptippe tua Veneris, seu sic facit herba potentem: Sed tandem Ambracias temeraria sal tat in undas. Quae toties Gorgo, toties incesserat atroXFamosam Andromeden, patria libidine turpem.

Non illi Praxilla suos, praedoctaq; Nonis

Contulerint,Myrtis Q modos, non dulcis Agacles Non Anyte, non quae uersus Erinna trecentos Castalio ceu melle rigat, non candida Myro, Nec Telesilla feroY, non quae canit Aegida saeus Pallados effusium crinem uittata Corinna. Illam etiam decimo cunctae accepere sedili Pierides, sertumq; novem de foribus auro Contextum nitidis laetae imposuere capillis. Hinc Venusina fauos dui ci iucunda susurro Carpsit apis, sed acu ferit irritata cruento. Haec eadem rigidis Auruncae in uepribus errans, Quas Persi manus, di bilem succensus Aquinas Mox legere sibi: ne in enim his metuendus iambo Certet Echidnaeo,licet acrem estusus in iram Ore Lycambiadas rabiosio occiderit ambas

Archilochus, medio licet illum in Marte peremptum Vindicet, ct nigro sit Pythia dura Caloiadae.

Nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus Bupalon Zc stratum morsu laniavit Athenin. Nec Batius, spinis Q BibaculuS asper acuti S.

Multi Bacche tuo proculcauere cothurno Fortunas regum ambiguas, ec ceptra tyrannis Extorsere feri S , t Ol Um l tremore, metu Horribiles, totum luctu oppleuere theatrum.

Pluraque Palladiae quondam impendistis Athenae, Dum scena Oedipoden,pauidumq; agitatis Orestem, Atreacti, Θc medica percussum Telephon hasta, Oenidaeo facem, furins Q Alcmaeona pulsum,

Quosl alios olidum cantor produxit ob hircum, Quam cium barbarico Marathonia sanguine tellus Incaluit, multoq; obstructae funere Xerxen Thermopylae tarda refugum uidere carina. Autorem perhibent Thespin, quem iusta Solonis Cura cothurnatis iussit de Lendere plaustris. Tres porro insignem sibi defendere coronam, Aeschylus aeriae casu testudinis ictus,

ite 4 senem meritae rapuerunt gaudia palmae,

556쪽

Quem Q tegit rabidis Iacerum pia Pella molossis.

Invasere locum plias sep tena secundum. Quippe alios, quos nec centum sit dicere linguis, Fortunae nunc quem in Par famaeq; relinquam, Ni Latium Varius tamen obiectare Thyesten Ambiat, issium iactet mihi Corduba uatem. Cuius ad Herculeum tremefacta orchestra surore est.

Ecce di grandiloquo semet quoq; siuggerit ore

Accius,& magna conturbat uoce canentem Pacuuius,nitidumq; ostentat musia Secundum.

Adde di mordaci quatientes pulpita risu

Eupolin, in medium quem mendax fabula pontum Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta. Qui leues nebulas Attaeae effuderat urbi Salsius Aristophanes, compotorem l Cratinum.

Adde nouos etiam soccos, exempla Q morum, Et uariar sipecimen uitae.iam grata Menandro

Posteritas,ipso Q uolente Philemone palmam Restituit longe sequitur quem plurima turba Haud nostro referenda sono, sed pagina docti Reddit Athenaei tamen, insinuati futuris. Claudicat hic Latium,uix4 ipsam attingimus umbram

Cecropiae laudis. grauitas Romana repugnat Scilicet wquamuis ueterum sit multus in ore Caecilius, quamuis iucundi scripta Terenti Scipio dissimulet, quamuis Plautina camoenis Lingua opicis placeat, scenam tamen ipsa suorum Aeneadum fugit alma Venus, tantumq; togatis Interdum Afrani grato se indulget honore. Hos tamen, atq; alios Volcatius ordine sistit Sedigitus .mimos sed enim scripsere protervo S,

Implicitus c, Sophron risu Philistio tandem Perditus hinc Laberi lasciuia multa Publi

Claruit Ausonio sententia dipta theatro. Pars quoq; Sotadicos ceu prostituere cinaedos: Pars tenues sparsere sales epigrammate multo, Sed Latio celebres, quem misit Iberia Marcum, Romuleumq; suis exornans fascibus annum

Rusonius .mitto Hortensi, docti l Catonis, Qui solus legit quondam,secit Φ poetaS.

Mitto 8c Cornifici lusiis,Ticid sq; Perillam,

Et Cinnam obscurum, teq; ore proterator Anser: Pammetron hic cecinit, Sillos dedit ille licentes. Ille Menippeae loca miscellanea perae Infersit, Satyros alius nudavit agrestes: E t patuere nouae per mille poemata cura . Quas ego, si Pyliae duplicentur tempora uitae Iam mihi, si cunctas nostra in praecordia uoces

557쪽

s 46 A N G. POLITIANI Fama fera rigido Q sonent haec pectora ferro,

Non amplecti ausim numero, non ore profari Eualeam, tantasue situm indagare senectae. Nec tamen aligerum fraudarim hoc munere Dantem

Per Styga, per stellas, medit Q per ardua montiSPulchra dea tricis sub virginis ora Volantem. Quiq; Cupidineum repetit Petrarcha triumphum: Et qui bis quinis centum argumenta diebus Pingit,& obscuri qui semina monstrat amori S: Vnde tibi immenta ueniunt praeconia laudis Ingeniis, opibus o potens Florentia mater. Tu uero aeternam per per aui uestigia Cosmi,

Peripatris quis enim pietate insignior illor

Ad famam eluctans, cuius securus ad umbram Fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus, Maroniae caput, O Laurens, quem plena senatu Curia, quem J; graui popiatus stupet ore loquentem, Si fas est, tua nunc humili patere ocia cantu, Secedas acros avidas me ferre sub auras. Namq; importunas mulcentem pectine curas Vmbros, recolo te quondam uallis in antrum Monticolam traxit Iedeam,uidi ipse corollas

N Xantem, numerosq; tuos prona aure bibentem:

Viderunt soci j pariter, seu grata Dianae

Nympha fuit, quanquam nullae sonuere pharetrae: Seu soror Aonidum 8 nostrae tunc hospita sylvae. Illa tibi,lauruq; tua, semperq; recenti

Flore comam cingens, pulchrum inspirauit amorem. Mox 8 Apollineis audentem opponere nerui SPana leues calamos nemoris stib rupe Pherei, Carmine dum celebras, eadem tibi uirgo uocanti P stitit 8 anctos nec opina amauit honores.

Ergo di nocticanum per te Galatea Corinthum Iam non dura uidelmam quis flagrantia nescit Vota, Cupidineo , ardentes igne querelas Seu tibi Phoebeis audax concurrere flammis

Claro stella d seu lutea flore sequaci

Infelix Clytie, seu mentem semper oberrans Forma subit dominae,seu pulchrae gaudia mortis, Atq; pium tacto iurantem pectore amorem, Atq3 oculos canis, aliu manus, nitaeisq; capillos Infusos humeris, 8 uerba,& lene sonantis Murmur aqua',uiolae Q comaS, blandum* soporem, Lartat quam dulcis suspiria fundat amaror. Quantum addat formae pietas, quam saepe decenter Palicar,utq; tuum foueat cor pectore nymphae. Non uacat argutos in sal es, Satyra , bibaces Descriptos memorare senes, non carmina fellis

Exeipienda

558쪽

Excipienda choris, querulas ue animantia chordas. Idem etiam tacitae referens pastoria uitae Otia, & urbanos thyri extimulante labores, Mox fugis in coelum, non ceu per lubrica nisus Extremamq; boni gaudes contingere metam.

Quodq; at in studium Q uocant, durumq; laborem, Hic tibi ludus erit,selliis ciuilibus ae is

Huc is emeritas acuens ad carmina VirUS.

Felix ingenio,felix cui pectore tantaSInstaurare uices, cui fas tam magna capaci Alternare animo, ct uarias ita nectere curaS. Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum, Ni pietas,ni longus amor, ni uana magistros Aura suo nimios iubet indulgere fauores Quemcp operi, ni me tacita experientia fallit, Ibit in exemplum natus, mea mRXima cura, Ibit in acta patris, sese tanta indole dignum Praestabit: lustris nondum tribus ecce peractis Iam tamen in Latium Graiae monimenta senec tae Euocat,& dulci detornat carmina plectro, Meq; per Aoniae sequitur compendia sylvar, Ereptans avide montem,tamq; instat anhelo.

It iam pene prior,sic, o sic pergat,& ipsum Me superet maiore gradu longeq; relinquat Protinus,& dulci potius plaudatur alumno, Bisl mei uictore illo celebrentur honores. Absoluta est in Fesulano V II I. Idus Octobris,

c OBo sALVIATO SVO S. D.

N Rusticum tibi. id illi scilicet ab argumento inditii nomen. tuo co actu prodit in uulgum, tibi est uni quicquid acciderit imputaturus.

Iam' ne sentis,cb tibi tu edus sit,uel tuo ipsius nomine,uel meo Tua enim fides in eo,meus honos agitur: cuius quidem, etsi semper cura apud te iam inde a pueritia eXcubuit, tamen eum tueri nunc, Vel ob id ipsum impensius debes, ψ es nuper Laurentio Medici principi uiro, cuius ego cliens alumnus Q sum,unus ex omni Floretina iuuentute gener ascitus. Proser igitur in tali patrocinio autoritatem omnem at gratiam, quam uidelicet tibi di uiri excellentis amnitas, ct tua egregia indoles, morumq; suauitas conciliant. Vale, mel, ut faciS, ama.

ANGELI

559쪽

In poetae Hesiodi, Vergil1jq; Georgicon enarratione pronunciata.

Vris opes saturi,gnauoq; agitanda colono Munera, di omniserar sacrum telluris honorem Ludere septena gestit mea fistula canna. Fistula Manto ae quam nuper margine ripae Ipse renidenti dum dat mihi Tityrus ore, Hac puer Ascretam repete,inquit, arundine carmen. Pan ades, re curui mecum sub fornice saxi

Versibus indulge medio dum Phoebus in axe est,

Dum gemit erepta uiduatus compare turtur,

Dum sua torquati recinunt dictata palumbes. Hic resonat blando tibi pinus amata susurro: Hic vaga coniferis irisibilat aura cupressis: Hie scatebris salsi,& hullantibus incita uenis Pura coloratos interstrepit unda lapillos: Hic tua uicinis ludit lasciua sub umbris Iamdudum nostri captatrix carminis Echo.

Felix ille animi, diuisi simillimus ipsis,

em non mendaci resplendens gloria suco Sollicitat,non fasto si mala gaudia luxus: Sed tacitos sinit ire dies, ec paupere cultu Exigit innocuae tranquilla silentia uitae, Urbe procul,uoti exiguus sortem Q benignus

Ipse suam fouet, ac modico contentUS aceruo, Non sipes corde avidas, non curam pascit inanem, Securus quo sceptra cadant, cui dira minentur Astra, oc sanguinei iubar exitiale cometae.

Non illum fragilis fauor,indocilis et potenti

Plebs seruare fidem, euectum popularibus auris Casuro imponit solio, nec ducit hiantemPIuc illuc vanos ostentans purpura fasces. Non mentem pauet ipse suam, nec conscius omneis Exhorret strepitus,nec edaci pectora culpa Carpitur occulte: non opportunus iniqui Iudicio uulgi, aut celsa conspectus in arce Degeneri patet inuidiae: non ipse uicissim Obliquo liuore macet, fortuScy ueneno Aestuat, ait aliena oculis hona limat acutis. Rure agit in uacuo,spatijsq; indulget aperti Aetheris, aut operi inidans, aut ille supinos Euadens cursu in monteis. hinc scilicet omnes Gratae epulae,nudis Acheloum in pocula palmis Ad uocat, excussaeq; cibos dant brachia sylvar,

Et sella in duro renouantur membra cubili. Maior

560쪽

R V s T I c V s. Masor quippe uenit eomitata labore uoluptas, Nec satias dominam, aut fastidia lenta sequuntur. Ergo ne in imbrifero pallens Autumnus hiatu, Nec malus hunc amat rabioso Sirius astro, Saeua ue Rhiphaeae labefactant frigora bruma Quippe hyemem excipere, ec uentos, coelii ruinam

Suetum, alcy octipedem nec opaco uertice Cancrum.

Et Ioue sub gelido nocturnos carpere somno S,

Et pede concretas nudo calcare pruinAS.

Et perferre sitim, 8c ieiunia soluere glande,

Et lassiare feras cursu, dc stuperare natatu Torrentem, ec uolucri fossam tramittere fiat tin Et quercum annosiam ferro obturbare bipenni. Tum praedam extorquere lupo, fascich maligno Subiecisse humeros, ec iniqui pondera rastri Praedura tractare manu, ec domitore lacerto Sub iuga cornigeri colla obluetantia tauri

Ducere, ec iratis concurrere cominus ursis.

Hinc agilis subit ora uigor, robustaq; magno Poetore uis habitat,fortes Q animosa tuentur Membra tori de cludo tendunt se robore nerui. Hinc facies procera hinc fronti Marti US horror.

Quod si bella uocent, quis ad aspera promptior arma eAut quis equum sternacem aretis fregisse lupatis

Acrior aut fortem mucrone haurire cruorem

Aut torquere idem aut neruo exturbare sagittam Aut prepitatis aciem perrumpere conti S Quis certer duro agricolaer seu ducere uallum, Seu sit opus celso praecingier aggere castra, Seu fronte aduersa tormentum figere alienUm, Quod tonitru horrifico magnas sternentia turres Ardua fulmineo iaculetur saxa rotatur Seu uigil insomnem peragat custodia noctem: Seu tacitum rapiatur iter, seu parcere parto Conueniat, si fors lenta obsidione premantUr.

Scilicet his Babylon dextris, Nabatheam regna Creuerunt: hic Mopsopio delectus ab artio Miles, Achaemenium Marathonis in aequore Persen Contudit.his adiuta uiris, se Romula tellus Imposuit mundo, ec rerum tractauit habenas. Nunc age, quae studia agricolis industria solers Extu dir,atq; operum quanta experientia, dicam.

Protinus extremo cum iam Boreas autumno

Incubuit terris,primo cum frigore tactae Labuntur frondes, maternaq; brachia linquunt, Nec cariem caesae formidant robora sylvae: Ecce sagax tacitam uenientis rusticus anni

Curam corde co quit, qua bubus ab arbore plaustrum Dedolet

SEARCH

MENU NAVIGATION