Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Ostendimus, Jc plutosophia libros nonnullos uel publice uobis quod scitis

uel priuatim studiosis aliquot hominibus enarrauimus.Deni in quid uerbis o pus est c spediemur agendo iut enim oves, quod Stoicus inquit Epictetus, in pascua dimithe, nequaqua illae quidem apisci pastorem gloriantur,plurimo se pastas gra mine, sed lac ei potius, Vellus que praebent: ita philosophus minime quidem prς- dicare ipse debet, quantum in studiis desudauerit,sed ipsam suae doctrine frugem

proferre in mediri quod ec nobis crit, opinor, faciendis. Quare ades auribus, atq; animis Floretina iuuentus, ac uerae philosoplaiae primordia,ndiam de lutosis Barbarorii lacubus, sed de Grςcom Latinorum 4 nitidis fontibus hauri mecu. Curae aute nobis erit, ne quid hUc affera quod n5 uel ratione tueri, uel autoritate possimus. cc uero aut uerbositate nimia, aut perpleXitate orationis, aut quaestionum molibus uestrae mentis acies retundetur. Etenim perspicua breuitas, atq; expeditus erit nostrae orationis cursus. Dubitationes aut Cm nec omnes, nec ubique aut interponemus, aut omittemus, sic ut uestra quam como dissimer exerceantur in genia,non fatigentur. Dixi.

sitae presbytero Cardinali Auriensi s.

A R V V M quidem tuo nomini libellu dedico, sec ut spero

nec inanem rerum, nec inopem . Multa 8c remota lectio multa illum formauit opera. Titulum Nutricia diximus. Qua vigura ec Statius Soteria. Plenior hic enim mihi uisus, ec argu mento cohaerentior, quam qui olim placuerat Nutrix.Tu uero electus potissmum, in cuius appareat nomine, non qu rem tantillam tantae uirtuti fortunsique conuenire arbitrer, aut hoc esse denique putem, quod tuis erga me meritis de heatur: Uertim cum prodire nollet hic in publicum liber sine patrocinio, tuu prs

cipue sibi nomen inscripsit, ex quo tutior foret, atque honestior. Quare suscipeque , quicquid hoc est mei foetus, qua me quoq; ipsum soles humanitate. Dein cep S autem plura meliorac, sorsitan accipies , modo hunc primum quasi gustum non aspern eris. Nec enim uel ignoro, uel dissimulo, quantum tua mihi apud Innocentium pontificem maximum sussiragata sit autoritas, cui quidem et ipsi quotidie a me, si non par gratia, certer aliqua tamen pro uirili parte, scri bendo saltem, bene* 8c sentiendo ec eloquendo resertur. Vale. ANGEM

542쪽

TITULVs N U T R I c I A. ARGUMENTVM DE POETIcA ET POETI s. TAT uetus,&nullo lex interitura sub aeuo

Diuorum, atq; hominum concorsrincidit in auro

Scilicet hanc natura parens,dictasse feruntur Fatorum consulta Themis, tersc, futuri, Nondum Caucasea pendens de rupe Prometheus, Quae gratos blandae ossicio nutricis alumnos Esse iubet, longum Q pia mercede laborem

Pensat, Zc emeritis cumulat compendia curis.

Hinc Italos Phrygio signauit nomine portus Caietae memor Aeneas: hinc urbe Quirini Annua cine tutos nudabant festa Lupercos. Hinc pater astrigero Dodonidas intulit axi

Bacchus Agenoreo De urus cornua tauro.

Hinc iubar Olenium ratibus pelagoq; pauendum Exoritur,siquidem Cretaea fertur in Ida Capra Iouem puerum fidis aluisse papillis. Ast ego, cuisse crum pleno dedit ubere nediar,

Non olidi coniunx hirci, non raua sub antris Bellua,non petulanS nymphe, non harbara mater, Sed dea Pieridum consors, ecconscia magnae Pallados, humanas augusta poetica mentes Siderei rapiens secum in penetralia coeli:

Quas rogo, quas referam grates, quae praemia tantae

Altrici solutile queam, nec sulminis autor, Nec thyrsi sceptri Q potens quo nam improba ducis

Mens auidum quo me pietas temeraria cogis Attonitum qui nam hic animo trepidante tumultus Fallor an ipsa aptum dominae praecordia munuSParturiunt ultro, Vocem Φ 8c uerba canoro Concipiunt sensim numero, inlibatain fundunt Carmina, nuncli ullis parcarum obnoxia pensis Sic eat. En agedum qua se furor incitat ardens, Qua mens, qua pietas, qua ducunt uota sequamur. Intulerat terris nuper, mundoq; recenti Cura dei sanctum hoc animal, quod in aethera ferret Sublimes oculos, quod mentis acumine totum Naturae lustraret opus, causasq; latenteis Eliceret rerum, di summum deprenderet aeui

Artificem,nutu terras, maria, ast a regentem,

Quod fretum ratione animi substerneret uni Cuncta sibi, ac uindex pecudum, domitori ferarum Posset ab ignavo senium defendere mundo. Neu lento squaltere situ sua regua,nel aegram Ang. Polit.

543쪽

332 ANG. POLITIANI Segnitie pateretur iners Ianguescere Uitam. Sed longum tamen obscuris immersa tenebris G ns rudis,atq; inculta uirum, sine more, sine ulla Lege,propagabant aruum, passimq; ferino Degebant homines ritu, visq; insita cordi Mole obsessa graui, nondum ullos prompserat usuS. Nil animo duias agitabant cuncta lacertiS.

Nondum relligio miseris si credere fas est

Non pietas, non officium, nec foedera disicors orat amicitiae uulgus, discernere nulli Promptum erat ambiguo susceptam semine prolem. Non thorus instemi genio,non crimina ple fit Iudicio,nulla in medium consulta referri. Non quaeri Comune bonum, sua comoda quis

Metiri, sibi qui ualere, 8c uiuere steti.

Et nunc ceu prorsus morientem uespere sero Ignari flevere diem, nunc luce renata audebant ceu sole alio, uariosi recursus

Astrorum,uariam Phoeben, sublustris in umbra Noctis, alternas in se redeuntibus annis Attoniti stupuere uices .insignia longum Spec tabant coeli, pulchrow alumine mundi

Pendebant causarum inopes, rationis egenteSI

Donec ab aetherio genitor pertaesus Olympo

SocordeS animos,longo marcentia somno Pediora, te nostrae diuina poetica menti

A urigam, dominamo dedit. tu flectere habenis

Colla reluctantum, tu lentis addere calcar, Tu sormare rudes, tu prima extundere duro Abstrusam cordi scintillam, prima fouere Ausa Promethe.e coelestia semina flammae. Nam simul ac pulchro moderatriX Unica rerum Suffulta eloquio dulcem sapientia cantum Protulit,&rcfugas tantum sonus attigit aures, Concurrere ferum uulgus,numerosq3, in Od OS Vocis Sc arcanas mirati in carmine leges

Densi h umeris, arrecti animis immota tenebant Ora cateruatim, donec didicere, quid usus Discrepet a recto, qui fons, aut limes honesti Qui ue fide cultus, quid ius aequabile, quid mos, Quid poscat decor, 'cratio, quae comoda uitae Concilient inter se homines, quae foedera rebus, Quantum inconsultas ultra solertia uires Emineat, quae dein pietas praestanda parenti, Aut patriae, quantum iuncti sibi sanguinis ordo

Vindicet, alternum quae copula seruet amorem.

Quod gerat imperium fractura Cupidinis arcus, Atl iras domitura truces,uia prouida ueri,

544쪽

NVTRI cI A. Vis animae, celsa quae sic speculatur ab arc GVt uel in astrigeti semet praecordia mundi Insinuet,magniq; irrumpat claustra tonantis.

Agnorant se quis'; fer pudibundat longum

ora, oculos, taciti interse,immotiq; tenebant. Mox cunctos pariter morum, uitaeq; prioris Pertarim: ritust ausi damnare ferarum, Protinus exeruere hominem .ium barbara primum Lingua novos subi jt cultus,arcanach sensa Mandauere notis,multaq; tuenda uirum ui

Moenia succinctus populis descripsit arator. Tum licitum, u etitum Q inter discrimina ferre, Et pretium laudi,& noxae meditantia poenam Vindicibus coeptum tabulis incidere iura. Mox di dictus Hymen Sc desultoria certis

Legibus est adstricta Venus,sic pignora quis , A flectusq; habuere suos,bellic, togaech

Innumeras comenti artes, etiam aethera curis

Substrauere auidis, etiam famulantibus altum Inseruere apicem stellis, animoq; rotatos Percurrere globos mundi, & facra templa per orbem Plurima lustrato posuerunt deniq; coelo. Sic species terris,uitae sua forma, suus chDiis honor, ipsa sibi tandem sic reddita mens est. An uero ille serox, ille implacatus,& audax Viribus, ille graui prosternens cuncta lacerto, TruX uitae, prieceps animae, submitteret aequo Colla iugo, aut duris pareret sponte lupatis,

Ni prius indocilem sensum facundia uictrix Vim reluctantem irarum, flatus p rebelles Carmine mollisset blando, pronis Q sequentem Auribus,ad pulchri speciem duxistet honesti

Quippe etiam stantes dulci leo carmine captus Submittit ceruice iubas,roseam 4 dracones Erecti tendunt cristam, ec sua sibila ponunt. Ille quo umbrarum custos,ille horror Auerni Cerberus, audita Getici testudine uatis, Latratum posuit triplicem,tria sustulit hiscens Ora,nouo stupidus cantu, qui flexerat atram Tisiphonen saeuo lacrymas conciuerat Orco. Ipsum fama Iouem, cium 1am Cyclopea magna Tela manu quatit insurgens, tonitruch coruscat Horrisono, es caecis miscet caua nubila flammis: Vt tamen increpuit neruis, S pectine pulcher Delius, alternumq; piae cecinere sorores, Placari,totum in sua diffundere mundum Laetitia, & subito coelum instaurare sereno. Nunc age, qui tanto sacer hic furor incitet oestro

545쪽

34 A N G. POLITIANI Corda uirum, quam multiplices ferat Enthea partus Mens alta, cognata polo, qui praemia doctae Frontis Apollincas ausi sibi nectere lauros, Inclyta perpetuis mandarunt nomina sectis, Expediam, faueat pulchro nunc musia labori. Musa quies hominum, diu Ina waeterna uoluptas.

Iuppiter ut perhibent liquidi per&ignea mundi Templa, per distellis radiantibus aethera fixum,

Aurarum o animas,sola terrae,&caerula ponti Dis sistus, errantes citharae uice temperat orbeS, Ac rapidum imparibus cursum rotat interuallis. Quem rata pars tamen, & certum confine diremit. Hinc nostro maior captu sonuS exit, acutas

Compensans grauibus septem in discrimina uoces, Stellantes Q globos, sua quaeq; innoxia Siren

Possidet,ambrosio nauicens pia numina Cant . Nec tamen in nullis hominum simulacra refulgent Mentibus, arcanam coeli testantia musam, Permixtunaq; Iovem .nam ceu tralucet imago

Sideris in speculum, ceu puro condit a Uitro Solis inardescit radio uis limpida fontis, Sic nitidos uatum defaecatosq; sonori Informant,flammantch animos modulamina coeli. Is rapit euantem feruor,fluctuq; furoris Mens prior it pessum, tum clausus inaestuat at to Corde deus, toto lymphatos pectore sensus Exstimulans, socium 4 hominem indignatus, ad imas Cunctantem absterret latebras, vacua ipse potitus Sede, per obsessos semet tandem egerit artus, Inq; suos humana ciet praecordia cantus. Non illos cygnaea Mele, non Daedala chordis Apta fides, non quae duplici geniale resultant aula citata manu, non uincat dulcior ille Flatus inaequales digitis pulsantibus implens Compressio de folle tubas, pius Iem VI a Contra Iubila cui referunt chorus, alterniSq; lacessunt. Agnoscas propere numen, suspirat anhelo Grandior ore sonus, quantusq; impleuerit antrum Phoebados, aut rupem Euboicam, nec Martius illum Terrificum clangens rauci canor aeris obumbret, Nec tonitrus Iouis, aut petulantibus incita flabris Ossaeo pineta iugo,Nili ueruentis Exsurdans uicina fragor,mirantur & ipsi Saepe quis hoc credat quae nuper cum Q recePto umine,legitimi cecinere oracula UatCS, Caligat is animus uisis,nec uindice lingua

Defendunt sua dicta sibi. po si quam ille quieuit Spiritus,ta pressi tacuit sacer impetus oris.

546쪽

Ipsa 4 Niliacis longum mandata papyris

Carmina Phoebaeos uideas afflare fui ores,

Et coeli spirare fidem, quin sancta legentem

Concutiunt parili turbam contagi Amotu, Deq; aliis alios, idem proseminat ardor Pectoris instincta uates: ceu sera eus olim Anulus arcana quem ui Magnesia cautes Sustulerit,longam nexu pendente catenam Implicat, ec caecis inter se conserit hamis. Inde sacros Musarum amnes, Heliconia Tempe Multisoni celebrant numeroso gutture cycni, Prima tamen dubias fuderunt carmina sorteS. Quippe etiam ante Iouem fagis instincta resoluit Ora sonis Nereus, Nereus quem prisca marinUm

Dictat fama senem, tuq3 5 consulte Prometheu, Qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris

Mirantem frusitra Satyrum, captum Q decoro Lumine ne flammae daret oscula blanda, monebas. Mox quo in Phocaico uerum mugivit ab antro Alma Themis, qua rupe pares utrinq3 uolatUSArmigerae posuere Iouis, tum Iuppiteripse Fatidico mouit cantu Dodo ruda quercum, Praedicia in in Libycis concussit cornua lucis, Noxj Lycaonias Pan carmine terruit Umbras. Carmen Apollinei tripodes,laurus Q locutae, Quaeq; coronatum sonuere Philesia Branchum, Pastorem Branchum, tribuit cui gratuS amorum Sortilegas uoces admissius ad oscula Paean. Et sitia per carmen ducibus responsa Latinis Noctivagus cecinit calcato uellere FaunuS. Vos quoiu per carmen triplices oracula Parcae

Vestra datis, quin dc ueteres prompsere Sibyllae Carmen, Amalthea, ic fati Marpessia dities, Herophilem, Idaea genus, praedocta. Sabbe,

Demow,Phygo , Sueri gnara Phaennis, Et Carmenta parenS,&Manto, Pythia longos Phemonoe commenta pedes &filia Glauci Deiphobe, nimium uiuax, ct Marcia fratrum Nomina, lymphatus o Bacis, subterq; triones

Natus Hyperboreos Ollen,in Atthide terra

Clarus honore Lichas, Dodoniades 4 columbae. Nam quid ego innumeras uariantem Prothea formas, Sed dubio risus uultu,lachrymaso perosum Quid ue loquar te Glauce senex plenum 4 parente Idmona,fulminei prostratum dentibus apri

Hmpycidemq; pium,Libycis quem fudit arenis

ipera fatifero fauces accensa ueneno.Quid te,cui uolucrum linguae patuere Melampue

547쪽

s 3 6 ANG. POLITIANI Quid, cui post uisos nudatae Pallados artus Cernere nil licitum quid quem impia prodidit uxor, Hosticaq; hausit humus quio alto in melle necatum

Restituit luci, quo nuper uixerat anguis Gramine Minoum Dictaeo carcere Glaucum, Aut qui mille rates peritura ad Pergama duxit Thestoriden, aut qui magica sera murmura lingua Ingeminansaiquido deduxit ab aethere sulmen In caput ipse suum, propugnarich bidental Iussit, Achaemeniam seruantia busta tiaram An memorem Solymos prae lustria nomina uates: Psallentem deo regem, qui turbine funus Icta Philistaeo secuit puer ora giganti. Te in Palaestini laqueantem culmina templi Mentis, opumq; potens Solomon, nec odora tacentem Oscula solicito languentis amore puellar Pars hymnos fudere deo. sic maximus ille Nondum clara sacris radiatus tempora Moses Ignibus,ut rubras sicco pede transiit undas, Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum. Tuque puer modo dicte mihi Iesilae uicissim Dulcia terribili mutans psalteria bello, Voce deum placas, ut quos Babylone rebelli Lambit in horrisonis non noxia flamma caminis: Quosq; alios ueteris gens seruantissima ritus, Retrorsum Iudaea legit: sed enim aethera rei agnum, Custodesq; aliis genios ita iusserat error Publicus)innumerosq; lares, functos Q sepulcris Mille deos, uari j si animatum partibus orbem, Heu frustra coluere pii ueniam Φ roganteS, Qualiacunq; suo placabant numina cantu. Mox chaos & teneri prima incunabula mundi, Et divom genus atq; hominum, oc Titania secta Non humili dixere tuba, quoiu edita partu Gramina,frondiferumq; nemus, gentes Φ ferarUm, Quid ue parens natura agiter, quosve aUrea ducant Astra choros, ut se fraternis Delia flammis Induat,&radins eadem mox depleat haustis. Qus coelo portenta uolent, quem ue ille tumultum Misceat,aut quanti S uarietur ab ignibus aer, Quo filiat quassante solum, qui torqueat error Oceani refluas undas, molemq; natantem. Indesecrosanctas modulati carmine leges, Multisonum fecere Nomon, nec uulnera tantum Saeua,sed Sc caecos uincebant carmine morbos Sacrifici quondam nec diis ignara poetae Nomina. Quin magicas arcano murmure linguas In varios duxere modos:nec fabula mendax

548쪽

Parrhasio lapides mouisse Amphiona plectro,

Orpheos atq; lyram curua de ualle secutas In caput is. retro liquido pede fluminis undas, Cum in suis spelaea feris, cum rupibus ipsis Dulcia Pierias properasse ad carmina fagos. Quaeq; auis applauso libraret in aere pinnaS,

Pener intercepto uix se tenuissis uolatu. Illius argutis etiam patuere quereliSTartara, terrificis illum uillos a colubris Tergemini stupuere canis latrantia monstra. Tum primum 8c lacrymas inuita per ora cadentes Eumenidam, Stygii coniunx mirata tyranni Indulia tuati Eurydicen, sed muneris usium Perdidit, heu durae nimia inclementia legis. At iuuenem postqj Thressarum iniuria matrum Frustra suaue melos,frustra pia uerba mouentem, Dispersit totis lacerum furialiter agris, Cum lyra diuulsum caput a ceruice cruenta Heu medium ueheret resonans lugubre per Hebrum, Relliquias animae iam deficientis amatam Movit in Eurydicen, tamen illam frigidus unam

Spiritus,illam unam moriens quoq; lingua Vocabat. Lesboum stupuit uulgus, cum flere natantes Sponte fides, at in os domini uestare cruentum Vidit 8c heu lassis uelut aspirare quereliS. o

Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus Ausus, Apollinea pendentem substulit sede.

Quem tamen indocto serientem pollice chordas Vindice discerpsit rustu noctarna canum UiS, Illa recepta polo, ceu quondam saxa nemus Sic nunc stelliferis agit aurea cornibus asstra.

Quin & Pellaei quondam pra aga triumphi Delicuit sudore sacro Libethris imago. Tantus honor Getico fuit ec post funera uati.

At tu, qui merito dulcem cratera magistro obtuleras,uolucri penetrans in secula fama, Cantando trahis elysios Musae e minores.

Contra aute indocilem nimis,execratur alumnum,

Immemorem Q Linus Vocat, ingratum p laborum Amphitryoniaden, qui quondam triste perosius Doctoris magni imperium,ueneranda rebelli Contudit ora lyra,& clamantem plurima frustra, Tendentem p manus, obtestantem Τ peremit, Heu non ista piae meritum sibi praemia linguae. Iam Methymnaeum uatem delphine revectum,

Iam Tamyram cantu doctas anteire sorores Fretum,mox citharae damnatum, re luminis orbum

Quis nescit princeps idem ni uana uetustas

549쪽

338 ANG. POLITIANI Ad saciles uenerem inlicitam conuertit ephebos,

Insignemq; sacro tulerat certamine palmam Tertius: hoc etenim Cirrhaeus honore Philammon Claruit ante pater: sed Cres praeuenerat ambos Chrysothemis: nam Demodocius uacior arvo Fama Meletris gaudet iuuenescere chartis, Et tua Noritias inuito peetine mensas Qui celebras. etenim ut stellas sugere undi* coelo, Aurea cum radios Hyperionis exemit fax, Cernimus, & tenuem uelut evanescere lunam: Sic ueterum illustres flagranti ob sicurat honores Lampade Meonides: unum quem dia canentems acta uirum, re saeuas aequantem pectine pugnas, Obstupuit, prorsus Q parem confessus Apollo elit. Proximus huic autem, uel niueneranda senectus Obstiterit fortasse prior, canit arma uirum Vergilius . cui rure Lacro, cui gramine pastor Ascraeus, Siculus cp simul celiere uolentes: Quem non tabifico mordax attingere liuor Dente queat, liuor tandem dc sandalion ausus Carpere, cum dominam asseruit sua forma Dionem.

Excipiunt gemini procul hos, longe , sequuntur

Qui septem Cadmara uocent ad moenia regcS.

Hunc phoebea Claros, Cumaea Neapolis illum

Protulit, hic elegis etiam tua funera Lyde Flet pius, herois ille audax uersibus effert

bl agnanimum quoq; Peliden, hic deniq; magni Instar habet populi pendentem ad uerba Platonem,

Ille etiam sylvis partum sibi praedicat aurum. Ecce atri primo tentatum remige pontum, Palladiam c. ratem, tabulas dedere loquaceS.

Quorum Threicio personam primus ab Orpheo Accepit genitus Miscelligente salubri: Riter Alexandri Nilotidas abnegat arces Exosius natale solum,tumidamo Colosso Solis, ec irriguam pluuio Rhodon expetit auro. Huius in Ausonio uestigia puluere Varro Pone legit linguae haud opulens,ut barbara Narbo Vt quem paruus Atax Latiae transcripsierat urbi.

Atm idem imparibus proprios exponit amores, Leucadiamq; fiam numeris, succedere magno Aruncae quondam si ustra conatus alumno.

Nam te Flacce sinu sulcantem caerula pleno Heu iuuenem cursu excussit mors seua, priusquam Aesonides Pagasas, patriamin revectus lolcon. At tibi Daedaleos monitus Heliconie uates Qui sequeris, necν uentosis in nubibus alas

Expandis,nel serpis humi, sed praepete lapsu

550쪽

v v TRIcr A. Ceu medium eon ne teris, quo carmine dignas Addiderim tandem, quo ue ore aut pectore laudes e Scilicet huic patriis pecudes in uallibus olim

Seruanti, cunctae sese induixere uidendas Aonides,laurumq; uiro,uoceml dedere, Qua superum caneret stirpem, praeceptao morum, Descriptos Q dies operum, clypeum Q tremendi Herculis,& ueteres diuum genus HeroinaS. Ergo dc Chalcidico vatum certamine qUΟndam Rettulit auritum tripoda, ct si uera minores Audimus) cantu magnum quoiu Vicit Homerum Mox dolo extinctum, mersum p ad littora tristis Delphinum uexere chorus,nec defuit index Turba canum,medioq; darent qui corpora sontum Mersia mari, ec meritam placarent mortibus umbram.

Ossa fatali tellus Minyara sepulcro

Nunc habet,annosae consipectu inventa uolucris Nec quae magnanimum nodosae robore clauae

Instruit Alciden nullum nomen o decUS Conciliat sterili Pisandria musa Camiro. Nec qui bii Senos it crum memorare labores Audet, oc a primo uatum figmenta priorum Vsin chao repetit,non saltem laudisus aequet Ascraeum, Clariurru senes,m cp Chalcis alumnum Euphoriona tacet,uario qui personat Ore Mopsopiam,neq; Tyrtaei Lacedaemona cantu Victricem se ferrc pudet,licet impare gressu Tenderet: adde nouis mutantem corpora sormis Parthenium, picti notantem lumina mundi Nam in hoc praecipue se carmine iactat Aratum, Cui cor ab intonsi fax ore accensia Philini Vrebat miserum, quem terra Cilissa recepit, Et portentoso celebrem dedit esse sepulcro. Nec te quem Colophon tulerit Nicandre,tacebo Paeoniis celebrem studi js, qui nigra uenena Prodis, S emissas serpentum fauce saliuas, Tum medicam subiungis opem, praedicere finem Morborum, & tacitas gnarus deprendere causas: Atq; idem pia rura sinas, dulcissima miscens Austero figmenta operi sed lustra ferarum Scrutatur, captat uolucres,prolem Q natantum.

Mox dat habere pio gratissimus Antonino Oppianus, docti prςdiues honore laboris. Pingit oc exiguis totum Dionysius orbem Terrarum in tabulis: sed non Sc praelia Bacchi

Nonnus in exigua potuit conteXere tela.

Battiades Hecalen sonat & Marathonia gelsa Celsior assueto,causasq; aetate latentes

Prodit

SEARCH

MENU NAVIGATION