Acta philosophica societatis regiae in Anglia, anni 1669. Auctore Henrico Oldenburgio, soc. reg. secr. Anglicè conscripta, & in Latinum versa interprete C.S

발행: 1676년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

A cta Philosophica

Iutta

o Io

102쪽

IIIo 22

IO Io

3 3I

103쪽

98 Acta Philosophica

ope hujus tabulae semper eognosces. quae hora sit praecise determinata per Solem, Zc consequenter utrum horologia fuerint disposita ad rectam mensuram diei

Medii, nec neue utendo Τabula , ut sequitur.

Quando primum disponis Horologium

tuum secundum Solem, subtrahe a tempore observato per Solem AEquationcm

adscriptam isti diei mensis in tabula , &dispone horologia ad residuas horas , minuta & secunda, i. e. Horologia tanth tardius sunt removenda, quam tempus solare, quanta est in Tabula aequatio istius diei ; ita ut aequatio diei addita tempori horae, componat verum tem s solare. Et quando post aliquot dies vis cognoscere ex horologio tempus solare , adde tempori osten Q in horologio sequationem istius diei, & aggregatum erit tempus solare, si horologium perfectissimδ fuit adaptatum secundum mensuram dierum mediorum ; ad quam rem hic erit modus aptissimus: Due lineam Meridianam in pavimento. cujus problematis modus satis est cognitus : & nota ; summam exactitudinem hienon esse necessariam :) deinde suspende

duo perpendicula plumbea seu libellas γde tenui filo lineo, vel pereo, directe super dicta Meridiana linea, ad distantiam ma- tuam duorum pedum, vel amplius, qua

104쪽

Mensis Maji. I 669. , 99

tenus exilitas illi id ad mittit. mando me. dietas Solis oculo ita locato , ut ambo fila unam constituant lineam apparet exacte in eadem linea , quod ut melius disecurius discernatur, adhibendum est vitrum obscuri coloris, vel parum denigratum fuligine candelae,) tunc extemplo disponendum est horologium non praecise in horam I 2. sed tanto magis retrorsum, quanta est AEquatio illius diei in tabula. E. gr. si fuerit i a. dies mensis Martia, cujus diei AEquatio in Tabula est 8. min. 3. sec. haec sunt subducenda ex Ia. horis,& residuum erit Ii. horae, si . min. G. sec. in quot horas, minuta & secunda diu Ponendus est Index Horologii respective: Deinde post aliquot dies observatio rursus cst instituenda eodem modo, 3c similiter notanda hora, minuta & secunda horologiis quibus adde AEquationem illorum dierum, excerptam ex Tabula; & si ag. gregatum eXacte componat la. horas, Horologium ad remm mensuram accommodatum est 3 si vero disserat, dividenda sunt minuta & secunda istius differentiae per numerum dierum inter utramque Observationem, ad obtinendam disserentiam quotidianam. Supponamus , hanc secundam observationem fuisse habitam 2o Martii, scit. octo diebus post primam, di comperiatur, medietate Solis visa in E E Me.

105쪽

a oo Acta Phisosophica

Meridiano in eadem linea cum duobus

Quae addita tempori ol-renso per horologium, praebet summam, - I 2 . - 1 - ψSi haec summa exacte fuisset I 2. horae, horologium recte dispositum fuisset. sed cum sit supra i 2. horas i. minutum, q7. secunda, tanto tempore citius iusto promotum fuit spatio 8. dierum. Et hoc I. minutum& 47. secunda, i. e. ro7. secunda divisa per 8. numerum dierum, efficiunt quotientem i3l secundorum, pro differentia cujuscunque Nychthimeri, seu 24. horarum , quae est differentia quotidiana seu singulorum dierum. Haec disserentia quotidiana cognita notetur tantummodo, quando tibi non est otium, nec animus

suscipiendi molestiam, quae est in adaptando Horologio ad veram mensuram, haec enim non est necesse, cum ita illud in navem inferre liceat,) dc de caetero negotium tuum prosequere, ut ante dictum est. Si verb melius Horologium accommodare vis, removendum est minus pondus Penduli parumper deorsum , quo ipso tardius movebitur; dc tum de novo observatio per

106쪽

per Solem instituenda est , ut antea. Si justo tardius motum fuisset, supra memoratum pondus promovendum est partim- per iurium. Idque tanti momenti est in inveniendis Longitudinibus . ut si non fuerit observatum , nonnunquam spacio

trium mensium committas in calculo errorem 7. graduum & amplius, sine ulla tamen culpa horologiorum, qui gradus sub Tropicis ultra oo. milliaria Anglicana comporiunt.

Ostenso, quomodo horologia possint

adiptari terra, vel . quomodo eorum diti ferentia diurna seu quotidiana sit invenienda; proximum erit ostendere, quomodo idem faciendum est in navi fixa ad ancoram, cum vix possibile si id praestare

in velificatione.

Qibi obrem mane, quando Solis medietas, exacte supra Horivontem apparet, nota, quam horam, & quot minuta ac 2-cunda Index Horologii ostendat, si movetur ι Sin minus, fac moveatur, di colloca Indices pro libitu in quamvis horam . m LN uta ta secunda. Ita moveatur Horoicurum usque ad solis occasum , & quandb corporis Solaris medietas exacte est sub Horizonte, Observa quam horam, minuta di secunda Indices Horologii ostendant, Mea etiam annota ; di supputa, quot bo rc. fuerint praeteritae in horologio

107쪽

inter utramque observationem: quod fit, addendo ad observationem vespertinam horas, circ. quibus matutina observatio

deficiebat a ix. vel 24. si Index interea semel vel bis motus fuit ultra illam horam: alias sola differentia tempus dabit. Deinde dimidio hujus numeri adde horas, me. observationis matutinae, & sic habebis horas, c. quas horologium ostendebat Sole culminante, vel existente in Meridiano ;quibus adde AEquationem istius diei in Tabula , nota summam. Deinde quibusdam diebus elapsis quorum quanto plures praeteriere, eo melius est idem omnino tibi faciendum est. Et si hora hujus ultimi diei eadem suetit, cum ea quae ante fuerat notata, horologium tuum recte accommodatum est ; sed si fuerit major vel minor, differentia dividatur per nume- rum dierum elapsorum inter duas dictas observationes, di quotiens erit quotidiana differentia, seu diurna. Et si volueris, relinquas licet horologium in illo statu , vel, si mavis, removendo vel deorsum , vel surium, minus pondus penduli,melius accommodea horologium.

109쪽

Acta Philosophica

o se

- a

Utic

110쪽

Utique horologium in veram mensu ram dispositum suisci; ast cum postericrsumma minor sit priore, differentia existente gy. secundorum ; horologium tanto tempore spacio 7. dierum , justo tardius promotum fuit; quae 49. secunda divisa Per 7. numerum dierum , quotientem dabunt r. fecunda, differentiam diurnam ; M tanto tempore horologium justo tardius

movetur, spatio 24. horarum. , Poteris etiam loco solis ortus Sc occasus duas aequales solis altitudines observare, ante & post: meridiem , & annotatis temporibus ostensis per Horologia, utriusque observationis tempore, procede eodem modo, quo doctus es supra obserVare solem in Horitonte. In utroque tamen modo error quidam committi potest, procedens ex solis refractione, qui tamen nullius est momenti, dc Propterea non Opus est, ut observetur.

6. Ope horum horologiorum mari imvenire longitudinem loci, in quo ver saris. Singulis horologiis nomsna vel Signa

impone, ut A. B. C; & antequam velifices, dispone eadem secundum tempus observatum per Solem, in loco , ubi mo E rari a

SEARCH

MENU NAVIGATION