장음표시 사용
271쪽
tem nocte tota compotandi. Uerum ut credulis tanto magis imponat , mentitur interdum se multa cum Aramamiaco arcana
contulisse, atque ad fidem absurdis his fabulis conciliandam capillos ipse sibi evellit,& unguibus corpus sauciat, idque ab irata tigride passim su fuisse fingit, quae Omnes discerptura erat , nisi se unus ipse pro
salute omnium consecrasset. Nonnunquam, si epulas aliter extorquere nequeat , seipsum in tigridem commutaturum, stragemque memorabilem editurum denunciat , dcsidem, quod mirere , invenit. Fabulam , ridicula adspersam supersti xione , habebant de iride. Ajebant illam esse Aramam feminam , solis conjugem,
cujus ossicium sit terras a viro exustas imbrium beneficio recreare. Cum enim Viderent arcum illum non nisi pluvio tempore in conspectum venire, & tunc arborum cacuminibus velut insidere, persed ,
272쪽
L1BER QUARTUS.debant sibi aquarum illum esse Proesidem,
arboreSque proceras omnes sua in tutela habere. Quare Autor initio impetrare nul Io modo potuit, ut eas sternerent, & navigiis in usum colo niae fabricandis aptarent,
quod putarent fabricas ejusmodi ab iride ,
vindictae studio , una cum vectoribus demergendas esse. Itaque necesse fuit, ut primus ipse admoveret securim , ac ceteros exemplo suo ad navigii contignationem Excitaret, qua denique absoluta effulsit paulo post tris , de Noster arrepta opportuni'tate omnes, quotquot aderant, in scapham jam adparatam tremebundOS Compulit, o
primaque usus navigatione post horae qua drantem in conspectu iridis ad portum in- Columes reduxit, atque ita inanem formiadinem, cunctis gaudio exilientibus, in per petuum sustulit. Sed infinitus sim, si omnia, quae circβ
silvas, arbores, fluvios a lacos superstiatioso
273쪽
CAPUΤ III. 2 saetiose observant, minutatim persequi velim impetrare tamen a me non possum , quiride amplissimo lacu Origuere paucis com memorem. Hunc Moxitae naviculis ingredi nunquam audebant. quod crederent pi scena quemdam Iono mole corporis, & f rocia horrendum eidem cum Aramae digni, rate pretesidere , qui lintres omnes ingredi ausOS evertat, & remiges piscibus minoribus devorandos consignet. Adsurgebat in margine ripae collis, amoenissima consim rus arborum , & fruticum varietate , Aramae scilicet Iono palatium. Superstitione gentis cognita, julsi Autor cinabas omnes adduci, ac die praestituto musicos inter conqCCntuS cum tota fere colonia e portu
solvit, cursumque, tanquam aliud ageΠS, versus lacum illum direxit, cujus marginem cum adtigisset, recta se ad collem illum devehi velle pro imperio edixit. Mille agebant artibus, ut illum a consilio dimo-
274쪽
et 11 LIBER QUARTUS. verent; sed perstitit firmiter in sententia. Lacum igitur pene exanimati ferali cum silentio ingrediuntur. Conticuere repente Consueta tripudia r obmutuere fistulae, ac tympana. Ille , re dissimulata , musicos , cantores, & prout quisque ad hilaritatem
propensior erat, adoritur : at nemo ne
respexit quidem. Sed cum timoris causam probe sibi cognitam esse diceret, ac sis. perstitionis vanitatem graviter exprobraret, primum quidem alius post alium sublimide, deinde vero, cum collem illum salvi ad rigissent, atque ad parat s epulas exsten dere justi fuissent, universi tanta istatione,& vociferatione coeperunt exultare, Ut commonendi fuerint , ne auribus graves porro esse pergerent.
Nec minus est ludicra, quam circa re sectos ungues, & capillos observant, superstitio: nam haec diligenter collem, adique in fasciculum colligata intra paleas,
275쪽
quibus tecta domorum constant, recon dunt : & capillos quidem, ut infantum in lucem edendorum capita Asane iisdem contegat 3 ungues autem, ut habeat in pronatu, quos casu aliquo amittendis surroget. Cura haec adservandorum id modi resegminum , eo interdum progreditur , ut , qui non habent reposita, pretio ab aliis coemant , ne scilicet liberi capillis destituti monstrosum genti spectaculum praebeant. Frustra vero sis, si opinionem hanc inveteratam eximere veliS , contendaSque morem hunc in Europa inusitatum suapte ridiculum esse : continuo enim reponent, ex intermissione ejusdem procul dubio fieri, quod curiones Europaei crines perbreveS , immo sepe vix ulloS habeant: cumque cabvitium reS apud ipsos plane peregrina sit, magis confirmantur in sententia. Priusquam argumentum isthoc dimittam, pauca de morbis , eorumque curationibus
276쪽
L1BER QUARTUS. adtingam. Μorbos plerosque ab Ac sane putant proficisci, nec posse sine ejusdem ope curari. Si graviores Oon sint, tempori depellendos relinquunt: at, si videantur esse periculosi , Molire accersitur, eique conditio mali non sine venerationis cujusdam significatione explicatur, qui, hausto Marari decocto , rem se cum sane collaturunt spondet. Accedit aegrotum die sequenti , &, quae interea
astute commentus est, enarrat. Res pie
rumque redit ad genii sitibundi placationem, sine qua illum neque causam aegri tudinis detegere , neque medicinam sug gerere velle mentitur. Si aeger ante placationem obeat, id ipsum aliis promtius obsequendi exemplum praebet : sin autem Convalescat , numen propitium novis est
Si vis morbi , placato etiam genio , non remittat , in promtu est nova impci'
277쪽
CAPUT II1. 'stura. Comparet Molire cum reconditi apud se lapillis , tabacae folio, vermiculo aliquo , anatis pluma, aut aliis id genus adparatibus , quos latere in adfecta stoma chi parte pejerat. Succedunt itaque Dic tiones , & varia ligamina , quibus mali
fomeS ad tremam cutem propellatur sequuntur deinde repetiti suctus, ac interea lapillus, folium, pluma, aut vermiculus ori sum gentis clam inseritur, & aegroto, tanquam Ccorpore arte OxenaruS, Offenditur, qui tametsi interea nihil lenimenti sentiat, relevatum tamen se fateri, & accepti beneficii memorem fore spondere debet: quodsi moriatur, culpa omnis in Aoanem rejicitur. Si de morbo Indus interrogetur, non facile reponet aliud, quam cor sibi dolere, unde Molire novam pretestigiarum sumit occae sionem: pollicetur enim infirmo cor aliud,
eumque in finem lapillum illi porrigit,
quo prehenso, utcunque rorqueatur , benuse valere debet adfirmare. Cum partus
278쪽
dissicilis mulierem cruciat, praegrandeS ali quot husones ad lectum parturientis delia gantur, qui foetu, tametsi post dies aliquot, feliciter edito opipare tractati, & sic adspersi dimittuntur si Vero proles , vel puerpera moriatur, eodem tumulo sepe 4 Iiuntur. Sed & cantor solet parturientibus adhiberi, qui tibiis, hunc in usum factis , & voce lugubri opem Asiana imploret. Quia vero in externiS vulneribus locus fraudi non ita facile patet, contendunt hi Veteratores genuS isthoc curationis supra vires Aoamae esse.
De variis venena parandi , iisdemque utendi moris. Venena alia Venationi, alia hominibus de medio tollendis destinantur. Agemus de utrisque ex instituto breviter. Vimini
279쪽
cuidam, quod per ramos arborum hedera instar serpit, & tanquam funis quidam ligneus arbores inter se nectit, Corvi vocant) corticem ope testa limacum abradunt,& fibras revellunt, quibuS aquam serventem adiundunt, eamque percolando in vas
subjectum per gossipium destillare sinunt, ac die sequenti lento, ne ebulliat, igne tamdiu decoquunt, dum , aqua sensim e- vaporante , sedimentuin inspissetur , quod soli postea biduo expositum desiccant ita,
ut indurescat. Cum veneno hunc in modum parato imbuere sagittas volunt, tabacae fortissimae folium in ore primum masticant, dein doguttas pauculas indidem expressas veneno
illi indurato adstillant, ut scilicet pars ejusdem extima nonnihil solvatur, & sagittis adfricatis inhaereat, quas iterum soli desi R candas
280쪽
χs8 LIBER QUARTU scandaS exponunt, ac demum pro futuris usibus intra cannas recondunt a).
San- Ο Condamine in suo ad fluvium Arsinonum Itinerario addit , famam iis in locis esse cum vimine hoc triginta Variarum herbarum , & radicum specie in eo qui . Gilij Lib. cit. T. II. pag. 388. ait in Mara-gnone duo confieri veneni genera, quorum alterum e su edo viminis cujusdam eo quitur, adversus quod antidotum certissi,nuin saccharum, aut mel sit, quod ipsum de sacchari virtute jam Condamine prodidit. Idem Giiij in colonia quapiam ad flumen Orinoce diversatus Venetium istud se quidem Vidisse dieit, sed parandi rationem res ciseere haud potuisse , quod nocini si a barbaris silvas etiamnum ineo lentibus confiat, a quibus jam paratum neophyti mereantur. Remedium illic contra hoe veneni genus est sal marinus aqua solutus, vel urina. Ceterum modum ipsum illud parandi nemo accuratius Nostro prodidit , quo magis dolendum genus viminis ab eodem non esse determ la
Herissant , postquam plurima variis in animalibus veneni hujus cepisset experimenta, haee de eri eaeis eiusdem tradit. I Virus hoc non videri agere in venarum, & arteriarum sanguinem , qui in pleris que mortuis animalibus colore , & consistentia naturali fuit deprehensius. st Musiculos omnes ita con trahi , ut in iis ne gutta quidem restet sanguinis. 3 Animalia sumto hoc Veneno fieri paralytiea, nee tamen peeuliarem prodere doloris sensium , nisi jam morti proxima : Phil. Trans. Vol. 47. Pag. 32.