Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

251쪽

CAPUΤ I. 2.29 Ottomanici esse crederes. Nihil tam vile, unde gloriandi materiam non petant. Res suas, ut ut abjectistinias, laudari, atque a stimari cupiunt, ac ea de causa curioni offerunt, quaS acceptare, immo iis etiam lati necesse est, si1 nolis offerentem in moerorem , suo tempore in vindictam degenerantem , conjicere. Ut suis Autor hoc in genere complaceret, fistulas illas, quas ipsi e cannis conficere, & ad choreas adhibere solent, ad artem, ut erat musicae peritus , elaboravit , nocteque nativitatis Domini ad cetera instrumenta musica adhiberi jussit. Res genti tantopere compi

cuit , Ut omnem ceterarum coloniarum

musicam prae sua contemnerent, festumque

ipsum novo nomine a fistulis , quas ipsi Eppiguit oecco vocant, deinceps adpella

rent.

De Deo , rerumque origine nulla apud S cura, Vel cognitio, ut qui de his ne

252쪽

23o LIBER QUARTUS.cogitent quidem. Si quaeras, cur sol certa lege oriatur, & occidat, quis pisces in

aquiS condiderit, reponent solemne suum ratiriabaino, quasi dicas: rei cujusviS natura hoc ira fert. Nec tamen desunt infice.

r.e de primo homine fabulae, sed quas

Commemorare supervacaneum est. Duae nationes erant barbarae , quae animarum transmigratiΟΠem, magnis obvolutam tene

bUS , credere videbantur, dicebantque pro- hos a morte potu largissimo, ac mulierihus esse perfruituros : improbos in tigridem , POrcum , aut aliud animal transmutandos. Et hinc fortasse ortus est usus ille Indorum omnium x defuncti tumulo arcum, sagiuas, pauxillum tritici Turcici, atque potionem imponendi. Imbecillitas ista mentis fecit, ut PraeIules Americani diu dubitaverint, an genS usu rationis gaudear, an possit lavacro sacro initiari. rum

253쪽

CAPUT ΙΙ. 23 IIuvenes ad ultioribus , mulieres viris ingenio praepollent, sed quod nuspiam alibi , quam in rebus 1uis, & commodum aliquod adferentibus, elucet. Tametsi autem ad libidinem usque ad trigesimum aetatiS annum vehementer propendeant. Vim tamen amoris prorsus ignorare videntur.

Nuspiam potui reperire, inquit Noster, se signum aliquod , quo more reliquorum

D mortalium amorem suum in uxorem, filios-D Ve testarentur. Premitur non raro fame, &D ultima egestate paren&, mater gravissimem decumbit, &, qui opem ferat, habet nemia D nem. Quid filius t quid filia λ qui humanio-

is res sunt, forte ad eos invisent semel, sedis Opem ut ferat, ut egestati subveniat, Scis aegris opituletur , curae Μissionarii incum- se bit. Quoties incidi in reduces e pisca- ,, tione filios, qui cum promiscue in ob-

254쪽

232 LIBER QUARTUS.,6 rios , parentum fame laborantium , &m senio confectorum immemores fuere V, QuotieS alios cum uxore opipare eden-

in tes vidi, qui fame , & morbo pene eis nectis filiis ne buccellam quidem prinm pinarunt, cum tamen superesset pluri- ω, muni, quod suis anatibus, aut gallinis Q projicere, quam filiis porrigere malue--, runt in t Hinc illa apud pueros terram edendi consuetudo, pallor, & Venter tym- P eni instar distentus, totaque corporis species spectro , quam homini similior.

Merito obstupescas animum gentis ad res quaslibet indifferentem. Exardescet subito rei culus piam consequendae desiderio: at conlequutus die altera Vel vendet vilissimo , vel donabit , immo obtrudet. Saepe quis die tota capiendis, assandisque piscibus insudabit: verum reduci, ac bene onusto occurrent alii , qui oblata spicatritici Turcici , aut filo gossipino, quidquid

255쪽

arriserit, tollent, immo nullo oblato pretio diripient, piscatore ne quidem mutiente , ac interdum cum solo arcu , & sagi tis ad famelicos domesticos revertente. δΜira est ad potum , & ebriositatem

propensio. Sicut C sam large propines, lia'

hebis eundem continuo amicum , immo serVum , aut mancipium. Animo solent semper esse hilari : sive enim egeant, sive abundent ; Valeant, vel aegrotent , semper ad ridendum sunt pronissimi. Irruat cala mitaS , moriantur cum uxore liberi, accedant dolores acerbissimi , vultum Indus non mutabit. Saltu, lusu, & jocis nunquam exsatiantur. Nulla de crastino solicitudo : siiquid prie manibus est, Voratur tota die, nihil reponitur in futurum. Ubi nihil suppetit, jejunatur tam patienter, ut mirum sit, quod cum tanta edacitate famem , vel sitim sic tolerent, ut ne queri quidem audiantur. Eadem est in morbis,

256쪽

2 36 LIBER QUARTUS. doloribus , & morte ipsa tranquillitas. Μanum , aut crus , si forte resecanda sint , ipsi ultro offerent , & tanquam lignum

ad se non pertinens amputari patientur , nec unquam vel ingemiscent. Si acutissinio quoviS morbi genere divexati de Valetudine interrogentur, recte se habere adfirmabunt. Μortis nuncium, tanquam xei, cujus nihil sua intersit, accipiunt, &si convalescant , se nullum Omnino Vel horrorem, vel angorem fuisse perpessos adseverabunt. Hinc existit incredibilis illa vitae negligentia, quam brutis ipsis animantibus tar topere curae esse novimus. Incuriae hujus, vix Vspiam ante auditae, bina duntaxat isthic depromemus documenta. Redibant Μoxitae duo ex itinere, ac sole nondum

Occidente in silvula proxima lemalis de more ex arbore suspensis ad quietem sese componebant. Tigris praedabunda in

unum

257쪽

unum eorum ferociter insiliit, at fallente vestigio hominem penitus transilivit , &non nisi lectulum unguibus corripuit, jacei temque, cetera incolumem , in terram effudit , amborumque conclamatione ad interiora silvae refugit. Quis sibi persuaderet hominem e faucibus helluae tam feliciter elapsum perfugium apud vicinos contribuleS equites, qui ad coenam eundem jam ante invitabant, non quaesivisse, aut saltem exemplo socii lectulum ad verticem arboris, quo evadere bestia non poterat , haud transtulisse t Eodem tamen in loco iterum decubuit, & a revertente tigride dilaniatus crudelem in modum fuit. Alter locum crocodilis infestum pisca- tui delegit, & pisces , quoS ΜOthyo Vocari diximus e ripae caverniS excepturus aquis se immergere debuit. Adcurrit adstrepitum ex adverso praegrandis crocodilus , ille interea caput ex aquiS arrexit ,

258쪽

monstrumque nonnihil subsistere animadvertit : ne tamen ioterrumpere coeptam piscationem cogeretur, tanquam sui securus denuo infra aquam se se demersit. At cum iterum caput erigit, corripitur a crocodilo

brachium, & homo repetitis vicibus ad fundum detrahitur; cumque belluam altera manu cultro identidem fodicaret, abnaorsis brachio ad ripam enatavit, pisceSque pre hensos, die altera moriturus , domum secum retulit. Plurima sunt generis hujus exempla, e quibus satis elucet, quam parum excordibus his populis vita sua curaesta

Secreti prorsus incapaces sunt. Siquid

arcani iis committas divulgant continuo sine omni verecundia. In rebus tamen suis coram curione tegendis miri artifices sunt . nihil certe examinando rescisces , nisi vel muneribus confessionem elicias, vel ex innocuis parvulis rem exsculpas. Sunt prae

terea

259쪽

CAPUT II.

rerea ad profugiendum , & repetendas silvarum latebras pronissimi. Abundent in pago rebus omnibuS, habeant domum, UXorem , liberos, Verbo ad commoditatem Omnia , siquis adsit solicitator, profugient relictis rebus omnibus. Silvae nimirum genti proprie patria sunt, & nativum quo dammodo domicilium. Unde cum primigeniam illam vagandi libertatem , & pecudum more vivendi licentiam tantopere anhelent, continuis munusculis, Sc agendi lenitate sunt retinendi. Illud certe, quan ta cum voluptate in silvis degant, observatum est tametsi enim rebus ad usum vitae necessariis domi abundent, si tamen illic vel octiduo commorari possint , red Cunt tam Valentes, & vividi , ut agnosci vix possint. Mentiendi consuetudine excellunt, cumque de re aliqua interrogantur, non illud, quod in mentem, sed quod in linguampriis

260쪽

α38 LIBER QUARTUS.

primum Venit, respondent: unde mentiri, aut de mendacio aperte convinci , nullum apud eos probrum est , nec quiSquam Os fenditur , sicut vulgatum illud mentiris exprobretur , quod ipsum suo etiam Pastori, salva ceteroquin reverentia , passim objectant. Siquid, uti solent , sublegerunt, tamets1 indicia adcumules , testeS adducas, immo rem ipsam furto subductam apud eos deprehendas, nihil agas : licet enim

indiciis omnibus adsentiantur , reoS tamense, aut fureS esse prie fracte pernegabunt. Furiis rerum viliorum stac insueverunt, ut siquis alterius agrum se proeriisse narret,

quin spicam Turcici tritici, radicem yucae, aut jam maturum platani racemum sustulerit, irrideatur, nec fidem inveniat. Cum de periculis etiamnum remotis agitur, sunt intrepidi , hostemque unico ictu prosternunt; at ubi ad manuS Veniendum est, saepe vel uno eminus conspecto iu

SEARCH

MENU NAVIGATION