Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

um abundet. Neque gleba ipsa avare responderet eolono , nisi omnis incolarum industria unice in eruendis metallis consumeretur. Quia vero sub undecimo trans aequa torem gradu urbs collocata est, calore immodico exaestuat, nisi ventis ab Austro adspirantibus aura temperetur. Sunt tamen men ses , quibus propter alpium vicinitatem frigus existit vix ferendum. Atque ista aeris vicissitudo videtur in causa' esse, quod locus cetera amoenissimus commendari a salubri coelo haud possit quanquam etiam creberis rimae telluris succussiones gloriae ejusdem haud parum detrahunt: anno certe I7 6. pene urbs tota in rudera consedit. Accedit immensus quidam , & nulla arte satis arcendus pulicum, incolas dire divexantium, exercitu S; aliud printerea insecti genus , quod PFqlle sa) vocant, mirum in modum foecundum, & jugi prurigine corpora eXcrucians, nec nisi acutis acu-

32쪽

ro I. I BER PR IΜUsum cuspidibus e carne, ad quam se insinuavit, effodiendum. Μurus urbem includens structias est elateribus sole induratis tanta extensione, ut facile eaperet sexcenta civium millia,

quorum tamen numerus ultra sexaginta non

adsurgit. Hos inter Hispani, nulla languinis communione cum barbaris permisti, ad sex mille censentur r reliquam turbam illi eonficiunt, qui e confusis Hispanorum, Indorum , ac 2Εthiopum conjugiis orti sunt, tanta colorum , & nominum varietate, ut vel enumerare operosum sit. Civitas omnis hortis insessa est amplissimis, qui non tant Ornamento , quam finibus augendis deserviunt. Nulla in his arborum cura, & ordo; nulla florum, & areolarum apta distributio ; nullae salientes aquae , picturae, aut statuae. Domus propter crebras terrae succussiones confiunt e lignis, quae de Chilensi regno , &Guaraquil navibus advehuntur, eaeque humiles

33쪽

CAPUT I. miles , at satis amplae, & magno conclavium numero instructae. Tabulae in parietinis tam

dextre copulantur, ut continenti muro constare videantur. . Lacunaria plana luto supe ne inducuntur , nec alio indigent mortario, vel ruderatione, cum nullam unquam excipiant pluviam. Plateae caementis instratae non

sunt; quare ad vitandos pulveres , Aiolis item ardorem, & infesta animalcula, omnes, etiam mediocris fortunae incolae , pr juncto mulo , vectantur essedis , duabus duntaxat rotis imstructis. Numerus hujusmodi vehiculorum sex mille facile aequat. Visuntur etiam carpenta nostratia, sed foeda admodum , & antiquam harbariem redolentia. Templa tamen semper pedites adeunt etiam primi subsellii viri, & matronae. Quod ad Limanorum indolem adtinet est ea ad omnem humanitatem informata. Mire capiuntur pictura, musica , ceteriSqUCartibus, quas cum ipsi ignorent, peritoS earundem

34쪽

11 LIBER PRIΜUS. rundem peculiari benevolentia, inamo etiam munificentia complectuntur. Siquis ex Europa nuper adpulsus legere, & scribere no rit, modo honestate morum Commendetur , brevi divitias non mediocres adipisci poterit. Sin autem praeterea artem medicam , chirurgicam , musicam, aut genus quodpiam Opificii vel mediocriter calleat, acervos pecuniae numerabit. Habent enim Limani hoc lauis

de dignisIimum, quod hujusmodi advenis

certatim omnes opitulentur. Unde fit, ut qui nuper in Hispania vitam tolerare vix potuit , non multo post tempore summam pecuniae congerat non jam millibus , sed millionibus numerandam. sa) Cives plerumque domi

α Forte non Florenorum nostratium , sed Maravedorum, perunt se scilicet apud Hispanos minimi Ual oris, milliones Autor intelligit: satis enim constat fortunas tantas hodie Vel inter mereatores Hispanos esse raras aurum autem, & argentum, quse primis

a Peruvia inventa annis modiis sortasse admetiri licuit, quotidie diminui.

35쪽

CAPUT I. 13 domi splendidi , ac magnifici, interiore aedium suarum ornatu instructi sunt pretiosissimo , domestica item supellectile, & numerosa servosum , atque ancillarum turba. Cumprimis ostentare se solent in conviviis , quorum impendia saepe adsurgunt ad quadraginta aut quinquaginta florenorum millia, luxu sane vel in Europa ipsa inaudito. Ιcones , specula, ceteraque hujuSmodi conclavium ornamenta argenteis laminis convest,iant. Vasa coquendis, & capiendis cibis e dem ex metallo adparant: cetera luxus instrumenta pleraque aurea sunt. Videas interdum matronas , etiam ordiniS inferioris , prodire in publicum ornatu centum floren O rum millibus comparato. Quid dicam de insana ludendi aviditate λ satis certe constat complures sacculos , quorum unuSquiSque duobus est refertus florenorum millibus, libidini huic dedicari , dc uni chartae folio , vel aleae duodecim idmodi sacculos, uno Vel t

36쪽

14 LIBER PRIMUS.

ut idiu , consecrari. Unde creberrime a cidit, ut complures nuper opulentissimi hodie cum extrema egestate conflictentur. Ingenio plerumque sunt praecoce, ita ut quinquennes, aut sexennes pueri bilustribus nostris usu rationis non cedant. LiteraS mansuetiores una cum Philo phia tertio decimo aetatis anno absolvere, ac publice etiam propugnare res est minime infrequens. Repertus est aliquando triennis infans , qui judicio, & sermonis maturitate

urbem omnem, ipsum adeo Prietorem, in sit porem dedit. At vicissim satis compertum est, annis ingravescentibus ingenii vivacitare citius eosdem destitui, quam EuropaeoS. Illud in hac ingeniorum alacritate magnopere dolendum, vulgo jacere literarum studia, quibus praeclara haec naturae semina excole Tentur omnis nimirum industria in uno commercio, & metallis eruendis coinsumitur. Mire capiuntur rebus futilibus, & cre

37쪽

pundiis. Siquid ex Europa advehatur novi, si cultelli, vel forficulae politiores, si pyx, des formae nondum visae, & aliae idinodi

merceS , videas urbe tota veluti sedibus emo.ta concursari: nemo se felicem reputat sine rebus hujusmodi ludicris, quantovis pretio redimendis. Vidit Autor noster pyxidem epapyro conreetaria , ac apud nos vilissimam, redemtam fuisse pretio floxenorum centum sexaginta. Eliec de urbe Lima, ac eiusdem incolis : nunc provinciam reliquam per lustremuS.

CAPUT II.

De Physica Edruvia Topographia.

Alpes Peruanae continenti quadam montium praealtorum , & abruptorum catena procurrunt USque ad urbem S. Crucis de Sterra, spatio scilicet plusquam tercentorum septuam

38쪽

septuaginta nostratium milliarium a . Nul

la in his arbor, arbusta rarissinia. Cacu mina alpium pleraque nivibuS teguntur perpetuis , unde existit mira illa in Peruvia caloris & frigoris vicissitudo. Evenit non ra- ut noctem agas in solo gelu , ac niv bus adstricto ; prandeas contra sub arboribus gompii, aut florentissimis sacchari cannis. NAhil orbe toto crescit, quod huc traductum non

laetissime proveniat, cum nulla fere sit caloris , aut frigoriS temperatio, quam in Perii. via non deprehendas. Haec tanta alpium

veluti conjugatio innumerabiles suppeditat fluvios , & praegrandeS lacus, qui omnes

a Alpes hae sunt continuatio Linmens 1 Iillus jugi, quod a promontorio Magellanico in Americam septetntrionalem nuspiam , nisi interjectis Vallibus , interruptum exeurrit. Quare non sic est Aautor int iligendus , quasi di dat montes illos ad urbem S. Crucis desinere; Ledinnuit se eosdem, itinere plus quam tercentorum se .ptuaginta milliarium transgressum , prope urbem illa indes eruisse , ae inde per immensam deinceps planitieiri ad Mositarum usque regionem devenisse.

39쪽

exonerantur in AmaZonum fluvium, vulgo Maragnonem , aut Oret lanam , oriundum prope Hauham, & ostiis ad octuaginta milliaria in latum patentibus sese in Oceanum effundentem. Lacus omnium celeberrimus csu uiis audit , cujus Circuitus sexaginta milliaria complestitur , anatum magiS, quam piscium ferax. Uulgus a malo damnone eundem possideri credit, quod nemo ad hunc usque diem impune illic navigaverit , tam etsi animos, atque audaciam adderet imgens auri vis , quae simulacro Solis dicata ab antiquis regibus, & proceribus in quadam ejus insula putatur recondita. Ex eo dem hoc lacu oritur fluvius regni totius amplissimus, qui tamen paulo poli oculis subducitur, nec, an uspiam in lucem denuocmergat, hodiedum est compertum. In ipso lacus margine, ubi aquae in flumen abire incipiunt , pons est miti artificii , & firmitatis , constans palustri arundine, sinabulisque B ex

40쪽

18 LIBER PRIΜUS. ex eadem materie concinnatis insistens. Pars

regni aequior, & alpibus destituta , silvis est insitissa densissimis , in quarum plerasque

Nemo adhuc penetravit mortalium. Extrema soli fere incolunt barbari , qui ad praedia Ι i1panorum adsita nonnunquam merca rurae causa egressi simias, & psittacos permutant speculis, nolis, aliisque hujusmodi mercibus. In locis , quae Hispani habitant, duo potissimum vigent linguarum genera, alterum Quis Soa , alterum Atmaria vocant. Usus prioris a Quito ad Chili usque pertunet, quo nempe regum antiquorum imperium extendebatur: alterum arctioribus inclusum limitibus Hispani ab Indis mulieribus cum ipso pene lacte hauriunt. Ceterum incredibilis tota fere Peruvia est lignorum penuria, quod alpes nullas ferant arbores, nec siilvae, nisi circa S. Crucis urbem, sese prodere incipiant, quingentis scilicet a Lima leucis. Sed neque Iu

SEARCH

MENU NAVIGATION