Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

CAPUT II. ' 19 thantraces alendo igni opportunos facile deprehendas. Quare excrementa equorum, Vaccarum, cumprimiS autem Ovium ad fo-

cos deserviunt. Qui per saltus hosce suscipere itinera coguntur , ad ardua quaeque perferenda animum obfirment, est necesse. Nuspiam orbe toto plura, nuspiam pauciora diversoria: tugurium quodlibet hospitium praebet viatori ; at ubi nihil vel reperias, vel obtineas. Tametsi enim rebus ad prandium, coenamve adparandam necessariis Indus fortasse non careat, cuncta tamen sibi deesse pejerabit, quod expertus sit , ea fe-pe vi & fuste, citra ullum pretium , a peregrinantibuS extorqueri. Postquam faciendo itinere dies absumta est tota, sub vesperam divertitur , fessumque Viatorem prima, eaque molestissima excipit Cura, CX-plicandi tentoria , conquirendi animalium

stercora, igni excitando idonea , supellectialem expediendi, coenam adparandi, lectum

B et in

42쪽

LO LIBER PRIMUs. in solo nudo, nec raro nivibus , ac geIurigente , insternendi: mane rursus omnia componendi, & iter taedii plenissimum pro sequendi. Quidsi in mentem mulioni venia at, in alpium cacumine, ubi frigore obrigescas, hiduo vel triduo conquiescere , sive propter pasturam instaurando pecori opportunam ; sive quia mulus noctu deerravit tunc enimvero ferrea siS, oportet , pat,

entia.

Has tamen molestias illud nonnihil lenit, quod nullos habeaS vel fures , vel I

trones pertimescendos. Passim regno toto pererrant mercatoreS cum cistiS, quas e va

Carum pelle consuunt, & quibus non pa vani pecuniae vim inclusam habent, quin auditum aliquando sit, eosdem a quoquam fuisse violatos. Saepe concreduntur mulionibus merces pretiosissimae, sepe ingens auri, a gentique Vis ad remotas urbes deportanda, ca cum securitate , cujus exemplum nUS-piam

43쪽

C A P U T I I. rufi piam gentium reperias : quod quidem hos mirandum magis, quod in exigendiS poenis iudiees sint aequo benigniores , nec ulli milites tutandis itineribus desinati. Tametis si autem cursores publici more Europaeo etiam in Peruvia sint instituti, si tamen Opus sit celeritate , malis Indo quopiam sponte operam Offerente , quam publico id genuS Cursore, uti. Hic enim granis aliquot

tritici Turcici sa) provisus ingreditur iter

non tritum illud, ac devium , sed per amspreta , & alpium abrupta cacumina more caprearum recta contendit ad terminum, quin somno, vel quieti, nisi paululum considens, indulgeat. Credi vix potest: , quanta cum celeritate hi tabelliones centum, & amplius

leucaS percurrant, responsaque accurate re

ferant. Citius olim quaquaversus perfereban tur Incarum justa non literis, quas gens ignorabat, sed filis laneis variorum colorum B 3 miro

44쪽

ΣΣ LIBER PRIΜUS. miro artificio, & nodorum textu expressa, quo ipso monumenti genere etiam historiae, atque annales consignabantur ; sed hujus exempla Hispanorum indiligentia nobis in

Nondum tamen consumsit vetustas mnia antiquitatis monumenta. In Urbe Cusco , ubi veterum Incarum erat collocata regia, Visiitur fanum olim Soli dedicatum, hodie familiae divi Francisci templum , tametsi magna sui parte diminutum. Visuntur

rudera arcis veteris, quae licet ad leges asetis exactra non sint, enormeS tamen, nec

ullo devinctos mortario, ostentant lapides , qui justam spectantibus moveant admirati nem. Quis enim satis explicet molitionem, qua

ab Textus nodorum hujusmodi Quipos adpella-hatur. Genus hoe scripturae inter Indos suo adhue tempore viguisse ait P. Acosta L. VI. z. 8. , ct vi-TOs aetate jam provecta , cum doctrina Christiana imbui coepissetit, preces eonsuetas ope filorum varie colora. torum , ad nodis intertextorum memoriae mandavisse.

45쪽

C Λ P U T Ii1. 23 qua saxa illa praegrandia sine instruinentis se

reis, quibus Peruanos veteres caruisse certum est, tam affabre elaborata, in quadrum emcta, ac ita perpolita sunt, ut lapis lapidi non tam incumbere , quam accrevi sse vi

deatur λ a) Quis divinet artificium , quo

pondera tam immania , quibus vel in plano movendis vires quingentorum hominum

a P. Acosta L. cit. c. I 4. varia percenset Ingarum palatia , miraturque enormem lapidum molem,& structuram absque mortario. Urbis Cusico aedificia describit Gareilamo de la Vega Lib. III. e . I. & L. UI. e. I. Sseqq. E recentioribus vero Bouguer in suo Itiner. p. 148.,&Condamine in Histoire de l' Acad. de Berliti 17 6. P. 63ς. , qui a nostro in eo dissentiunt , quod di- eant saxa illa enormia non .arte quadrata , sed forma esse irregulari, ae proinde veterum horum architectorum industriam in hoc potissimum eludere , quod ea inter se tam apte connectere noverint. Guare AU-tor noster, qui rudera ista in transitu celeri oculo Histravit, facile induet in errorem potuit. Ceterum ex his adparet ea in arte veteres dilexi canos Peruanis

fuisse superiores: nam illi υastissimos illos lapides, e quibus templum princeps Mexiei, & palatium eOu- structum fuit, perfecte quadrarunt.

46쪽

M LIBER PRIMUs. vix sussicerent, ad montem praealtum evecta,& concinno ordine fuere collocata Exstant praeterea, cumprimis qua Oruro Tali imam iter est, editis in locis sepulcra anti quissima, e laterculis sole induratis structa ,

qui luto commissi tanta cohaerent tenacitate, Ut neque tot annorum nives neque effusi imbres , neque Ventorum furentium ViS Ο

pus tecto omni destitutum abolere hodieduni potuerit. Sepulcra haec vetustissima fommam habent parallelepipedi, superne in fornicis modum rotundati. In horum compluribus reperta sunt vasa, & idola aurea, an quibusdam ollae potu Csicsa repletae , quae admodum suavis , & vel post duorum seculorum decursum palato jucunda est de' prehensa. Duplex illa via regum impen. dio complanata , quae Cusco ad regnum usque Quitense, spatio aliquot centenarumileucarum, altera per alpium latera, &ver lices tendebatur , altera per anfractuS Vallium I

47쪽

CAPUT II. 2stium, & per ipsa montium viscera traducebatur, antiquitate penitus jam abolita in solis perennat literarum monumentiS. Peruanae auri, argentique venae habemtur toto fortassis orbe ditissimat: nihil certe argento Potosino copiosius, quod pluribus jam seculis mons unicus, in coni formam adsurgens , suppeditat. Ouintam eruti metalli partem ex pactiS conventis quisque fossorum Krario regio adnumerat. Venarum divitias vel inde aestimes, quod inventi inter metallurgos fuerint, apud quos quinta ejusmodi pars regi depensa ad decem, aut viginti florenorum milliones adsurrexerit. a) At

B s sunt

a Videtur istud diei paulo exaggeratius. J. G. Selineider in Adnotationibus ad opus Ullose supra commemoratum Ostendit autorum recentiorum testimoniis summam universiam, quae ex omnibus Peruanis argenti fodinis extrahi solet , quot annis aestimari ad triginta Pesorum milliones, hoc est, circiter ad 66/82sooo. B. utide pars quinta regis adsurgit ad I 3 ν36soo.. Potosinae argenti fodinae multum desii verunt

48쪽

16 L1BER PRIMUs.lant montes alii longe majores daturi opes: si a rerum peritis explorarentur, & fossio ipsa ex artis legibus administraretur: sane vel illae, quae jam apertae sunt, cavernae multo ampliores redderent divitias, si metallurgia ad nostratem normam eXigeretur.

Uidit Autor, inter metallorum fostares natus , & educatus, complures auro vel argento foetas idcirco duntaxat fuisse dereli. Etas , quod operae erumpentem aquae rivulum derivare, aut machinis exhaurire nescirent. Ferunt machinatorem Gallum, in has oras de latum , Operam emendandae rei metallurgicae addixisse , iustrumentaque necessaria apud artifices constituisse ; verum partim ignorantia, partim infinita eorum cunetatione in despe

rationem actum siclopeto sibi ipsi vitam ad-

e misse.

a prima illa sua gloria. Cum anno Is s. primum detectse fuerunt, e centenario minerae librae argenti so. seu mareae Ioo. rediere : hodie si ς o. minerae centenariis 4. mareae, seu a. librae respondeant, vena dive

esse cetissetur. Ita Ullo a lib. cit. TOm. II. P. ε .

49쪽

CAPUT II. 27 emisse. Singulare est, quod de monte ILomani, urbi Rui adjacente, accolae commemorant. Excussium e nube fulmen praegrande avulsit saxum, inque lacum subjectum praecipitavit; nives item solutas in subitum torren tem vertit, qui per mediam urbem plurima auri fragmenta devolvit: latus vero montis fulmine sauciatum vim ejusdem ingentem fulgore suo prodidit. Quaerenti Autori nostro, cur monti tantopere diviti nulla adhiberetur cultura, responsum est: redditum, permolestam esse ejusdem altitudinem, nimiamque frigoris acerbitatem. Hodie fodinae omnium opulentissimae sunt ad Punior uro , cumprimis autem ad Guanta-haja prope urbem Aricam, sed quae tanta laborat aquae penuria , ut ea vel in ipsos operarum usus spatio viginti milliarium sit petenda. Fertur illic erutum fuisse argenti purissimi frustum tam grande, ut nemo mulio

num potuerit illud vel Aricam usque depo

tarer

50쪽

s. 8 LIBER ΡRIΜUs. tare, sed navi fuerit avehendum. Certe satis constat, e minera, centenarium ponduS adpendente , passim educi nonaginta puri argenti libras. Sed Sc mercurius copia maxima eruitur in Guancavetica, leucis quinquaginta Lima distante. Neque desunt fluvii, qui aurum , non illud in pulvereS comminutum , sed fragmenta, Complures unciaS adpendem xia, secum devehant, quos inter olim erat ille celeberrimus, qui ad Choque amatam decurrit. Cum Autor urbem Oruro pertransiret, Hispani quatuor, ceteris sagaciores , fluvium duarum leucarum spatio eveteri alveo derivaverunt, in quo auri purissimi plurium librarum frusta collegerunt. Duas habet Peruvia aeri signando destinatas officinas, alteram Linaίe , alte ram Ρotosii. Moneta principio ita Cu-

debatur, ut informis potiuS auri, argentive massa ex merito adpellanda fuerit: hodie numeris omnibus absbluta cuditur , e in

SEARCH

MENU NAVIGATION