장음표시 사용
61쪽
frustula minutatim concisa Turcico, ut v cans , pipere, palatum Vehementer urente ,
probe onerentur , quae semotis fuscinis , &cochleari , digitis invadunt, miscent, de-psunt, in massam subigunt, atque ori ingerunt, quod putent usu fuscinarum, & cochle. arium de ciborum sapore multum deperdi. Quare in mensis etiam lautioribus haec edendi instrumenta parce solent adponi , culter autem Vix unquam, cum omnia jam deartu ta , & comminuta inferantur. Indi fere vescuntur Eupa, seu pomis terrestribus, quae aeri per noctem exposita congelascere sinunt, & ad futuros usus recondunt. sa) Interdum tostis aIiquot tritici Turci ci granis famem exsatiant : nonn quam OVis mortua inopinatum , & lautissimum suppeditat prandium. Mirum in m dum desectantur potionibus ebrietatem provocantibus , illa cumprimis quam e Turciis
62쪽
co confectam tritico C Icsam vocant, cujus adparationem describemus in sequentibus. Usus vini ante annos non multoS fere penes solos Hispanos fuit: hodie tamen etiam ad Indos transiit, qui dulci duntaxat, &odoro delectantur, quem in finem illud ste-pe condimentis ingestis palato aptant. Uinum in paucis generosum Chile submittit. Cficsa, de qua diximus, more cerevisiae adservari, & in pagis, ac oppidis venum prostare solet. Tuguria Indorum, quo Ruina vocant , in locis etiam frigidissimis non liis constant parietinis , quam maceria , seu temere aggestiS, nec ullo mortario commis sis lapidibus : teistum obvia gramina suppeditant. Longitudo, & latitudo vix quatuor exaequat ulnas. Μagna est apud gentem rerum divinarum ignoratio, magna in avitis superstitionibus pertinacia. Autor idola non pauca suo in itinere barbaris ademit: alias in publicos eorundem saltatus casu fortuito
63쪽
incid t, ubi corona cingebant Virum, sisnIulacrum quoddam manu elata ostentantem.
Peruvia omniS, de qua generatim quaedam hactenus dilibavimus , a ΡΠetore Pro- regem vocant) administratur, cujus jurisdi-dtio Chilen etiam, Tucti maniam, & Ρara-quariam universam complectitur. Limae fixit domicilium , gaudetque censu ultra centum sexaginta florenorum millia adsit gente. Quinquennio quolibet novus ex Hispania sussicitur: quanquam nonnulliS e iam ad decem , aut quindecim annos proro gatum imperium fuerit. Quanti magistratus iste apud Peruanos fiat, vel inde conjicias , quod uni cuidam recens ex Hispania adpulso plateas urbis argenteis instraverint laterculis. Credi vix potest: , quantaS OpeSGubernatores hi non raro corraserint. Cum Autor in Europam reversurus Limam pertranSiret, Praetor quinquaginta auri libras impendit in menta adparatum. Sed & Arch,
64쪽
L1BER PRIΜUS. episcopus, totius Americae meridionalis Pr, mas , semper ex Hispania mittitur , cujus fundi sua amplitudine non cedunt Ungariae. Tribunal Praetoris sex constat administris , quos otiareS , seu auditores vocant, qui Pares pene opes, & maximam habent autoritatem. Bina auditorum fiant collegia , alterum Limae , alterum Chuquisatae , quod posterius propter absentiam Guhernatoris longe majori pollet autoritate. Tanta est ple-
his erga viros hosce veneratio , Ut exeuntes
ubique affectetur, ac pene adoret. Acute dicebat matrona illustris , daturam se apud Regem Operam , ut sanctissimo Eucharismae Sacramento auditoris titulus, & dignitas conferatur , ut habeat stilicet , quum ad moribundos defertur, frequentem, ac splendidum comitatum. Proventus quoque ceterorum Praesulum,& Praefectorum fidem prope superant. At vicissim rerum vel obviarum pretia sic simi
65쪽
exaggerata , ut malit Noster in Germania centum, quam in Peruvia mille florenis vitam agere. Quid enim , sit panni ulnam , quam illic binis florenis emas, hic vix duodenis extorqueas si peponem illic uno alterove emendum crucigero, hic septem aut
octo grossis cogaris redimere t si florum nissciculum illic numo venalem , hic decem grossis merceris λ Quid si concupiscas quidpiam ex iis crepundiis, quae Augustie, Viemnae , Londini, Parisiis tanto numero, & V rietate adparantur, pyxidem, cultellum, microscopium simplex , & id genus alia, quae in illis urbibus quinque aut sex Vene unt grossis , Linaae totidem florenis Vix compares λ Duo Patris la Croix volumina solvit Autor noster fiorenis octuaginta : vidit speculum tres spithamas altum quadringen iis , horologium pensile mille veniisse floreis nis. Sed satis de Ρeruvia generatim dictum
66쪽
DE INDOLE REGIONIS, UAM MOMTAE iNCOLUNT , ET PECULIARIBUS REGNI VEGETABILIS PROCREATIONIBUS.
De naturali Provinciae constitutione. Amplissima haec provincia , quam Autor noster annis quindecim incoluit, sita esst in regni Peruani finibus ; orientem versuS pro currens in tractus Brasiliae nondum cognitos, ad Austrum Mallogrosso Lusitanorum colonia , ad Aquilonem saltibus Quitensium etiamnum incultis definitur. Coloniae, seu ut jam vocant, Missiones harum terrarum una & viginti numerantur , communiqUevocabulo Moxos vocantur , fortassis a pri ma, quae ad religionem traducta fuit, har-harorum tribu , quemadmodum Paraquari
67쪽
cae generatim Q Paranios , Qui tenses vero Mainas audiunt. Q Hodie in tres veluti
regioneS tribuuntur, quarum uni Maniorea fluvio , alteri Eumpas seu campestris, tertiae Baures inditum est nomen. Provincia Omnis planissima est &, si fluminum demaS alveoS , unum item alterumve apud Baures collem, lapide penitus destituta. Partem maximam campi obtinent pinguissimi, inspersi silvis ad paucas leucas in circulum excurrentibus, quas genS insulaS VO-cat, sive quod in illo camporum mari imaginem quamdam insidarum referant ; sive quia campis ipsis editiores tempore eluvionum ultra aquaS eminent, tutumque animalibus omnibus perfugium praebent. Nec tamen desunt silvae etiam vastissimae, quarum fineS
a) Nomen hoc proprie colonias flumini Amaia et Onum. adiacentes denotat: tribuitur tamen unive se etiam Suitensibus, a quibus coloniae illae dependenq
68쪽
fines hodiedum ignorantur, & in quas nulla unquam ingressa fuit securis. Tenditur hic terrarum tractus sub Australi gona torrida ad tres latitudinis graduS, tertium scilicet, quartum, &'quintum simpra decimum , unde facili conjectura adsequi
Iector potest , quantis caloribus exaestuent omnia in planitie, a nivosis alpibus tantompere semota : certe nisi videaS , homines illic habitare vix credas, cum soliS ardor ne
in desertis quidem Africae arenis fingi possit
vehementior. Hinc insanitas illa , & continuus diu, nostiaque languor, ac sudor , sacrorum praesertim curionum valetudini adeo infestus, ut nullus prope sit, qui non quotidie aliqua corporis aegritudine , saepe etiam
graviore morbo divexetur. Indi a teneris coelo adsuefacti parum a tantis caloribus patiuntur , sub ardente sole dies integros nu dis capitibus labori vacant, nocturnis duntaxat horis caput muniunt. Caloris veheα
69쪽
CAPUT I. 47 mentiani vel inde metiaris , quod CarneSanimalium, tametsi probe siccatae , & aceto fortissimo imbutae , post paulo vermibus
undique scateant. Cum sale bene macera tae adpenduntur, ac fumo herbarum odor rum jugiter imouuntur, crebro videbis vermes praepingues ex iisdem in focum veluti depluere. Si ante solis exortum Vacca oc cidatur , saepe , tametsi caute adservata , Vermibus exuberat a meridie, ac foetore suo nares offendit. Quando in lacunis , fluviis, que minoribus aquae residunt, pisces rostra turmatim extra eaS exerunt quaesituri aerem gelidiorem , quem cum non reperiant, passim emoriuntur , & foeda cadaverum exspiratione late omnia complent. Μensibus Jurilio, Augusto, & Septembri exauget hos
calores camporum incendium , ac flamma tepido fumo regionem omnem involvenS , quae tamen silvas, utpote jugiter Virentes, auu omnino Praeterit, aut in extremo duntaxast
70쪽
48 LIBER SECUNDUS.margine nonnihil adedit. Raro tamen abest interdiu ventus a septemtrione adspirans, qui aestum, ac sudorem temperet at post occasum solis redditur aeri malacia , ut adeo noctes plerumque diebus aestuositores, quietique magis inimicae sint. Quare Indi more anserum quovis momento in fluvium proximum desiliunt , languoris solatium in tepidis aquis quaesituri. Calori par aeris respondet udor, unde morborum examina, quibus indigenae, prae
sertim vero CurioneS advenae, fere contiis nenter divexantur. Erat, qui annis trede
cim febri continua excruciaretur. Indidem existit innumerabilis ille insectorum exercitus , de quo alibi recurret sermo. Indi dem & illud, quod carneS pecorum in tanta pascuorum latissimorum. Ubertate , Utut pinguissimae, fere tamen insipidae, succoque nutrimen suppeditante destitute sint. Hinc insaturabilis illa Indorum edacitaS , cum sci licet
