C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

321쪽

PANEGYRICUS 78. 79. 80 81. 28s

sumpsit, tam diligens temperamenti ut ne consulis officium princeps nec principis consul adpeteret. Videmus ut provinciarum desideriis, ut singularum etiam civitatum precibus occurrat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo mo-5ra adeunt statim dimittuntur statim tandemque principis sores exclusa legationum turba non obsidet. Quid in omnibus 80 cognitionibus quam mitis severitas, quam non dissoluta clementia Non locupletando fisco sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium quam bene iudicasse. Stant ante te litigato-Iores non de ortunis suis, sed de tua existimatione solliciti, nec

tam verentur quid de causa sua quam quid de moribus sentias. vere principis atque etiam consulis, reconciliare aemulascivitates, tumentesque populos non imperio magis quam ratione conpescere intercedere iniquitatibus magistratuum, in-15 sectumque reddere quidquid fieri non oportuerit postremo velocissimi sideris more omnia invisere, omnia audire, et undecumque invocatum statim, Velut numen , . adesse et adsistere Talia esse crediderim quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras et sata mortalium in-m ter divina opera numerare dignatus est qua nunc parte liber solutusque, tantum sael vacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus Vice sua sungereris. Fungeris enim sufficisque mandanti, cum tibi dies omnis summa cum utilitate

nostra, summa cum tua laude condatur.

25 Quodsi quando cum influentibus negotiis paria secisti, in 81sta refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim remissi tibi nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare inmensa montium iuga et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum, atque inter haec 3o pia mente adire lucos et occursare numinibus 7 Olim haec experientia iuventutis, haec voluptas erat, his artibus futuri duces inbuebantur, certare cum fugacibus seris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu nec mediocre pacis decus habebatur summota campis inruptio ferarum et obsidione qua-35 dam liberatus agrestium labor. Usurpabant gloriam istam illi quoque primitipos qui obire non poterant usurpabant autem ita ut domi a tractasque claustris feras ac deinde in ipsqrum quidem tu tarium emissas mentita sagacitate colligero. Iluio

322쪽

200 c. iam

par capiendi quaerendique sudor summusque et idem gratissimus labor inveniare. Enimvero, si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia vela aut oculis sequitur aut manibus, sed nunc gubernaculis adsidet, nunc cum valentissim quoque sodalium certat rangere fluctus, do 5mitare Ventos reluctantes remisque transsilire obstantia freta:

82 quantum dissimilis illi qui non Albani lacus otium Baianique

torporem et silentium ferre, non pulsum saltem fragoremque remorum perpeti poterat quin ad singulos ictus turpi formidine horresceret lotaque procul ab omni sono inconcussus ipse et 10 inmotus, religato revinctoque navigio, non secus ac piaculum aliquod trahebatur. Foeda facies, cum populi Romani imperator alienum cursum alienumque rectorem, Velut capta naVe,

sequeretur. Nec delamitate ista saltem flumina carebant atque etiam Danubius ac Rhenus tantum illud nostri dedecoris lovehere gaudebant, non minore cum pudore imperii, quod haec Romanae aquilae Romana signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospectaret, hostium, quibus moris es eadem illa nunc rigentia gelu flumina aut campis supersum nunc liquida ac deserentia lustrare navigiis nandoque superare. Nec vero mlaudaverim per se magno opere duritiam corporis ac lacertorum sed si his validior tot corpore animus imperitet, quem non ortunae indulgentia molliat, non copiae principales ad segnitiem luxumque detorqueant, tunc ego, seu montibus seu mari exerceatur, et laetum opere corpus et crescentia labori dibus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus marit dearum ac deorum liberos .... nec dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, cum sint ista ludus et avocamentum huius, .... illae seriae et intentae, et a quibus se in tale otium recipit. Voluptates sunt enim voluptates, Mquibus optime de cuiusque gravitate sanctitate temperantia creditur. Nam quis adeo dissolutus cuius non Occupationibus aliqua species severitatis insideat otio prodimur. An non plerique principes hoc idem tempus in aleam stupra luxum conferebant, cum seriarum laxamenta curarum vitiorum conten-3583 tione supplerent Habet hoc primum magna sortuna quod nihil

tectum, nihil occultum esse patitur principum vero non modo

domos sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit omnia-

323쪽

que arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam quam penitus inspici. Sunt quidem praeclara quae in publicum profers, sed non minora ea quae limine tenes. Est magnificum quod te ab 5 omni contagione vitiorum reprimis ac revocas, sed magnificentius quod tuos. Quant enim magis arduum est alios praestare quam se, tanto laudabilius quod, cum ipse sis optimus, omnes circa te similesqui effecisti. Multis inlustribus dedecori sui aut inconsultius uxor adsumpta aut retenta patientius ita 10 laris claros domestica destruebat infamia, et ne maximi cives haberentur hoc efficiebat quod mariti minores erant. Tibi uxor

in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius quid antiquius Nonne, si pontifici maximo eligenda sit coniunx, aut hanc aut similem ubi est autem similis' elegerit Quam illai 5 nihil sibi ex fortuna tua nisi gaudium vindicat quam constanter non potentiam tuam, sed ipsum te reveretur Idem estis invicem quod suistis, probati ex aequo, nihilque vobis selicitas addidit nisi quod scire coepistis quam bene uterque Vestrum elicitatem serat. Eadem quam modica cultu quam parca

20 comitatu quam civilis incessu Mariti hoc opus, qui ita inbuit,

ita instituit: nam uxori sufficit obsequii gloria. An cum Videat quam te nullus terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio incedat ingredientemque pedibus maritum, inquantum patitur sexus, imitetur Decuerit hoc illam, etiamsi 25 diversa tu sacias. Sub hac vero modestia viri quantam debet Verecundiam uxor marito, femina sibi soror autem tua ut se 84 sororem esse meminit ut in illa tua simplicitas, tua veritas, tuus candor agnoscitur ut, si quis eam uxori tuae conserat, dubitare cogatur utrum sit efficacius ad recte vivendum bene M institui an eliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates quam aemulatio, in seminis praesertim ea porro maxime nascitur e coniunctione, alitur aequalitate, exardescit invidia, cuius finis est odium. Quo quidem admirabilius existimandum est quod mulieribus duabus in una domo parique fortuna nul-35lum certamen, nulla contentio est suspiciunt invicem, invicem cedunt; cumque te utraque effusissis diligat, nihil sua putant interesse utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor vitae, nihilque ex quo sentias duas esse. Te

324쪽

m C. PLINI

onim imitari, te subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque tuos habet. Inde moderatio, inde etiam perpetua securitas. Neque enim umquam periclitabuntur esse privatae quae non desierunt obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt, quam diu appellationem 5 patris patriae tu recusasses, seu quod plus esse in eo iudicabant, si uxor et soror tua quam si Augustae dicerentur. Sed quaecumque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae sunt quae in animis nostris et sint et habeantur augustae, quia non vocantur. Quid enim laudabilius seminis quam si ve-10rum honorem non in splendore titulorum sed in iudiciis hominum reponant, magnisque nominibus pares se faciant, et dum recusant 785 Iam etiam in privatorum animis exoleverat priscum mortalium bonum, amicitia, cuius in locum nugraverant adsentati 15nes, blanditiae, et peior odio amoris simulatio. Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet inrisumque, remanebat. Nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii domini, alii servi videbantur Tu hanc pulsam et errantem reduxisti habes amicos, quia amicus ipse es. Neque menim ut alia subiectis ita amor imperatur, neque est ullus adfectus tam erectus et liber et dominationis inpatiens, nec qui magis vices exigat Potest sortasse princeps inique, potest tamen odi esse non nullis, etiamsi ipse non oderit amari, nisi ipse amet, non potest. Diligis ergo, cum diligaris, et in eo vquod utrimque honestissimum est tota gloria tua est; qui superior factus desoendis in omnia familiaritalis officia et in amicum ex imperatore summitteris immo tunc maxime imperator, cum amicum agis. Etenim cum plurimis amicitiis sortuna principum indigeat, praecipuum est principis opus amicos parare. MPlaceat tibi semper haec secta, et cum alias virtutes tuas tum hanc constantissime teneas, nec umquam persuadeatur humile esse principi, nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare. Quorum utroque ita seueris ut, cum ipso ardentissimo diligas, adhuc tamen ardentius dili-35garis: primum, quia facilius est, unum amare quam multos:

deinde, quia tibi amicos tuos obligandi adest acultas tanta ut 86 nemo te possit nessi ingratus non magis amare. 0perae pretium

325쪽

PANEGYRICUS M. 86.87. 293

est resere quod tormentum tibi iniunxeris, ne quid amico negares. Dimisisti optimum virum tibique carissimum, invitiis et tristis, et quasi retinere non posses. Quantum amares eum desiderio expertus es, distractus separatusque, dum oedis et 5 vinceris. Ita, quod sando inauditum, cum princeps et principis amicus diversa velletis, id potius actum est quod amicus volebat o rem memoriae litterisque mandandam praefectum praetorio non ex ingerentibus se, sed e subtrahentibus legere, eundemque otio quod pertinaciter amet reddere, cumque sis

Io ipse distentus imperii curis, non quietis gloria cuiquam invidere. Intellegimus, caesar, quantum tibi pro laboriosa ista

statione et exercita debeamus, cum otium a te, tamquam res optima, et petatur et detur. Quam ego audio confisionem tuam fuisse, cum digredientem prosequereris Prosecutus enim, I,nec temperasti tibi quo minus exeunti in litore amplexus osculum ferres. Stetit caesar in illa amicitiae specula, stetit precatusque est prona maria celeremque, si tamen ipse voluisset,

recursum, nec sustinuit recedentem non etiam atque etiam votis lacrimis sequi. Nam de liberalitate taceo. Quibus enim mu-2oneribus aequari haec cura principis, haec patientia potest, qua meruisti ut ille sibi nimium fortis ac prope durus videretur ΤNeo dubito quin agitaverit secum an gubernacula retorqueret, et secisset, nisi quod paene ipso contuberato principis selicius iucundiusque est desiderare principem desiderantem. Et illo 25 quidem ut maximo ructu suscepti ita maiore depositi officii gloria fruitur, tu autem facilitate ista consecutus es ne quem retinere videaris invitum. civile hoc erat et parenti publico 87

convenientissimum, nihil cogere, semperque meminisse nullam tantam potestatem cuiquam dari posse ut non sit gratior 30 potestate libertas. Dignus es, Caesar, qui Osficia mandes deponeremptantibus qui petentibus vacationem invitus quidem, sed tamen tribuas qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes qui semper invenias et quos existi revoces et quos oti reddas. Vos quoque, quos parens noster samiliariter 35 inspicere dignatur, lavete iudicium eius quod de vobis habet: hic vester labor est. Princeps enim, cum in uno probavit amare se scire, Vacat culpa, si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter diligat, cum leges amandi non det sed

326쪽

aocipiat mo praesens, ille mavuli absens amari uterque ametur ut mavult nemo in taedium praesentia, nemo in oblivionem absentia veniat. Tenet quisque locum quem semel meruit; faciliusque est ut oculis eius vultus absentis quam ut animo caritas excidat.

88 Plerique principes, cum essent civium domini, libertorum invi seriti horum consiliis, horum nutu regebantur, per hos audiebant, per hos loquebantur, per hos praeturae etiam et sacerdotia et consulatus, immo et ab his petebantur. Tu libertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis habes, Ioabundeque sumoere iis credis, si probi et frugi existimentur. Scis enim praecipuum esse indicium non magni principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes nisi aut tibi aut patri tuo aut optimo cuique principum dilectum, statimque hos ipsos cotidie deinde ita lamas ut se non tua fortuna, sed 15 sua metiantur et tanto magis digni quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse Iustisne de causis senatus populusque Romanus optimi tibi cognomen adiecit Paratum id quidem et in medio positum, novum tamen Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis mmeruisset. An satius sui felicem vocare quod non moribus sed sortunae datum est satius magnum cui plus invidiae quam pulchritudinis inest. Adoptavit te optimus princeps in suum, senatus in Optimi nomen. Hoc tibi tam proprium quam paternum nec magis distinete definiteque designat qui Traianum mquam qui optimum appellat, ut olim rugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur. Quae simul omnia uno isto nomine continentur. Nec videri potest optimus nisi qui est omnibus optimis in sua cuiusque laude praestantior. Nerito tibi ergo post ceteras appellationes haec est addita, ut 3 maior Ninus est enim imperatorem et caesarem et Augustum quam omnibus imperatoribus et caesaribus et Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deorumque optimi prius, deinde maximi nomine colitur. Quo praeclarior laus tua,

quem non minus constat optimum esse quam maximum. Adse Moutus es nomen quod ad alium transire non possit, nisi ut RP-

pareat in bono principe alienum, in malo salsum, quod licet

omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum.

327쪽

Etenim ut nomine Augusti admonemur eius cui primum dicatum est, ita haec optimi appellatio numquam memoriae hominum sine te recurret, quotiensque posteri nostri optimum aliquem Vocare cogentur, toιiens recordabuntur quis meruerit

5 vocari.

Quanto uno dive Nerva, gaudio frueris, cum vides et Messe optimum et dici quem tamquam optimum elegisti quam laetum tibi quod comparatus filio tuo vinceris meque enimali magis adprobatur animi tui magnitudo quam quod optimus Io ipse non timuisti eligere meliorem. Sed et tu, pater Traiane,

nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen sideribus obtines sedem quantam percipis voluptatem, cum illum tribunum, illum militem tuum, tantum imperatorem, tantum principem cernis, cumque eo qui adoptavit amicissime contendis 15 pulchrius fuerit genuisse talem an elegisse Macte uterque ingenti in rem publicam merito, cui hoc tantum boni contulistis Licet alteri vestrum filii virtus triumphalia, caelum alteri dederit, non minor tamen vestra laus, quod ista per filium quam si ipsi meruissetis. Scio, patres conscripti, cum ceteros cives tum praecipue 90 consules portere sic adfici ut se publice magis quam privatim obligatos putent Ut enim malos principes rectius pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse quam propriis, ita

boni speciosius amantur ob ea quae generi humano quam quae 25 hominibus praestant. Quia tamen in consuetudinem vertit ut consules, publica gratiarum actione perlata su quoque nomine quantum debeant principi profiteantur, concedite me non pro me magis munere isto quam pro collega meo cornuto Tertullo, clarissimo viro fungi. Cur enim non pro illo quo-30 que gratias agam, pro quo non minus debeo praesertim cum indulgentissimus imperator in concordia nostra ea praestiteriι ambobus quae si tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter obligasset. Utrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator et carnifex stragibus amicorum et in proximum iacto 35 fulmine adstaverat. Isdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos lugebamus, ac sicut nunc spes gaudiumque, ita tuno communis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem perieulis nostris divus Nerva ut nos, etsi minus ut bonos,

328쪽

promovere vellet, quia mutati saeculi signum et hoc esset, quod florerent quorum praecipuum votum ante luerat ut memο- si riae principis laberentur. Nondum biennium conpleveramus in officio laboriosissimo et maxinio, cum tu nobis, optime principum, sortissime imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad 5summum honorem gloria celeritatis accederet. Tantum inter te et illos principes interest qui beneficiis suis commendationem ex dimouitate captabant, gratioresque accipientibus honores arbitrabantur, si prius illos desperatio et taedium et similis repulsae mora in notam quandam pudoremque vertissent obstat Ioverecundia quo minus percenseamus quo utrumque nostrum testimonio maris, ut amore reoti, amore rei publicae priscis illis consulibus aequaveris. Merito eo ne, neutram in partem decemere audeamus, quia nec fas est adfirmationi tuae derogare et Onerosum confiteri vera esse quae de nobis, praeser-I5tim tam magnifiea dixisti. Tu tamen dignus es qui eos consules facias de quibus ista possis praedicare. Tribuas veniam, quod inter hae beneficia tua gratissimum est nobis quod nos rursus collegas esse voluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor vitae, ita una eademque rati propositi postulabat, cuius ea 20 vis ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat, operinde sit mirum, si alter nostrum a collega, ac si a se ipse dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est quod uterque collegae consulatu tamquam iterum suo gaudet nisi quod tamen qui rursus consules fiunt bis quidem, sed temporibus di-25 Versis obligantur, nos duos consulatus accipimus simul, simul gerimus, alterque in altero consul, sed tertim et pariιer su-92 mus. Illud vero quam insigne, quod nobis praefectis aerario consulatum ante quam successorem dedisti Aucta est dignitas dignitate, ne continuatus tantum sed geminatus est honor linem-3oque potestatis alterius, tamquam parum esset excipere, praevenit. Tanta tibi integritatis nostrae fiducia sui ut non dubitares te salva diligentiae tuae ratione acturum, si nos post maximum officium privatos esse non sineres. Quid, quod eundem in annum consulatum nostrum contulisti Ergo non alia nos 35 pagina quam te consulem accipiet, et nostra quoque nomina ad dentur astis quibus ipse praescriberis Tu comitiis nostris prae sidere, tu nobis sanctissimum illud carmen praeire dignatus es,

329쪽

tuo indicio consules facti, tua voce renuntiati sumus, ut idem honoribus nostris suffragator in curia, in campo declarator existeres. Nam quod ei nos potissimum mensi attribuisti quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis quibus edicto, qui-5bus spectaculo celebrare continget diem illum triplici gaudio laetum, qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit. Nos sub oculis tuis augustior solito cu rus accipiet, nos inter secunda mina et Vota certantia quae praesenti tibi conserentur vehemur alacres et incerti ex utra Io parte maior auribus nostris accidat clamor. Super Omnia ta 93men praedicandum Videtur quod pateris consules esse quos fecisti quippe nullum periculum, nullas ex principe metus consulares animos debilitat et frangit, nihil invitis audiendum, nihil coactis decemendum erit. Manet manebitque honori vene-I5 rati sua, nec securitatem auctoritate perdemus. Ac si quid sorte ex consulatus lastigio fuerit diminutum, nostra haec erit culpa, non saeculi. Licet enim, quantum ad principem, licet tales consules agere quales ante principes erant. Ullamne tibi pro beneficiis referre gratiam parem possumus nisi tantum 2o illam ut semper nos meminerimus consules suisse et consules

tuos, ea sentiamus, ea censeamus quae consularibus digna sunt, ita versemur in re publica ut credamus esse rem publicam, non consilium nostrum, non peram subtrahamus, eo

deiunctos nos et quasi dimissos consulatu, sed quasi adstri-25 ctos et devinctos putemus, eundemque locum laboris et curae quem reverentiae dignitatisque teneamus.

In fine rationis praesides custodesque imperii deos ego 94 consul pro rebus humanis, ac te praecipue Capitoline Iuppiter, precor ut beneficiis tuis faveas tantisque muneribus addas M perpetuitatem. Audisti quae malo principi precabamur, exaudi quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus votis. Non

enim pacem, non concordiam, non securitatem, non opes Oramus, non honores simplex cunctaque ista conplexum omnium

Votum est, salus principis. Nec vero nova tibi iniungimus. Tu 35 enim iam tunc illum in tutelam recepisti, cum praedonis avidissimi saucibus eripuisti. Neque enim sine auxilio tuo, cumanissima quaeque quaterentur, hic qui omnibus excelsior erat, inconcussus stetit. Praeteritus est a pessimo principe qui prae-

330쪽

298 C. PLINI PANEGYRIc 45.

teriri ab optim non potuit. Tu clara iudicii tui signa misisti,

cum proficiscenti ad exercitum tuo nomine, tuo honore cessisti. Tu voce imperatoris quid sentires locutus, filium illi, nobis parentem, ibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore fiducia isdem illis votis quae ipse pro se nuncupari iubet oro: et obtestor, si bene rem publicam, si ex utilitate omnium regit, primum ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus serves, deinde ut quandoque successorem ei tribuas quem genuerit, quem lamaverit, similemque fecerit adoptato, aut si hoc lato negatur, in consilio sis eligenti, monstres aliquem quem ado- Ioptari in capitolio deceat. 95 Vobis, patres conscripti, quantum debeam publicis etiam

monumentis continetur. Vos mihi in tribunatu quietis, in praetura modestiae, vos in istis officiis etiam quae e studiis nostris circa tuendos socios inviunxeraus cuncti constantiae antiquissimum Iotestimonium perhibuistis. Vos proxime destinationem consulatus mei his adclamationibus adprobavistis ut intellegam etiam atque etiam enitendum mihi ut hunc consensum vestrum conplectar et teneam et in dies augeam. Etenim memini unc verissime iudicari meruerit quis honorem nec ne cum adeptus mest. Vos modo lavete huic proposito et credite, si cursu quodam provectus ab illo insidiosissim principe ante quam profiteretur odium bonorum, postquam professus est, substiti, vicum viderem quae ad honores conpendia paterent, longius iter malui si malis temporibus inter maestos et paventes, bonis in- 25 ter securos gaudentesque numeror; si denique in tantum diligo optimum principem in quantum invisus pessimo sui. Ego reverentiae vestrae sic semper insemiam, non ut me consulem et mox consularem, sed ut candidatum consulatus putem

SEARCH

MENU NAVIGATION