장음표시 사용
311쪽
senatores Plerique tamen non tam superbia quam metu quo 'dam summovebantur. An stuprorum sibi incestarumque noctium conscii, auspicia polluere sacratumque campum nefario auderent contaminare vestigio Non adeo deos hominesque con-5 tempserant, ut in illa speciosissima sede hominum deorumque coniectos in se culos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua suasit et sanctitas ut te et religioni deorum et iudiciis hominum exhiberes. Alii consulatum ante quam acci 64 perent, tu ei dum accipis meruisti Peracta erant sollemnia Io comitiorum, si principem cogitares, iamque se omnis turba commoverat, cum tu mirantibus cunctis accedis ad consulis sellam, adigendum te praebes in verba principibus ignota, nisi cum iurare cogerent alios. Vides quam necessarium suerit consulatum non recusare. Non putassemus istud te facturum suisse, 15 si recusasses. Stupeo, patres conscripti, necdum satis aut oculis meis aut auribus credo, atque identidem me an audierim, an viderim interrogo. Imperator ergo et caesar et Augustus et pontifex maximus stetit ante gremium consulis, seditque consul principe ante se stante, et sedit inturbatus, in-20 territus, et tamquam ita fieri soleret. Quin etiam sedens praeivit ius iurandum, et ille iuravit, expressit, explanavitque Verba quibus caput suum, domum suam, si sciens sesellisset, deorum irae consecraret Ingens, caesar, et par gloria tua, siVesecerint istud postea principes sive non fecerint. illane satis 25 digna praedicatio est idem tertio consulem fecisse quod primo, idem principem quod privatum, idem imperatorem quod sub imperatore Nescio iam, nescio pulchriusne sit istud quod praeeunte nullo, an hoc quod alio praeeunte iurasti. In rostris 65 quoque simili religione ipse te legibus subiecisti . legibus, 30 Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius vis tibi licere quam nobis: sic fit ut nos tibi plus velimus. Quod
est nunc primum audio, nunc primum disco, non est princeps super leges, sed leges super principem, idemque caesari consuli quod ceteris non licet. Iurat in legem attendentibus diis: 35 nam cui magis quam caesari attendant iurat observantibus iis quibus idem iurandum est, non ignarus alioqui nemini religiosius quod iuraverit custodiendum quam cuius maxime interest non peierari. Itaque et abiturus consulatu iurasti te nihil
312쪽
contra leges seoissia Magnum hoc erat, cum promitteres m ius, postquam praestitisti. Iam totiens procedere in rostra, in- ascensum illum superbiae principum locum terere, hic susci-sere hic ponere magistratus, quam dignum te, quamque diversum consuetudine illorum qui pauculis diebus gestum consulatum, immo non gestum abiciebant per edictum Hoc pro contione, pro rostris, pro iure iurando scilicet ut primis e trema congruerent, utque hoc solo intellegerentur ipsi consules fuisse quod alii non fuissent. 66 Non transsilui, patres conscripti, principis nostri consula- Iotum, sed eundem in locum contuli quidquid de iure iurando
dicendum erat. Neque enim, ut in sterili ieiunaque materia, eandem speciem laudis diducere ac spargere atque identidem tractare debemus. Inluxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam ingressus, nunc singulos nunc universos adhortatus Ioes resumere libertatem, capessere quasi communis imperii curas, invigilare publicis utilitatibus et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum est. Erant
sub oculis nauisagia multorum, quos insidiosa tranquillitate provectos inprovisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum 20 mare quam blanditiae principum illorum, quibus tanta levitas, tanta fraus ut sacilius esset iratos quam propitio habere Te
Vero securi et alacres quo vocas sequimur. Iubes esse liberos erimus iubes quae sentimus promere in medium proferemus. Neque enim adhuc ignavia quadam et insito torpore 25 cessavimus terror et metus et misera illa ex periculis facta prudentia monebat ut a re publica nulla erat autem omnino respublica oculos aures animos averteremus. At nunc tua deXtru tuisque promissis freti et innixi, obsepta diutina servitute ora reseramus frenatamque tot malis linguam resolvimus. Vis enim 30 tales esse nos quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, denique nihil quod credentem fallere paret, non sine periculo sallentis. Neque enim umquam dece-67ixus est princeps nisi qui prius ipse decepit. AEquidem hunc
parentis publici sensum cum ex oratione eius tum pronuntiu 35tione ipsa perspexisse videor. Quae enim illa gravitas sententiarum quam inadsectata veritas verborum quae adseverati in
Voce quae adfirmatio in vultu quanta in oculis, habitu, ge-
313쪽
stu, toto denique corpore fides Tenebit ergo semper quid suaserit, scietque nos, quotiens libertatem quum dedit experiemur, sibi parere. Nec verendum est ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur, quos meminit sub malob principe aliter vixisse. Nuncupare vota et pro aeternitate imperii et pro salute principum, immo pro salute principum ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperi nostro in quae sint verba suscepta operae pretium est adnotare si bene rem publicam et ex utilitate omnium reaee- Io ris . Digna vota quae semper suscipiantur semperque solvantur. Egit cum diis ipso te auctore, caesar, res publica ut te sospitem incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses si contra illi quoque a custodia tui capitis oculos dimoverent teque relinquerent votis quae non palam susciperentur. 15 Alii se superstites rei publicae optabant faciebantque tibi salus tua invisa est, si non sit cum rei publicae salute coniuncta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus, Omnibusque annis in consilium de te deos mittis, exigisque ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris qualis electus es. Sed 20 ingenti conscientia, Caesar, pacisceris cum diis ut te, si mereberis, servent, cum scias an merearis neminem magis quam
deos scire. Nonne vobis, patres conscripti, haec diebus ac noctibus agitare secum videtur ego quidem in me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praesecti manin armavi sed 25 ne deorum quidem aut iram aut neglegentium deprecor quaeso immo et obtestor ne umquam pro me vota rei publica invita suscipiat, aut si susceperit invita, ne debeat capis ergo, 68 Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex consensu deο-rum. Nam cum excipias ut ita demum te dii servent, si benem rem publicam et ex utilitate omnium rexeris, certus es te benerem publicam regere, cum servent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, qui principes alios cura et metu distinebat, cum suspensi et attoniti parumque confisi patientia nostra, hinc atque inde publicae servitutis nuntios expectarent. Ac si sorte 35 aliquos flumina nives venti praepedissent, statim hoc illud esse credebant quod merebantur nec erat discrimen ullum paVOris, propterea quod, cum a malo principe tamquam successor timeatur quisquis est dignior, cum sit nemo non dignior, omnes
314쪽
tunentur. Tuam securitatem non mora nuntiorum, non litter
rum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, cum ipse iuraveris omnibus. Nemo hoc sibi non praestat Amamus quidem te inquantum mereris istud tamen non tui saeimus amore sed nostri, nec umquam inluvescat dies quo pro te nuncupet vota non butilitas nostra sed fides, caesar Turpis tutela principis cui potest inputari. Queri libet quod in secreta nostra non inquirant principes nisi quos odimus. Nam si eadem cura bonis quae malis esset, quam ubique admirationem tussi, quod gaudium exultationemque deprehenderes quos omnium cum coniugibus ac li-10beris, quos etiam cum domesticis aris lacisque sermones Scires mollissimis istis auribus parci. Et alioqui cum sint odium amorque contraria, hoc perquam simile habent quod ibi intemperan-69 tius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus cepisti tamen et adsectus nostri et iudicii experimentum, quan-15 tum maximum praesens capere potuisti, illo die quo sollicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti ne ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia, alii cum spe recesserunt multis gratulandum, nemo consolandus suit. Nec ideo segnius iuvenes nostros exhortatus es senatum circumirent, se mnatui supplicarent, atque ita a principe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in loco, si quibus opus exemplo, adiecisti ut te imitarentur Arduum, Caesar, exemplum et quod imitari non magis quisquam candidatorum quam principum possit. Quis enim vel uno die reverentior senatus candi 25 datus quam tu, cum omni vita tum illo ipso tempore quo iudicas de candidati. An aliud a te quam senatus reverentia obtinuit ut iuvenibus clarissimae gentis debitum generi honorem, sed ante quam deberetur, offerre. Tandem ergo nobilitas non obscuratur, sed inlustratur a principe tandem illos ingentium 30 virorum nepotes, illos posteros libertatis nec terret caesar nec pavet quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget et maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid residuae claritatis, hoc amplexatur et refovet et in usum rei publicae promit. Sunt in honore hominum et in honore is mmae magna nomina ex tenebris oblivionis indulgentia caesaris, 70 cuius hoc est ut nobiles et conservet et efficiat. Praefuerat prΟ-Vinciae quaestor unus ex candidatis, inque ea civitatis amplissi-
315쪽
mae reditus egregia constitutione undaverat. Hoc senatui adlegandum putasti cur enim te principe, qui generis tui claritatem virtute superasti, deterior esset conditio eorum qui posteros habere nobiles mererentur quam eorum qui parentes 5 habuissent orie dignum qui de magistratibus nostris semper haec nunties, nec poenis malorum sed bonorum praemiis bonos facias Accensa est iuventus, erexitque animos ad aemulandum quod laudari videbat, nec fuit quisquam quem non haec cogitatio subiret, cum sciret, quidquid a quoque in provinciis 10 bene fieret, Omnia te scire. Utile est, caesar, et salutare praesidibus provinciarum hanc habere fiduciam, paratum esse sanctitati et industriae suae maximum praemium, iudicium principis, suffragium principis Adhuc autem quamlibet sincera rectaque ingenia, etsi non detorquebat, hebetabat tamen mi-Ibsera sed vera reputatio, vides enim si quid bene fecero, sciet caesar aut si scierit, testimonium reddet 7 Ita eadem illa seu neglegentia seu malignitas principum, cum male consultis inpunitatem, recte lactis nullum praemium polliceretur, nec illos a crimine et hos sterrebat a laude At nunc, si 20 bene aliquis provinciam rexerit, huic quaesita virtute dignitas offerturi Patet enim omnibus honoris et gloriae campus ex hoc quisque quod cupit petat, et adsecutus sibi debeat. Provinciis quoque in posterum et iniuriarum metum et accusandi necessitatem remisisti. Nam si prosuerint quibus gratias ege-25 rint, de nullo queri cogentur. Decet alioqui nihil magis prodesse candidato ad sequentes honores quam peractos optime magistratus magistratu honore honor petitur. Volo ego, qui
provinciam rexerit non tantum codicillos amicorum nec urbana coniuratione eblanditus preces sed decreta coloniarum, decreta 30 civitatum adleget. Bene suffragiis consularium virorum urbes populi gentes inseruntur. Enicacissimum pro candidato genus est rogandi gratias agere. Iam quo adsensu senatus, quo gau 71dio exceptum est, cum candidatis, ut quemque nominaveras, osculo occurreres, devexus quidem in planum et quasi unus 35 ex gratulantibus Te mirer magis an inprobem illos qui es- fecerunt ut istud magnum videretur, cum velut adfixi curulibus suis manum tantum, et hanc cunctanter et pigre et inputantibus similes promerent contigit ergo oculis nostris inso-
316쪽
M ante facies, principem aequatum candidatis et simul stantem intueri, parem accipientibus honorem qui dabat. Quod
factum tuum a cuncto senatu quam vera adclamatione celebratum est tanto maior, tanto augustior' Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si seo ipse summittat, securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo
periculo fortuna principum longius abest quam humilitatis. Mihi quidem non tam humanitas tua quam intenti eius admirabilis
videbatur. Quippe cum orationi oculos vocem manum commο- dares, ut si alii eadem ista mandasses, omnes comitatis nume-1hros obibas. Atque etiam, cum nomina suffragatorum honore quo solent exciperentur, in quoque inter excipientes eras, et
exire principis ille senatorius adsensus audiebatur, quodque apud principem perhibere testimonium merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas ergo, cum diceres 1b Optimos nec ipsorum modo ita a te, sed iudicium senatus conprobabatur, Ornarique se, non illos magis quos laudabas 72 laetabatur. Nam quod precatus es ut illa ipsa Ordinatio comitiorum bene ac feliciter eveniret nobis, rei publicae, tibi, nonne tale est ut nos hunc ordinem votorum convertere debeamus 'Ndeos denique Obsecrare ut Omnia quae lacis quaeque facies prospere cedant tibi, rei publicae, nobis vel si brevius sit optandum, ut uni tibi in qu et res publica et nos sumus Fussit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia adversa, alia secunda principi et nobis nunc communia tibi nobiscum tam laeta quam 25 tristia, nec magis sine te nos esse felices quam tu sine nobis potes An, si posses, in fine votorum adiecisses ut ita precibus tuis dii adnuerent, si iudicium nostrum mereri perseverasses Adeo nihil tibi amore civium antiquius ut ante a nobis, deinde a diis, atque ita ab illis amari velis, si a nobis ameris. NEt sane priorum principum exitus docuit ne a diis quidem amari nisi quos homines ament. Arduum erat has precationes tuas laudibus adaequare adaequavimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae laces illas nobis exclamationes subiecerunti Non nostri, Caesar, ingenii, sed tuae virtutis tuorumque me-Mritorum Voces fuerunt, quas nulla umquam adulati invenit, nullus cuiusquam terror expressit. Quem sic timuimus ut haec fingeremus quem sic amavimus ut haec lateremur Nosti ne-
317쪽
cessitatem servitutis ecquando simile aliquid audisti ecquando dixisti Multa quidem excogitat metus, sed quae appareant quaesita ab invitis: aliud sollicitudinis, aliud seouritatis
ingenium est alia tristium inVentio, alia gaudentium neu-Gtrum simulationes expresserint. Habent sua verba miseri, sua verba felices, utque iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur. Testis ipse es quae in Omnium ore 73 laetitia. Non amictus cuiquam, non habitus quem modo extulerat. Inde resultantia vocibus tecta, nihilque tantis clamori-IObus satis clausum. Quis tunc non e vestigio suo exiluit quis
exiluisse sensit Multa fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio. Nam gaudio quoque cogendi vis inest. Num ergo inodum ei tua saltem modestia inposuit Non, quanto magis a
te reprimebatur, exarsimus non contumacia, Caesar sed ut 15 in tua potestate est an gaudeamus, ita in quantum nec in Ostra conprobasti et ipse adclamationum nostrarum fidem lacrimarum tuarum veritate. Vidimus umescentes oculos tuos, demissumque gaudi vultum, tantumque sanguinis in ore quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi sumus ut precare-2o mur ne quando tibi non eadem causa lacrimarum, utque numquam frontem tuam . . . . Hoc ipsum has sedes nos quasi responsuras interrogemus, Viderintne umquam principis lacrimas ut senatus saepe viderunt. Onerasti futuros principes, sed et posteros nostros. Nam et hi a principibus suis exi-25 gent ut eadem audire mereantur, et illi quod non audiant indignabuntur. Nihil magis possum proprie dicere quam quod di 74ctum est a cuncto senatu, o te elicem Quod cum diceremus, non opes tuas sed animum mirabamur. Est enim demum
vera selicitas felicitate dignum videri. Sed cum multa illo die
30 dicta sunt sapienter et graviter, tum vel in primis crede nobis, crede tibi'. Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit. Introspiciat modo vitam, seque quid mereatur interroget. Proinde dabat vocibus nostris itidem apud optimum principem quod 35 apud, malos detrahebat. Quamvis enim saceremus quae amantes solent, illi tamen non amari se credebant sibi. Super haec precati sumus ut si te amarent dii quemadmodum tu nos. Quis
hoc aut de se aut principi diceret mediocriter amanti Pro nobis
318쪽
ipsis quidem haeeluit summa votorum ut nos sic amarent dii quomodo in Estne verum quod inter ista clamavimus, o nos felices' Quid enesm felicius nobis, quibus non iam illud optandum est ut nos diligat princeps, sed dii quemadmodum princeps civitas religionibus dedita semperque deorum indulgentiam pietate meritani-ohil felicitati suae putat adstrui posse nisi ut dii caesarem imitentur 75 sed quid singula consector et colligo quasi vero aut oratione conplecti aut memoria consequi possim quae Vos, patres conscripti, ne qua interciperet oblivio, et in publica et mittenda et incidenda in aere censuistis. Ante Orationes princi-upum t tum eius modi genere monumentorum mandari aeternitati sciebant adclamationes quidem nostrae parietibus mino laudebantur. Erant enim quibus ne senatus Oriari nec principes possent. Has vero et in vulgus exire et posteris prodi cum ex utilitate tum ex dignitate publica fuit primum, ut laorbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius: deinde, ut manifestum esset audere nos de boni: malisque principibus non tantum post ipsos iudicare postremo, ut experimento cognosceretur et ante nos gratos, sed miseros fuisse, quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua commtentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est ne adsectus nostros, ne tua merita supprimeres, denique ut in posterum exemplo provideres Discant et principes adclamati ne veras salsasque discemere habeantque muneris tui quod iam decipi non poterunt. Non instruendum illis iter ad bonam lasamam, sed non deserendum, non summovenda adulatio, sed non reducenda est certum est et quae facere et quae debeant audire, si faciant. Quid nunc ego super ea quae sum cum toto senatu precatus pro senatu precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium
quod tunc oculis protulisti Ames illum diem, et tamen vincas, Mnora merearis, nova audias eadem enim dici nisi ob eadem sa-76 cta non possunt. Iam quam antiquum, quam consulare, quod triduum totum senatus sub exemplo tui sedit, cum interea nihil praeter consulem ageres Interrogavit quisque quod placuit: dissentire, discedere, et copiam iudicii sui rei publicae sacere M tutum fuit consulti omnes atque etiam dinumerati sumus, vicitque sententia non prima sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat praeter miseros illos qui primi interroga-
319쪽
bantur ceteri quidem defixi et attoniti ipsam illam mutam ac
sedentariam adsentiendi necessitatem quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur Unus solusque censebat quod sequerentur omnes et omnes inprobarent,
5 in primis ipse qui censuerat. Adeo nulla magis Omnibus displicent quam quae si fiunt tamquam omnibus placeant. Ortasse imperator in senatu ad reverentiam eius conponebatur ceterum egressus statim se recipiebat in principem, Omniaque consularia Osficia abicere, neglegere, contemnere solebat. Ille Iovero ita consul ut si tantum consul laret, nihil infra se putabat nisi quod infra consulem esset. Ac primum ita domo progrediebatur ut illum nullus apparatus adrogantiae principalis, nullus praecursorum tumultu detineret. Una erat in limine mora,
consultare aves revererique numinum monitus. Nemo protur-15babatur, nemo summoVebatur tanta Viatoribus quies, tantus
pudor fascibus ut plerum Fie aliena turba subsistere et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem Officium tam modicum, tam temperatum ut antiquus aliquis magnusque consul sub bono principe incedere videretur. Iter illi saepius in fo-2orum, frequenter tamen et in campum. Nam comitia consulum 77 obibat ipse tantum ex renuntiatione eorum Voluptatis quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis, ut ipse ante consulis steterat, adigebanturque in verba in quae paulo ante ipse iuraverat princeps, quim tantum putat esse in iure iurando ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. Ibi ver quanta religio aequitatis quanta legum reverentia Adibat aliquis ut principem:
respondebat se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas inminuta est, aucta etiam siquidem pleramque ad praetores remittebat, atque ita ut collegas vocaret,
non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum dignationis in ipso honore ponebat ut non amplius esse censeret quod aliquis collega appellaretur a principe quam quod praetor esset. Ad hoc tam adsiduus in tribunali ut laborem refici ac reparari videretur. Quis nostrum idem curae, idem sudoris insumit quis adeo expetitis honoribus aut deservit aut sufficit Et sane aequum est tantum ceteris praestare consulibus ipsum qui consul lacit quippe etiam fortuna videbatur
320쪽
indignum, si posset honores dare qui gerere non posset. Factu rus consules doceat, accepturisque amplissimum honorem persuadeat scire se quid sit quod dabit sic fit ut illi quoque sciant quid acceperint. 78 Quo iustius senatus ut susciperes quartum consulatum et orogavit et iussit. Imperii hoc verbum, non adulationis esse obsequi tu crede, quod non alia in re magis aut senatus exigere a te aut tu praestare senatui debes. Ut enim ceterorum homnum ita pri ipum, illorum etiam qui dii sibi videntur, aevum omne et breve et fragile est. Itaque optimum quemque niti et 10 contendere decet ut post se quoquo rei publicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque monumentis, quae plurima statuere consul potest. Haec nempe intentio tua ut libertatem revoces ac reducas Quem ergo honorem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes quam quod primum invenit recuperata libertas 315 Non est minus civile et principem esse pariter et consulem quam tantum consulem. Habes etiam rationem verecundiae collegarum tuorum, collegarum inquam ita enim et ipse loqueris et nos loqui vis. 0nerosa erit modestiae illorum tertii consulatus sui recordatio, donec te saepius con'ulem videant. Neque enim potest Nnon nimium esse privatis quod principi satis est. Adnuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse consuesti, quorum 79 potes ipso votorum conpotes facias. Tibi sortasse sufficiat te tius consulatus sed nobis tanto minus sufficit. Ille nos instituit et induxit ut te iterum iterumque consulem habere cupia fimus. Remissius istud contenderemus, si adhuc non sciremus qualis esse futurus Tolerabilius fuit experimentum tui nobis quam usum negari. Dabitum rursus videre consulem illum 'Audiet, reddet quas proxime Voces, praestabitque gaudium quantum ipse percipiet Praesidebit laetitiae publicae, auctor Meius et causa, temptabitque adfectus nostros, ut solet, cohibere, nec poterit pietati senatus cum modestia principis selix speciosumque certamen, seu fuerit victa seu vicerit Equidem incognitam quandam proximaque maiorem praesum laetitiam. Quis enim est tam inb illo ingenio, qui non tanto meliorem Dconsulem speret quanto saepius fuerit Alius labores, si non continuo se desidiae ac voluptati dedisset, otio tamen et quiete recreasset hic consularibus curis ex lutus, principales re-