장음표시 사용
3쪽
D. GULI EI MI ROBERI SON, S. S. T. P.
ACADEΜIAE ED IN BURGEN E Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEΜICI consensu. Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDIC E decreto,
ANGLO-BRIT ANNUS. Ad diem et . Iunii, hora locoque solitis.
5쪽
Viro, ob maximam morum comitatem,
Acoptimis denique virtutibus Ornatos Hane dissertatiunculam, Primum suum in re medica conatum Exiguum haud exigui affectus, Testimonium, D. D. C. q.
7쪽
leberrimae neminem, qui non prius aliquod ingenii progressusque, quem in arte Apollinea fecit, specimen edidit, ad summos medicinae honores evehi patiantur, aliquid, qualecunque fuerit, nolentes volentes, ingeniosi hebetesve, conscribamus oportet. Pulmones autem, summam omnium, qui medicinae student, attentionem haud dubie merentur. Muneribus enim summi momenti funguntur, et sanitas eorum ad
8쪽
valetudinem commodam servandam omnino necessaria. Debiles, contra, aliterve male affecti, morbis gravissimis fundamenta jaciunt, ad quorum naturam investigandam animos suos quam maxime adjungere, omnium medicorum est, qui generis humani saluti rite consulere cupiunt. His igitur et similibus inducti, Peripneumoniam exequi nobiscum decrevimus. Id vero, cujus discipulos suos medicus celeberrimus consuevit
monere, memoria nostra minime excidit.
O quantum dissicile est curare morbos pul- monum i o quanto dissicilius iasdem cognos- cere, et de iis certum dare praesagium t Fallunt vel peritissimos ac ipsos medicinae principes. Cum igitur morbi hujusmodi tanta obscuritate
involvantur, ut summum scriptoribus, etiam ingeniosissimis, negotium facessiverint, opusculum aggredimur, viribus admodum dissisi. Non enim nobis adeo placemus, ut nosmet multis aliis etiam pares fore, nedum plus praestituros esse, audeamus sperare. In tanta Vero scriptorum, ut verba Liviana adhibeamus, turba, si nostra fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, qui nostro nomini ossicient, nos consolemur. Pauca autem, prius de inctammationis in gene
9쪽
re natura et finibus, quam peripneumoniam ve-- ram exequamur, dicenda putamus.
Cum pars corporis extremi aliqua rubore insolito, calore, dolore, tumore assicitur, ea inflammatione vel phlegmasia laborare dicitur.
S E C T. I. De Inflammationis Historia.
Cum signa modo posita in corpore humano se ostendunt, inflammationem subesse novimus, quae aeque partes internas ac externas occupare potest, et, pro partibus, quas invadit, et specie, quam prae sese fert, nomina sibi diversa adipiscitur. Si cutem, ex. gr. teneat, erysipelas, si cerebrum, phrenitis, si oculum, ophthalmia, si pulmones, peripneumonia, si Vesicam, cystitis, appellatur. In
10쪽
Inflammatio externa a calore, rubore, tumore,
partisque saepe laborantis pulsatione, incipere so- let ; et, si signa sunt gravia, pyrexia in s 7stema universum invadit, sanguisque detractus speciem a naturali et communi diversam prae sese fert, crusta coriacea obductus. Cum haec in omnibus phlegmasiae manifest ae casibus se ostendat, in exemplis etiam ambiguis ex hac aliis signis adjuncta inflammationem substare concludimus. Multa vero cum, sanguinem inter mittendum, lympham coagulabilem a reliquis sanguinis, qui alioquin ad separationem satis proclivis, partibus disjungi possint impedire, e crusta absente non semper cogere licet inflammationem non subesse. Inflammationem partem internam occupasse judicamus, si, praeter pyrexiam, dolor in ea sedet, et functiones ejus non amplius, uti debent peraguntur.
De Guya Proxima. Super hac physiologi acerrime certarunt, et adhuc sub judice lis est. Varias autem eorum opiniones