Institutionum medicinae practicae

발행: 1802년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

CONTIN. REMITTENT. I 6

nen catarrhali febre omnino omittendam praecipit; quod experientia didicerit, diuturniorem in de catarrhum fieri. Pace autem tanti viri, alio rumque eamdem 1ententiam tuentium, sanguinis missione in non timeo hic quoque proponere, tam

quam maxime utilem, accommodatamque non modo ad caussam proximam hujusce febris, quae inphlogosi quadam partium assectarum sita videtur CCCXLIV.) atque ad quascunque congestiones prompte, efficaciterque discutiendas, verumi etiam ad pravos affectus, qui ejus modi rheumati lcas afflictiones subsequi interdum solent, tubercula nimirum, haemoplysim, & phthissim, certo, it tito avertendos. Id enim iteratis periculis in Ital Ita a nobis compertum est; nec aliter in Gallia SAUVAGEsIΟ visum; quam ob rem ipse febris catarrhalis curationem a sanguinis militione inchoani dam suadet.

CCCXLIX.

Non tamen eam temere institui oportet, nec ni mis liberaliter: sed omnia prius, quae saepius alibi monuimus, perpendenda a Medico sunt, sanguini sinissionem indicantia. Si enim haec deficiant, dc Monita icontra ierolus humor abundet, pars sanguinis rubra 3 usto parcior siit, vasa & fibrae laxiores,' cum pulsu parvo, debili, dc molli, sanguinis misso non modo supervacuaerita, verum etiam. noxia, & tunc solurn imminuta a tergo vi impellente congestionesse rosae pertinaciores fient, imo augebuntur, ut HOFFMANNUs timet. Si quid tamen venae sectione in petere videatur, dum reliqua dubiam, ancipitem que reddunt , ei cucurbitulae tam siccae, quam scarificatae , hirudinesque tutissime subrogantur , Ια

172쪽

8 DE FABRIBLIS memini, pilisus pleni, validi. interdum duri, sacies rubra , accessione' aliqua laxo vehementiores continuo imam, vel alteram sanguilais missionem

postulabant, omnes seliciter sanabantur. Idque eo magis necessarium est, si constitutio epide mica curia

diathesi fanguinis phlogistica conjungatur , & faci te sibi anginam , pleurit idern , aut peripneumoniam adsciscat g. CCCXLI.). In ea, quam LANICI sIUS descripsit, sanguinis misso ante quartum diem ad hibita robustioribus profuit, etiamsi sanguinis spia tum praecessisset; quod profecto cruditatis, non resolutionis; aut cocti 'nis signum erat. Imbecillio res vero, & praesert i in post septimum, si jam sputum concoqui coepisset, aliae que utiles evacuatio

nes simul adessent ; non parum laesit. Saepe larga sanguinis detractio non suffecit; alias vero exigua dumtaxat morbum devicit; imo interdum sola la teris scarificatio curam perfecit . Utilem quoques anguinis missionem expertus est SYDEN HAMIUS, ubi hujusmodi symptomata inflammatoria superve niebant; sed neque ita largam, neque ita repeti tam volebat, ut in pleuritide, dc peripiet eumonia primaria fieri debet. Animadvertit enim , in symptomaticis hujusce pleurit idibus, aut anginis, aut peti piae umoniis, quoties febris, cui superveniunt, ex sim anguinis missionem non e Zigit, unam vel alte ram tantummodo stifficere, plures noxias esse. IlIterim regimen refrigerans, atque antictogisticum

imperabat, & praecipue suadebat, ut quotidie aegri per aliquod spatium lectulum desererent. Illo enim tempore in Anglia mos invaluerat, ut calefacienti bus remediis es nimio lecti calores hisce in mombis abuterentur.

Prator a LANHISIUS non omittebat fomenta extrinsecus,

AEua molliunt , intrinsecus ea, - diluunt, taxant, Θ re

173쪽

solvunt , atque etiam cantharidum applicationem . Testaturh c omnia plurimum emolumenti attulisse . Faretur etiam cuperet , ' blanda alvum laxant ἰa sua utilitare non capiose .

CCCL.

purgantia medicamenta raro conveniunt. Atta- De Pur

men, cum primae viae cacochylia obsiduntur, muco viscido , quod . saepe incidit, scatent, lenien-'tibus tantum expialidae sunt, calii a videlicet, Hanna, Tartaro, talibus neutris amaris, passulis, aut prunis praeparatis, oleo amygdalino, aist semimina lini, aliisque pro circumstantiarum ratione. Neque id a principio sbium; verum etiana in progressu opportune fieri potest, si s erosi, imo urique humo ris copia excedat, difficiliusque a faucibus, at quua pulmonibus avocetur. Clysteres singuli , . aut alternis diebus tutis sine injiciuntur, tam ad alvum apertam servandam , quod necessarium ducitur , quam ad revellendum , ref igerandumque. HOC uno auxilio SYDE HAMI Us maxime confidebat , cum cres, phlogisticasque particulas sanguine 1 e cernere atque educere sensim vellet. Acre enim perspirabile, & phlogisti cum principium retentum, com modissime ad intestina transfertur, atque illinc eva' cuatur. Dum haec aguntur, reliquum curationis

peribluunt diluentia affatim, & tepide ha usta. In his praestant, quae simul acrimoniam demulcent, uti decocta hordei, radicum altheae, dc glycvrrhi zae; diluta florum papaveris erratici, Olarum, verba scis emulsa ex amygdalis, aut seminibus frigidis, quibus etiam vis quaedam anodyna inest.. Flores item bellidis, & sarn buci hic commendantur. Illi reiolvente in primis, hi diaphoretica facultate pollere credunt r.

I. CCCLI.

174쪽

Incidentia

unt.

Febris aestiam, quando ardentior est, sanguIninque lentorem, si, ut saepe evenit, Cum ea compliceturi, praeter sanguinis misi Sonem temperant, lusintque oxymel isimpleκ; Terra foliata Tartari, ejusque liquor ; Roab baccarum sambuci, serum Lactus purum, aut ex cichoreo, taraxaco, scabio-ia decoctum ; hydromet, aliaque hujus generis. Ualidius lentam viscidamque lympham incidunt , dummodo moderatior febris motus, ct solidarum partium quidam veluti topor permittat, decocta ra- dicum Bardanae, Pimpinellae albar, Enulae campanae, Vincitoxici, Polygalae Virginianae, aut nostratis, ligni fas afras, herbarum Hyisopi, Veronicae, Cherefolii; oxymel Scilliticum ; Syrupus de Erysimo Lo bellii, aut de Peto; flores sulphuris; Kermes minerale, reliqua. Quibus illud etiam evici tur , ut pulmonum infarctus, sputis copiosioribus promotis, resolvantur.

g. CCCLII.

Tussis quandoque adeo molesta esst, ut leniri potissim tim debeat. Eam igitur mitigant sperma ceri albissimum, minime rancidum; oleum amygda Iarum dulcium, aut seminum lini recentissime sine ignis ope expressum. butyrum; cremor lactis; hydrogala; emulsa ex seminibus pinguibus , dc farinosis; mucis iues seminum altheae, malvae, psyllii; & prae ceteris ea, quae somnum inducunt uti diacodium , syrupus de Meconio SYDEN HAMII, pi-Iulae de styrace SYLVII, de cynoglossa, laudanum ne penthes QUERCETANI, atque optum ipsum. Sod caute, di non, nisi urgente necessitate, depletis vas S,

175쪽

co NTI N. REMITTENT.aravasis, purgatoque ventre, dc minuta pituitosa colluvie, qua pulmQnes Obruebantur, ad eorum v md eveniendum. Sudori proliciendo, qui in hujusm 81 febre maxime proficit, opportunissima sunt, sit vendo iis, quae memoravimus, non responderit, decocta, ε μ' dc diluta plantarum amaricantium uti cardui benedicti, chamaedryos, absynthii alpini, chamaemeli, calide epota; fricationes totius corporis; cucurb. tulat siccae, balnea pedum: quae postrenaa etiam a capite, & faucibus utilissime revellunt. Revellunt quoque epit pastica ex cantharidibus & simul prae '

stantissime, resolvunt, attenuantque cervici, aut brachiis admota, ita primis si temperamentum, habitus corporis, excretiones culaneae suppressae per-

tbiax tussis id aurilii genus eκposcant

CCCLII,

Reliquis quoque symptomatibus est succurren- .dum. Fauces, si dolor acer eas vexet, lacte tepi- ra quado, aut decocto hordei, florumque sanabuci leni ter colluantur. Interdum dolori aphthae accedunt, quae penicillo in spiritum salis, vel vitrioli. additata mellis ex rosis exigua parte, intincto abstergantur, circurenturque. Diarrhaea si superveniat, non comprimenda est. Prafusior tamen compesci quidem potest; tardior, dc pigrior rha barbari pulvere, aut ejus tinctura leniter incitari. Nares obstru aqua tepenti, aut ejus vapore attracto foveantur, ut Vasa laxentur, congestio resolvatur, &mucas inde facilius emungi queat. Si stimulo onus sit , quod disciissa membranael pituitariae phlogosi contingere quandoque potest, mel aquae, vel sac-cbarum, fel manna, vel succus betae rubrae adjicere licebit. Nonnulli mannae purioris sinistula t

176쪽

I7 2 FEBRI 2 Us' retia, & oblonga oleo amygdalino illita in nZres imittunt, quo humor felicius extillet. s. CCCLIU.

cautIones. Ceterum omnia, quae nimium commovent ,- aut calefaciunt, aut contra quae nimis refrigerant, aut

aciditate coagulant, & perspirationem cohibent, diligenter vitentur. Hypnutica ipsa caute usurpen tur, ut supra g. CCCLII.) monitum est, pr.esertim , sit caput imbecillum , & grave, si aetas senilis, dc alvus adstricta sit. Oleola porro, & nimis laxantia, uti bechica pleraque, parca, dc cauta trianu dentur, ne appetitum, digesticinemque de- jiciendo, aut pulmonum compagem nimis laxanducachexiam, & phthisim demum accersant. I'Oltrebrem depulsam, auli ea ad finem vergente, si primae viae videantur viscido muco obsitae, aut catarrhalis humor ad fauces, pectiisque confluere diu tius pergat , tum lene eccoproticum, ex Manna, aut Rha barbaro efiiciet, ut illae repurgentur; hic aliorsum avocetur, Si d mum bronchia, & pulmoatoniam contraxerint, nimiaque laxitate laborent, roborari, firmarique poterunt cortice chinae chinae , aut cascarillae, balsamicis resinis , oonferva rosa rum rubrarum, aliisque quae tonica, α traumatica dicuntur .

177쪽

I 73CCCLV. Verum saepe incidit, ut hujusmodi febris ex le

vi quacumque caiissia revertatur, obnoxiosque nimium sibi quosdam reddat. His curatio etiam prophylactica laesessaria est. Itaque qui in eam proniores sunt, vitare debent eas OmneS Caussas, quibus catarrhales aflectiones induci supra tradidimus; tempore verno, atque autumnali, antequam in morbum incidant, si plethorici fuerint, sanguinem sibi detrahendum curare, sobrie alimentis uti i cor pus vestibus mature munire, seroque eas dimitte- per1 pirationem sedulo curare; exercitatione, frictionibusque validis habitum corporis bonum ocfirmum comparare, quo respiciunt etiam balnea tepida dc deinde frigida ex aqua fluviatili, aut marina aestivo tempore adhibenda. Praeterea illis , qui humidiore, la3ioreque temperie donantur, Vere, autumnoque decoctis ex fars aparilla, radice chinae, ligno saliatras, lentisco cum passulis ad XXX. aue ad XL. dies uti convenit, victumque exsiccantem adhibere. Contra vero laetiS serum, Iura ranarum,oc viperarum, ptisanae Ex hordeo, aut avena pro derunt iis, qui tenui corporis habitu i unt, quique acritatibus 1Catent. Profuit etiam non paucis fonticulus nucbae. aut brachio inustus, quo a catarrhis

pertinacioribus & recidivis liberati narrantur. His igitur iit, ut morbi reditus mirifice praepediatur.

Hac emis de febre catarrhali tam sporadica, quam epidemica, benigna, nec non de complicata cum diathesi sanguinis inflammatoria. Complicari potest in primis epidemica cum saburra pri

Variationes.

178쪽

vorsiones .

DE FEBRIBU smarum viarurn, & tunc gastricam, de qua paullo

post dicam, aemulatur; item cum latente miliarimiasmate, aut morbilloso, aut petechiali ; sed dubium remanet , virlim tunc potius symptomatica sit, quam primaria. Nec malignitatis expers in terdum est, in primis eum epidemice grassatur Vel saltem maligna quandoque evadit , quemadmodum LANCIsItas sub finem epidemiae rheumaticae modo memoratae accidisse testatur. SAUPACE sri s distinguit febrem catarrhalem a rheumate ps

ctoris febrili, idest a levi, & lymphatica bronchiorum phlogosi cum febre ; sed ni fallor, quid discrimitiis intercedit, id totum in gradu, dc loco

esse videtur. Catarrhos etiam varii generis idem auctor a febri hac segregatus voluit, videlicet catarrbum benignum Spec. a.) catarrbum feriIum, sive vulgo quinte dc coquelouche ' sive tussim ferinam Spec. 2. ), catarrhum epidemicum , vulgo Grippa , aut Fouette Spec. 3.) cum plerum que febris eos non comitetur, vel si comitetur, symptomatica tunc haberi potest. Ceterum si hujusmodi morbi cum febri jam ab initio jungantur, eamque comitem habeant; non video, cur ad ca-ltarrhalem febrim reduci non possint. Hujusce ge-lneris videtur fuisse morbus epidemicus anno I ST. Nemausinos agros, dc totam civitatem devastans, eoqueAuche vulgo dictus a , aut alius praedicto non absimilis, anilo I 38O. Arelate, AVenione, vicinisque locis grassatus b), itemque febris illa

lenta & maligna comitata morbo gutturis epidemico , Alemariae mense octobris an. 1637. AE FORESTO

c) observata, aut alia similis, quae epidem ice anno I 68O, mensibus Iunio, & Iulio Delphis stra gem edidit d) , nec non quae cum angina ulcerosa, pty3lismo, & pet echiis Condomi apud Uascosses anno. IPSO. vagata legitur e , aliaeque ab

179쪽

CGNTI M. REMITTENT. IT Hux hamio ), & non paucis aliis commemoratae, in quibus tristis cum faucium asperitate , aut inflammatione ferventi, aut ulcerosa, febri conti nua, dolore capitis vehementi, pervigilio, lumba fine, coryza, pectoris saepe in farctu, aut phreniti de multos quarto die, alios septimo, ad summum decimo quarto enecabat. Plerumque sanguinis mi i-ssio ingruente morbo, cito celebrata, bechica, lenis purgatio, aut spontanea alvi sblutio, aut de naum sudor foetidus prorumpens, aut arte CX cita tus remedio tuit. Qui plura scire cupit, citatos

auctores alioso g) consultat, necesse est.

' italis Tosse canina , aut asinina, aut convulsiva. Vulgo Roma olim imal de casfrone. a) Observ. comm. obs. 9. apud RIVERIU Μου

b) Ibid. observ. IO. e ) Observ. N curat. l. VI. Obs. Ia d) Ibid. observ. 3. Haec ipsa catarrhalis constitutio epide mica eodern anno 1s8o. descripta fuit ab I ENIS CHIO , ut supra g. CCXXVI. in not. indicavi , & ab Anony- imo apud RIVERIUM Observat. addit. oberv. X. ), & abi liis non paucis, quia totam Europam, aliasque dissitas re-lgiΘnes peragravit; sed prae ceteris a PETRO SALIO DI vER-iso in lib. de Fobγe pe silenti cap. XI.

g) Praeterea consulantur e nostratibus IOANNES TARGIa inius Tor ZETTIus Prim. Raccoli. 4' ervara Med. pag. iI7q. ), qui catarrhos epidemicos Florenti ae ab annis ad ann. 17sa. Observatos recenset ; & Cl. IAC. BARTHOL. 6ECCARI Irs In commentario de quadam pectiliari Constitu trione epidemica , & speciatim de Catharpo epidemico anu.i7ῖοι, qui univer um fere terrarum orbem celerrime occu- Dile narratur . Exstat hujusmodi Commentarius in Act. Acad. 3- ρ- & nuper in lucem pro-t in T. 3. Conflatorum Medicorum, Bononiae ediviti post Auctoris imortem . In eo non solum absolutissi-

180쪽

ma morbi historia traditur , sed etiam aliorum temporum sinite constitutioiaeS recensentur, & una comparantur. Multum affinit tis Cum Catarrho epidemico a BECCARIO deseri' pro videtur habuisse , qui proxime elapso anno I 782. totam pene Europam catharri Rusici nomine pervagatus est ;de quo Cl. I. ALoΥSIUS TARGIONIUS quaedam scitu digna edidit in volum. VII. Duli Aυυis svra la fatu te umana . Inter exteros porro habemus Cl. LoRYUM , qui catarrhum ann. & 76. Parisiis epidemicum descripst Mem. dela Sortet. R Al. de Medec. Vol. I. 2. usque ad p. 13.),& non valde diversum, ut ipse putat, ab eo, quem Londini vidit ann. I 67s. SrDEM HAMIus , & quem Acta Acad. Edimbuta. ann. I 733. grassatum referunt , aliumque similem, sed mitiorem , anno I s. pariter Parisiis visum im moravit. Observationes quoque maxime utiles de Tussi epi- demiCa ann. I 779. & I78 o. cum R. Societate Medica m lmoir. de la Societ. R . de Medec. vol. IIL p. Io .) Commum inicavit Cl. COQUERE AU . Haec autem tussis fore Cum ca-liarrho Rusino ann. I 78α. Convenire videtur; sic ut dubitarii possit, an a septentrionalibus plagis morbus inceperit, aut i aliunde processerit. Catarrhales item epidemici affetius, qui iDublini ann. Ι729. 1732. 17 33. 1737. I 762. Vagati sunt, a MACBRIDIO Introduc. method. ad Theor. 9 Prax. med. T. 2. cap. VI. p. 2s.) eXponuntur, & a Cl. PER K1Ksao , Bostoni Medico , historia catarrhorum epidemic ruin

tradita legitur in ril. I. Histor. Reg. Sscier. Med. I. 2O6.

Quae omnia legi , & perpendi fortasse deberent ab iis, qui

Aisputationem nuper invectam do contagiosa tarrhi Ruis natura dirimere velint.

SEARCH

MENU NAVIGATION