Quaestiones physicae

발행: 1585년

분량: 1294페이지

출처: archive.org

분류: 화학

731쪽

32 DE METALLIs, Hde forsan Aristoteli ignotsi fuit, quamuis ex ipso ratio huius habeatur. Nam cum neget ipse fictiles liquari, propterea quod a qua eius, meatus per quos spiritus exivit, penetrare non potest et manifestum est quod ex eius sententia poterunt liquari, si aliquis humor adeo subtilis inueniatur, ut eos ingredi que t Inueniuntur autem facilὸ hike tem. Poribus:quibus ars chymica, Aristotelis tempore ignorata cuius opera subtilissimi acinaxime penetrabiles humores efficiuntur in facilem usum tracta,quasil perfecta est. Proverbia i sale multa sunt, ut Sale emptum ancipium: Saledc aceto. Sale defricare: Sa lem apponito: Sal Sc laba: Salem & fabam: Salem dc caseum edere: Sale Sc mensam ne prae tereas:Salem dc oleum oportet emere: Salem ingere: Sale nihil utilius: Salem uehens dormis: multos modios salis cum aliquo consumere:de quibus uide Chiliades. 4. Nitrum, quod 3c sal petrae nonnullis, in uenis terrae nascitur dc condensatur: item in maritimis & litoralibus promontoriorum rupibus 8c saxis , ab aspergine aquarum assidua collectum,uentis tandem & calore decoquitur 3c in formam salis induraturiSic etiam in subterraneis aut alioqui udis dc fumidis cellis,praecipue lapide cameratis,induratum,

instar stiriae salsae dependet, aut thstar frigoris

732쪽

LIBER XXVI.

eongelati in parietibus nitet. A loco sumpsit uocabulum inascitur enim in oppido uel regione Aegypti Nitria.Eius natura no multum a sale distat: sed nihil habet gelidi rigo,

ris, nihil salsi saporis:solet tamen iuxta naturam salis durare caliditate, dc nubiloso aere liquescere.

Nitri species est Borax non excoeta, quam quidam pro nitro fossili habent. Nitratus puluis uocari potest pyrius seu

tormentariuS puluis,quo tormeta exploduntur.IS enim ex carbone tiliae, nitro dc sulphure fit. Carbo enim tilis subiectum est: est enim crassior pars sustinens duo contraria , quae huic quasi aluo inserutur, sulphur& nitrum. Ferut enim tiliam omnium arborum calidissimam esse : deinde sulphur naturae uiscosae, aereae & terrestris, facillimὰ inflammatur &concipit ignem. Nitrum uerὀ ut sal acerrime repugnat igni, quanquam ipsum etiam calidum est: dc uim habet pellendi fingulare. Halonitrum medium est inter salem & nitrum. Aphronitrum: id est, spuma nitri, est candidior nitri pars.laxa, quae in speluncis stiriarum instar pendet. Optimum putatur Rminime sit ponderosum & maxime friabilei colore pend purpureo. s. Chalcanthum,Plinio 8c CeI atramentum sutorium dicitur,quod eo ueteres corias

733쪽

3 P, M 1 TALLI s. rhstia coria tingebant, quibus tamen hodiε aliud in usu est. Vulgd dicitur Vitriolum a

perspicuitate vitrea. Denigrat adeo ut ex ipso fiat atrametum quo scribimiis. Pulvis eius est cinerei coloris postquam triueris: is p im missus uino uel aquae, ilico nigerrimam efficit. Plinio geminum est fossile seu natiuum, dg factitium. Nativum etiam stiriarum mos do e cauernis dependet. Quod arte factum concreuit, in officinis Romanum uitriolum uocatur de Misy, Chalcanthi fumus adeo grauis est, ut etiam arbores enecet, &sylvas dea, formet: splendet autem quandoque &aureis quasi guttulis scintillat. Sudor aute Calchanthi inspumam congelatus,Chalcitis dicitur seu uitriolum ustum. Atque haec desue-cis in tenta concretis. Sequuntur ea qus diaximus metallica,quorum quaedam sunt naturalia, quaedam

734쪽

Metallaea

dens.

735쪽

dens. Oleum ex eo elicitur rubrum,ualdeque acutum,quod sulphur olet. .

,. Cadmia fornacaria i nam de fossili su pri colligitur ex metallo in fornacibus accenso, fuligine egesta statu 3c adhaerente parieti

hus,fornicum cameris, ut botrus. 3. Auripigmentum , trium generum est, secundum Cardanum: Candidum,quod uocant Arsenicum : Croceum, quod nomine generis auripigmentum dicitur: Luridum, uulgo Rosogallum. Omnia haec uenena sunt prssentanea tam plantis quam animantibus. Suffitae plantae pereunti quin & mures & lu-Pi,si ex eo ederint, nec aquam inuenerint: Scaurum, argentum que absumit, si cum his itiquetur, contraria ratione quim plumbum ii iis est salutare.

. Chrysocollar id est, auri glutinum, est

succus aurum continens, quo aurifices utuntur agglutinando ferruminanddque auro Scelus frustis iungendisiunde dc nomen . N tiua est dc factitia. Metallica δc fossilis in aera-rηs metallis, argentar is 8c plumbarijs inuenitur i est 1; humor per auri uenam defluens, crassescente limo rigoribus hybernis in pumicis duriciem . Per se plerunque arenae fiamilis reperitur, uel metallicae materiae adfia ret. Haec lutea uocatur. .Factitia quam inter

aerugines quidam recensent fit ex aere cyprio

736쪽

L I B E R x x v I. 73 S impuberis pueri urina, quam santerna uoscat Plinius . Fit S ex nitro fossili. In ossicinia

uocatur Borata.

s. Sandaracha est duplex: Fossitia, colore cinnabaris, uulgὁ rubrum arsenicum:& Fauctitiaris est, cerussa in fornace cremata,qtiae Scsandyx dicitur,coloris rubri & ardentis. Hoc ueneno perit equus 8c quodvis iumentum. Arabes&eorum interpretes falsd Vernuernputant, cum is fit iuniperi gummi. Atm haec de metallicis naturalibus: sequuntur factitia, inter quae argentum uiuum sublimatum a quibusdam ponitur, quod dc praecipitatum

S concrematum dicitur. Smaltum nitri genus est,quo aureae cauitates implentur uariato colore: colores omnis generis recipit.

que oculis utiler unde Germanicum proue hium: Aebis istian augengui. Album Pompho lyx uocatur, quae est fauilla uel aeris uel Cadiamiae: reperitur enim in aerarqs candida, Ieuic

simam, pollinis modo itaque di

tura bullae simili leuitate,qua per aerem euoiat.Se apio uocauit Tuciam, qus tamen non

est PomphoIyx,sed species Cadmiae racemossa. Nil griseum uocatur Spodos seu Spodi-on,quod genere dc materia non dissertat PomPholyge in aeris enim fusura & ustione Cad. AA naiae,

737쪽

33 D E M E T A L s,miae, Pompholyx pollinis instar εc fauillae modo sursum euolat, Sc fornacium cameris adhaeresciti Spodium autem uelut cinis ex parietibus deraditur,uel subsides ex fundo con

uerrituris Aeris, ab aere decidit dum malleis tundu

squamae Ferri, quod a ferro excidit elim pereulia

i stomomaris,qκod E chahbe exeidit. seotia est sex seu te i Argenti, ementum metal- Ferri. Iorsi ualso,uma l Plumbi eandidi,nigri,eineret ' li Aeris.s Aarisi Plinio aerugo: quae ea rubigo in aer i eum uirescit: dicitur&Eruea, pangrun, l

l sib ab Hisyanis ad Germanos sit allata: ubiso barbari nominant uiride aeris. Fit Iami l nis aeneis supra aeetum su*ensis in ca- Il dis ne attingat, post deeem dies rasis. li Ferri, serrugo Plinio: eolligitur ex ferro L ut aerugs ex aere.

738쪽

L I A E R x x Π' F Lithargyros, spuma argenti uocatur, seis improprie secundum Cardanuth: non nimest spuma argenti, sed admisti plumbi. Trium generum est, Chrysitis, aurigo, quae nasuo colore est, Sex ipse uena fit: molybditis, plumbam,quae ex ipsius plumbi fusura : A gyritis, quae eά argento fit. Habetur inter

Vitruin tale opus artis est, quale naturae

gemmae: dictum quod uisui transliiceti sua perspicuitate. Iri aliis enim metallis quicqvia intrinsecu, continetur,abstbtiditur: in uitr. uer4 quilibet liquor uel species qualis est 1i1-terius,talis isterius apparet 8c quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit.In pariste Syriae, quae Phoenice uocatur finitima Iu daeae,circa radicem montis Carnieli palus estiex qua hascitur Belus amnis , in mare fluens iuxta Ptolemaida. Hic fama est appulsa naaue mercatorum nitri, cum sparsim per litori epulas pararent,nec essent pro attollendissis lapides, glebas nitri ex niue subdideruntii

quibus accensis permixta arena litoris, transilueentes noui liquoris fluxisse riuos, & hane fuisse originem uitri. Mox ut est ingeniosa solertia,non fuit contenta solo nitro, sed 3c alh, mixturis hanc artem perficere studuit. Leuibus enim aridis que lignis c*quitur, adi cto cupro &nitro, continuis que fornacibus,

739쪽

ut aes, liquatur, massae que fiunt. Postea eae massis rursus funditur in officinis i & aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud aragenti modo celatur. Tingitur m uiris modis, ita ut hyacinthos, saphiros, Sc uirides imite,

tur& onyches Sc aliarum gemmarum colores : neque est alia speculis aptior materia, uel picturae accommodatior. Ad potandum quoque ita expetitum ur argenti &auri me

talla pepulerit. Ferunt sub Tiberio Caesarequendam artificem excogitasse uitri temperamentum,ut flexibile esset& ductile.Qui cum admissus ad Caesarem esset,& phialam porro

xister,Caesar indignatus,in pauimentum eam abiecit. Artifex autem phialam, ex collisione complicatam tollens, malleo ὰ sinu prolato correxit. Quo facto Caesar interrogauit artificem, numquis alius praeterea illud artificium teneret: cum que is negaret, iussit eum Caesar decollari: ne fi haec ars publicaretur,aurum uilius fieret. Revera enim si uasa uitreano frangerentur, tinesiora essent ustm aurum&argentum. Sed propter fragilitatem unicufragilitatis humanae exemplum est. Muranae Venetorum officinae silice fluviatili candido pellucido e Ticino R. comportato , uitrum crystallinum conficiunt.

740쪽

qui mixtura & arte fiunt

NATIVI.

OCHRA terra est Iutei coloris 3c pallidi, SilPIinio:et qua combusta fit rubrica,teste Theos phrasto. A v RIPIG M E N T V Mide quo modo di

ximus.

R v B RIC A fabrilis Rotet lain. Fit etiam ex O. chra exusta in ollis nouis luto circumlitis. CINNABARI duplex est. Primum lapido sum, metanuum . naturale, uerum que minium, cuius uomica est argentum uiuum,& ius gleba anthraκ dicitur Vitruvio i hoc &Graeci uoca 'ut se uisio eius speciem artificialem ex arenis,cocci colore. Est autem misnil aliud quoque genus in omnibus ferὸ a gentariis, plumbarq s 'que metallis, quod fieexusto lapide uenis permixto. Haec omnia genera lethalia intus assiimpta, ut&seplasiarium cinnabrium, quod fit ex argento uiuo dc sulphure per sublimationem,ut uocant. Cinnabari ergo primum est minium, quo ce ras tinctas, miniatulas cerulas uocauit Ciceam: Vitruvius uer3 ceras ex millo: 8c uocatur Cinnabari Theophrasti uel Galent. Alterum Cthnabari, quod Dioscoridis insulae dicitur, est Plinii Cinnabaris Indica,seu sanguis draconis in officinis. Non est autem sanguis dra conis, sed lacryma arboris indicae concreta,

A A s rubra

SEARCH

MENU NAVIGATION