장음표시 사용
11쪽
perpetuum tenebrarum . Iberius eonfesaria; prix ebium quod inflammetur, in omnibus pene eorporibur ,' perpetuum eorum incendium, sine ipsorum tamen detrimento ; summa ergo ejusdem
12쪽
ra sunt genera. Quaedam enim de se lumen ultro effundunt; alia non sponte, sed excitata. Illa rursus vel innato splen dore fulgent, uti cicindelae, dactyli, & aquatilia non pauca; vel adventitio, Ut ligna putrescen tia, & nonnullorum quadrupedum, & volatilium
carnes. Haec natura non habent, ut luceant, sed singulari aliqua caussa, quae plerumque putredo est, non raro levior alia, nec sensibus patens in nativam mixtionem inducta mutatio. II. Alterum genus Corporum, quae aut EXci tari ad lucendum, aut certe adjuvari volunt, in novas & ipsum species distribuitur pro diversis ex citationis modis . Sunt autem hi modi, attritus , calor, liber aeris accessus, & demum extraneae lucis aspectUS. III. Attritu nullum corpus non splendet, modo eam attritus vim sustinere possit, quae valeat absconditam, & quasi reluctantem lucem ex ejus sinu evocare. Hac eadem caeussa omnia fere incalescunt, & non raro tam vehementer, ut A etiam
13쪽
etiam ignescant. Attritus plures sunt modi ;pressio, qua nonnulli adamantes, Fayo observante, micare visi sunt; collisus mutuus vel ipsi vulgo ad excutiendum e lapidibus ignem usita tus ; frictio notissimus & ipsa excitationis modus, qua plurimarum animantium pili scintillant; contritio ; & ut alia omittamus, agitatio , quae maxime liquidis corporibus conveniens est; sic marinam aquam remis percussam, & agitatam per noctis obscuritatem coruscare notum est . IV. Calore phosphorus smaragdinus , plures gemmae, atque in his adamantes non pauci, tum alii lapides minus pretiosi, uti lapis cyanem, pseudosmaragdus , & magna pars montanarum crystallorum splendescunt. V. Aeris vero liber accessus in Κunheliano,
seu potius Κrasstiano phosphoro lucem, &, si
tritus etiam accesserit, ardorem plane igneum accendit . Sed ardet acrius attactu aeris tum
Hombergianus ille phosphorus, & alii plurimi ad ejus similitudinem ex alumine, & quavis fere animali, & vegetabili materia a Lemeryo parati; tum qui a Fevrio ex ferro, & sulphure confectus est; tum demum ille qui ceteros ex hoc
14쪽
genere vehementia superat, & ob immanem fra gorem, ignearumque scintillarum copiam, quas aere allabente furens displodit, detonantis nomine ab inventore Godoliedo est appellatus. VI. In eo tandem genere, quod postremo Ioco posuimus, principatum sibi jure vindicat la pis bononiensis. Namque & admirabilem hane facultatem externi luminis ad se attrahendi ante plane inauditam primus physicis patefecit, & eo rum industriam ad similem vim in aliis etiam corporibus investigandam excitavit. Diu tamen irriti fuerunt eorum conatus; & nisi casus eos juvisset, fortasse unicum adhuc in hoc genere
VII. Quanquam enim Helmontius scriptum reliquit penes se asservari silicem ita praepara tum, ut diurnum lumen in se reciperet, atque in obscurum locum delatus aliquantisper conspicuum servaret; nemo tamen post Helmontium extitit, quem praeparationis illius curiositas teli gerit . Quare factum est, ut phosphori hujus conficiendi artificium , & pene memoria Cum in
VIII. Mansit ergo per tempus aliquod non A et bre-
15쪽
hreve decus suum bononiensi lapidi , donec Christianus Adolphus Balduinus dum nescio quod Alliaest quaereret, phosphorum quem fortasse tunc
non quaerebat, aut certe non expectabat, inuinit. Fuit is lapidi nostro & attrahendi extranei Iuminis facultate similis , & minime impar splendoris vivacitate. Singulari propterea admiratio ne, ac voluptate / a physicis exceptus est. Cum enim bononiensis phosphori ea copia non esset, quae omnium desiderio posset satisfacere , non quod ejus praeparandi ratio, ut a Pleriique creaditum est, intercidisset, sed quod Bononiae apud perpaucos, uti praecipue in Zagoniorum familia inter arcana servaretur; opportune alter subsidio venit, qui & ipsis, quandocunque vellent, praesto esset , & edet ad eorum eXperimenta aeque ac noster accommodatus. Quanquam incertum est, an phosphorus, qui nunc Balduini nomen com muniter praefert, atque ex creta spiritu nitri soluta conficitur, ille idem sit, quem auctor ob scurissimis sententiis occultare maluisse, quam patefacere visus est. IX. Post inventum Balduinianum phospho-1um per annos fere sexaginta nulla huic generi
16쪽
accessio facta est. Anno autem hujus saeculi tri gesimo incredibilis in ipsum multitudo a Fayo invecta est . Quidquid enim aut sola ustione in
calcem verti, aut nitrosa aciditate solutum, inde concretum, eam vim ignis ferre possit, qua excandescat, id omne vir solertissimus imbibendo extraneo lumini aptum esse comperit. Sic genus
illud phosphori , quod uno hononiensi lapide
continebatur, mire amplificatum est, atque in duas classes divisum , quarum alteri phosphorus noster tanquam princeps & caput, alteri praeest Balduinianus X. Tam faustis inceptis in eam cogitatu nem, atque adeo spem ventum est , nullum fortasse corpus in posterum fore, quod aut artificiis nunc memoratis, aut alio quodam fortasse non admodum exquisito ad eandem dignitatem perduci tandem non posset. Certe in id omnes c natus suos Fayus intendit, ut metalla, gemmas, crystallos, silices, & alia id genus corpora, quae ignis vim, aut acrium liqvollum eludunt, in hunc phosphororum censum pertrahere L. XI. Verum quod tanto opere conatus est, id a natura ipsa effectum fuisse, post annos non
17쪽
amplius quatuor, cognovit in corpore omnium nobilissimo. Erat ipse in electricis corporibus EXaminandis eo tempore occupatus ; cumque animadvertisset in plerisque eorum non solum attrahentem vim , sed etiam lucem affrictu excita
ri, diligentius inquirendum sibi proposuit in admirandas ejus lucis varietates. Ea occasione cum
alia experimenta cepit suo ingenio excogitata, tum illa non omittenda esse duxit, quae olim de Claytoniano adamante sumpserat Boyleus. Inister quae illud non erat postremum, gemmam ii. Iam accensae Candelae admotam splendore aliquanis diu permanente claruisse. Id concepto flammae uicinia calori tribuendum esse Boyleus existimaverat; neque ab ea opinione, cum ista primum Fayus experiretur, alienus fuit. Sed postmodum adamantibus quibusdam in solis radio tentatis,
cum eos non multum incaluisse, nec minus tamen illustres factos esse comperisset, de sententia decessit, statuitque susceptum lumen non a calore, sed a solis claritate prodiisse. Hic enimvero uberrimam sibi oblatam esse observandi materiam intellexit. Iccirco simili ratione primum in ceteras gemmas, deinde in alios tum nobi
18쪽
Ies, tum minus pretiosos lapides inquirere simi liter coepit. Verum labori suo, & fortasse con ceptae spei parem fructum non retulit. Nam prata
ter adamantes, nec tamen omnes, praeter rudem
quendam smaragdum, praeter crystallinas quasidam concretiones smaragdis, amethystis, topa alisve colore similes, duritie autem longe impares, demum praeter lapidem cyaneum, & beranensem, nonnullasque mineras plumbeas, nullum aliud corpus videre ipsi contigit, sive gemmis
ob nitorem & duritiem, sive crystallo, sivetalco, aut selenitidi, sive gypsis, sive peramplo
marmorum generi accensendum, quod lumini ex positum in tenebris coruscaret, XII. Dum haec Parisiis agebantur, mihi quique Bononiae admirandam hanc lucendi vim in adamante, quem forte in anulo gestabam, casus objecit . Res mihi dignissima visa est , in qua ingenium suum, & solertiam physicus exerisceret. Continuo ergo tum meum, tum alios quotquot habere potui adamantes, mole, figura, nitoris vi, perspicuitate, colore dissimiles in di verso lumine omni experimentorum genere tenotare coepi, visurus quid in tanta varietate afferaretur Disitired by Coos e
19쪽
retur discriminis eorum illustrationi, sive In mo do , sive in vigore, sive in diuturnitate splendiris. Studia haec mea, & omnem, qualiscunque fuit , eorum fructum cum Academia communi cavi. Haec vero & inventum sibi pergratum, &aeque acceptos fuisse conatus meos non obscure significavit. Plura tamen in ea inquisitione relicta sunt, neque enim attingi omnia potuerunt, exquisitius investiganda . Illud vero praecipue, quid caussae esset , cur ex adamantibus cetera omnia simillimis, & eidem lumini objectis alii splendorem conciperent, alii manerent obsciri a XIII. Nova haec investigatio in eo quod mihi propositum erat, plus attulit laboris, quam ut iis litatis ; in aliis quae vix cogitaveram, fructuosior fuit. Cum enim in ea necesse mihi fuerit subtilius quoddam observandi genus consectari, pr Pterea quod vel minimae luminis differentiae ratio habenda esset; accuratio ista effecit, ut quaedam animadverterim, quae antehac non solum me ipsum in ejusmodi rebus ceteroquin non indiligentem, sed alios quoque ingenio, & solertia praestantes observatores effugerant. Sic inter ada
20쪽
mantes, quorum caussa universa haec suscepta me rat investigatio , multo plures luminis potentes esse, quam quis minus attentus, & curiosus judracasset; & praeter hanc gemmam, paucosque lapides , quos nuper ex Fayo memoravimus, alia plura corpora, non ullo artificio, sed sola na turae liberalitate, simile decus sortita fuisse ; &demum alia non pauca levi tantum mutatione ipsum induere posse deprehendi. Mihi ergo st, tim ac amplissimum hunc observandi campum ingressus sum, enitendum esse intellexi, ut opus cui fors initium dederat, consilio, & diligentia promoverem. Iccirco quantum mihi a graviori-hus occupationibus relietum est otii ad haec stidia potissimum contuli. Quibus cum tantum imis Pendisse me temporis cognoverim, quantum ab homine non mediocriter districto vix sperari, nedum requiri posIe videbatur ad inventum ali quod suum amplificandum, multo plus autem ad hoc ipsum perficiendum insumi oportere; in eam cogitationem deveni, observationes has meas non esse penes me diutius retinendas, sed quantuIT-cunque demum fuerint cum eruditis esse commin