De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 화학

41쪽

videatur. Quod cum primum vidi , eontinuo magneticae virtutis recordatus sum , quae simili

ter ad corporum magneticorum extrema videtur

omnis confluere . Illud quoque notabile est, quod in nonnullis lignis , praecipue vero, &frequentius in abiete, parva quaedam quasi stigmata Niciae granum vix aequantia micare viis deantur, nec tamen iis in locis quidquam appareat , quod sit a ceteris obscurae superficiei partibus distinctum. Post ligna etiam aliquos cortices mediocriter lucentes conspexi ; nihil vero fructus, & semina, & quae his continentur , nucleos, & farinas. Triticeum certe pollinem, & amylum, quod pars est tritici canis didissima, non minus obscura esse comperi, quam aliud quodvis obscurissimum corpus. Non ita gossypium lanugo mollissima , di omnibus nota , quam plantae hujus nominis fructus reis condit, & ubi maturuerit profert, eximio canis dore spectabilem. Magis adhuc nitent ex plantarum succis concreti sales. Hujus generis sunt lapilli, quibus doliorum Iatera incrustantur, &vini tartarus dicuntur, Sed omnium salium in hac vegetantium classe nitidissimum est saccha.

42쪽

rum. Id non modo superficie tenus , sed in tus etiam illustrari videtur, quasi lumen comis biberet. E contrario lumen omnino respuunt gummi, & resinae, uti mastiche, mirrha, thus,

in hoc nihil dissimiles pinguibus succis, quos

in fossilium censu memoravimus. Una tamen

inter stirpium pinguedines excipienda est cera, oleosa quidem concretio, sed naturae singularis. Haec si candida sit, lumen contrahit, sed infirmum, & intra brevissimum tempus emiriens. De marinis plantis vix quidquam habeo, quod notatione sit dignum ; paucissimas enim examinavi, easque non succosas, sed lapideae concretionis. In his coralia quaedam alta ha , & madrepora stellata satis clarere visa sunt. Lumini autem obstare alia quaedam fun-giformis. XXVIII. Supersunt tandem animantia, quae nobis postremo loco proposuimus consideranda, Genus hoc, uti reliqua duo multis singularibus dotibus antecellit, ita facultate, de qua

modo loquimur, nulli eorum secundum est. Nempe phosphororum in eo numerus tantus est, ut recensere volentem deterrere possit. At simiis

43쪽

similitudo, li convenientia naturae ipsis vicissim

est tanta, ut non dissicile videatur, eos notione Una communi, atque ideo brevi oratione

complecti, ac designare. Enimvero quidquid in

animantibus ex terrestri principio sngulariter concretum est in solidam firmitatem indurato, id magnam partem satis appetens alienae lucis videtur. Ali Uam certe concipiunt pleraque octa , quadrupedum in primis; majorem vero quam cetera dentes, atque inter hos humani, praesertim qua parte lapideam duritiem habent . Omnino enim his corporibus duritia, crassitudo, & candor in capessendo lumine favent.

Eam ob caussam marinarum animantium testae fere omnes clarescunt, turbinatae quidem maxime ad oris cavum, ad juncturarum vero Nodos bivalves; his enim in locis compactae magis sunt, quam alibi, & candicantus. Sole nespraetenui tegmine operiuntur ; sic & pinnae quaedam ; inter quas oblatae mihi sunt amboinenses duae cortice nonnihil pellucido, sed prae tenuitate fragilissimo. His nihil adhaesisse luminis vi sum est. Similiter nec ungui odorato. Ejus tegmen ex materia potius ossea , & flagrare

aptas Diuitiam by CO le

44쪽

apta, quam terrestri & lapidea compactum vi debatur . Ut inde suspicio mihi oborta sit, in

ejusmodi corporibus, quae magnam partem ex terra concreta sunt, lucendi vim pinguitudinis admittione si minus extingui, at certe non modicum hebetari. Et sane terrestrium bellum Tum cornua, & ungulae, quibus plurimum est oleosae admistionis, vel nullum omnino lumen concipiunt, vel ira imbecillum, ut sensus non percellat. Contra vero aliquod adhaeret, ac saepe non modicum lapidibus in animantium

corporibus genitis . Ejusmodi sunt lapides, quos nonnulli pisces in capite, astaci vero flu

viatiles in ventriculo gerunt; tum etiam qui hegoarii dicuntur; ac demum calculi, qui sae pe in hominum renibus, & vesca generantur. Hi ergo contrariam fortasse ob caussam lucem apprehendunt, ac retinent; macri enim sunt, neque plus in se pinguedinis continent, quam opus sit ad terreas, unde potissime Coagmen tantur , particulas conglutinandas . Neque in ali is corporum generibus ejusmodi exempla de sunt. Volucres nobis sint instar omnium. Eo rum pennae alienum lumen respuunt, etiam si

45쪽

candidissimae sint. Ova e diverso, aut potius eorum putamina sic illud amplexantur, ut ejus non tenuia vestigia in tenebras translatae pridant . Id observare licuit in struthiocameli ovis. Sed haec magnitudine , crassitie, & duri

tate inter cetera eminent, candore autem multa

tis sunt paria. Mirabilius porro est etiam in ovis peregrinae illius avis, quam Emeu vocant, duris quidem, & crassis, sed superficie cre herrimis , & fuscis quasi granulis asperata, itemque in ovis aliarum avium, quibus etsi albae, tenuiores tamen sunt testae, similem ines se lucendi facultatem. Nempe his, ut ut teis nuibus , aut maculatis magis terrestris compactio est , minusque oleosa , quam pennis . XXIX. Absolvimus jam eorum corporum, quae insita vi extraneum lumen sibi adjungunt, recensionem . Priusquam vero ad illud alterum genus , quod initio propositum et , descend mus, pauca quaedam , quae de his naturalibus phosphoris quaeri polIunt, expediemus. Primum ergo sciscitari quis poterit, quo, & quanto inlumine exponi, & quandiu manere in eo res debeant, quas volumus inde splendentes disce

46쪽

dere. Deinde qui fines sint concepto lumini constituti, ultra quos enitere hi phosphori non

soleant, citra quos sensum commovere non possint. Tum vero quandiu haustum lumen cor poribus inhaerescat. Ad extremum quae proportio , si tamen ulla est, quae convenientia inter haec omnia intercedat.

XXX. Quod ad primum attinet, in diverso lumine diversos itidem phosphoros tentavi. In sole ipso plusquam alio in lumine omnes re fulserunt; proxime in sereni aeris claritate ;postremo in nubilo, & caliginoso . Oportet autem liberum esse hujusmodi aerem, & apertum . Namque in ejus luce per vitra fenestra

rum trajecta multi phosphori, qui antea sub dio remissus quidem inclaruerant, sed incla ruerant tamen, deficere visi sunt. Ut mini me mirandum sit de Hombergiano illo moni to ad eos qui experimenta de bononiens la pide capturi essent, ut ipsum in aperto aere collocarent. Nempe ignavi si fuerint lapides ad experimentum adhibiti, & lucis minus ap

petentes, ab ea quae vitrorum trajectu debilita ta est, vix ad lucendum , aut ne vix quidem E a CXciis

47쪽

excitabuntur . Demum in luculentae flammae splendore corpora vel fulgidissima tantum non obscura permanserunt. Alabastrum certe , quod

diurno lumine , si quod aliud, avidissime saturatur, objectum accenso rogo vix tantum lucis attraxit , quantum nubilo cano vulgares platearum silices haurire consueverunt. Quo

intelligi possit, quam longe a se distent e G-cacitate splendoris haec duo lucis genera, quae ceteroquin separatim , & minus curiose considerata videri pollunt extremis taltem gradibus suis non magno intervallo esse disjuncta. Quis enim Per noctis obscuritatem coruscantis flammae radiis perstrictus, fulgorem illum caliginiso lumini squalentis diei non praeposuerit, aut parem saltem non judicaverit 8 Et tamen quot gradus inter duo illa solaris, & ignei luminis eXtrema interjectos else oportebit, si hujus summus gradus ab illius non infimo quidum, sed qui nobis ad postremos declinare uidetur, tam longe abest, ut quae utrique objiciuntur,

tam dissimiliter illustrentur p Nempe fallax est de hujusmodi rebus, praesertim , si, uti praediximus, dixi sim consideIentur, noliIoium sensuum Diuitigod by GO le

48쪽

suum judicium . Aliquanto fortasse tutior esset graduum illorum per phosphoros nostros insti

tuta comparatio. Ita non magno errandi pe.

riculo illum diurnae lucis gradum parem summo flammae splendori faciemus, in quo alaba strum, aut aliud hujusmodi corpus similiter atque in ardentis soci claritate illucescat. Hic vero diurnae lucis gradus nonnisi fortasIe inter extremos devexae jam , & inclinatae in uespertianum tempus diei reperietur. XXXI. Tempus vero ad quod manere Coris ra in luce debent, ut inde translata in te nebras luceant, omnino breve est. Quatuor, ad summum quinque secunda temporis minuta

fere suffciunt ad maximam vel infirmissimiphosphori accensionem et longius spatium in intile est. Ad mediocrem vero , & minus diu turnam plerisque satis est ad dimidium minu tum secundum, vel ad tertiam ejus partem apertam claritatem aspectasse . Lucis porro aviditas tanta in phosphoris, qui nec primas in hoc ordine tenent, nec etiam secundas, mihi longe admirabilior videtur, quam lapidis bononiensis ad arripiendum lumen alacritas illa,

49쪽

quae non mediocrem tamen physicorum admi rationem excitavit.

XXXII. De lumine in quo phosphori no stri collocari, & de tempore ad quod in eo manere debeant, dictum est satis. Nunc de illo dicendum est, quod extrinsecus haustum secum asportant, & aliquandiu conspiciendum praebent. De hoc vero quaeri potest, quanatum illud sit, & quandiu ipss soleat inside re . Hujusmodi autem rerum cum penes sensus nostros iudicium sit, unusquisque intelligit quam

dissicile si eas ad certam, notamqUe mensu ram exigere. Quocirca hoc tinum in genere de phosphoris nostris statuemus, quod nullam dubitationem habet, eorum lumen non modo luce bononiensis lapidis , sed etiam adaman tum, saltem illustriorum, esse imbecillius. Si quidem lapis ille nec in modica umbra, Nec a spectatore adhuc recenti a majoris luminis aspectu recusat videri accensi carbonis in mo dum s adamantes vero ut certo conspici possint, eam tantummodo obscuritatem postulant, ut Fayus eX pertus est, eamque sensus aciem,

qua lumen ab affricto succino e millum percipere

50쪽

valeamus. At vero phosphori, de quibus agi.tur, etiamsi ex illustrioribus fuerint, atque in summo splendoris gradu, attamen , ut Cerni possint, oculos requirunt multo exquisitius praeis

paratos

XXXIII. Tempus ad quod in his phosph

ris lumen perdurat, non omnibus, uti praediis ximus , idem est. Alii tardius , alii citius ipsum deponunt. Vel maximum tamen spatium omniis no breve est. Nullum enim accepti splendoris adeo tenacem vidi , ut ipsum ultra sex, ad summum octo minuta secunda temporis Conseravarit. Quidam vero ne ad duo quidem ejusmodi minuta eum retinent. Atque hos facile est a spectatore non satis ad observandum parato in turbam obscurorum corporum ablegari.

XXXIV. Ex hactenus dictis intelligi potest

inter ea quae consideravimus, proportionem ali quam esse . A majori luce majus item lumen in corporibus, & diuturnius accenditur; conistra vero a minori. Idem quoque de ipsorum mora in luce dicendum est . Nam si justo brevior sit, minore lumine perfunduntur , & citius languescente. Tantum ergo spatii Conceis

SEARCH

MENU NAVIGATION