장음표시 사용
21쪽
quemadmodum spero, cum veritate consentientes invenerint, laborem hunc meum non esse omni no despecturos ; praesertim cum ignorare non
possint, in physica doctrina praeclara multa, &utilissima inventa initium a rebus in speciem Ie-uissimis, aut saltem incrementum , & perfectionem habuisse. XIV. Priusquam vero de hisce rebus dicere
aggredior, quas hausto extrinsecus lumine in tenebris splendere animadverti, explicandum est, quomodo is qui earum videndarum si cupidus ad has observationes praeparare se debeat; hac enim una Praeparatione fere tota earum ratio continetur. Scire igitur Oportet, lumen quod pleraque horum corporum in diurna claritate concipiunt, nec admodum vividum esse, nec admodum diuturnum. Debile autem lumen obseravatoris oculos acriore alio antea perstrictos non satis ad se allicere, nec satis ad sui percepti nem commovere posse , manifestum est ; fugax vero, & breve prius emoriturum esse , quam concepta ex praecedenti visione commotio in oculo conquieverit. Haec igitur ne detrimento sint observationi , curandum est diligenter, Primum
22쪽
ut obscurissimo in loco tandiu versemur, quoaed vel minimum perceptae antea lucis vestigium in oculo inhaeserit; deinde ut corpora, quae observare volumus, ab externo lumine, in quo possita sunt, quam minimo temporis spatio ad nos afferantur . Quod sane praestari non poterit, nisi observationis locus ab altero, in quo illa illustrantur minimo intervallo sit disjunctus. At vero in tanta vicinitate qui evitari poterit, ne in tenebras illas una cum illustiato corpore quidquam exterioris luminis admittatur, quo spectatoris oculi denuo perturbentur 3 Evitavi autem ipse percommode, totamque rem expedivi hac ratione. Alii alias pro suo ingenio, & commo do excogitare poterunt: mihi haec cumulatissime satisfecit . Cellulam ergo fieri curavi nec ita parvam, ut observatori sive sedenti, sive stanti capiendo non esset, nec vero ita grandem, quin ipse in ea quocunque vellet pro experimenti opportunitate gestari posset. Ingressus erat ex uno latere per ostium, quod exactissime claudebatur. In altero autem excisa erat fenestra, cui cylindricum tympanum sic aptabatur, ut inter comis missuras minimum spatii relinqueretur, tantum
23쪽
videlicet, quanto ad tympani circa suum axem,
qui ad perpendiculum erectus erat, liberam conis versionem opus esset. Ad fenestrae laterales oras duae alae, ad superiorem vero, inferioremque hianae itidem fasciae erant appostae, omnes tam lata vae, omnesque tympani figurae curvedine sua ita accommodatae, ut lumen eXtrenum, quod alias in cellam per commissuras se insinuasset, in ea inflexione disperiret . Postremo a summo ad imum tympani apertura erat, in longum altitudini ejusdem, in latum vero sextae circumferenistiae parti aequalis . Per eam tympani fundo Tes
servandae imponebantur, quas erat facile modo ad exteriorem lucem , modo ad observatorem intus conclusum solo tympani circumactu obveristere . Ita D earum citissima erat a luce ad tenebras translatio, & interior obscuritas ab omni
luminis i lapsu tutissima. Nihil ergo ad observationem restabat amplius, nisi ut spectator, quemadmodum ante dictum est , visu esset pregressae omnis impressionis purgatissimo. Id vero non brevem in tenebris moram omnino postulat. Quae cum homini vel otioso taediosa esse consuetauit, tum vero aliquid acturo, imo nova investigare , Disitired by Cooste
24쪽
gare , atque intueri cupienti est molestissima. Optimum ergo Fayi consilium est matutinum tempus ad ejusmodi pericula eligere, quo per
nocturnam obscuritatem , & requiem minime de fatigati sunt oculi, atque ideo acutius vident, quam alio quovis . Statim igitur ac quis experia rectus est, poterit se ad observandum sine longio ris praeparationis molestia conferre . Quod si oculos jam diurna claritate imbutos habuerit, in ec tamen velit solitudinis tenebrarumque tae dium perferre, lassiciet ex ejusdem praescripto alterum oculum claudere, alterum apertum serva
re. Interea enim dum plena in luce versatur, illum otio, & luminis exclusione idoneum red det ad observandum; hujus vero subsidio, quae ad id necessaria fore cognoverit , ea non imcommode apparabit. Semihorae, aut etiam longioris temporis spatium in hac praeparatione impendat. Omnino enim ejusmodi observationi
bus obesse mora non potest, sed festinatio. Elapso hoc tempore jam se in cellulam abdat,& ad observationem accingat; cui se aptum esse cognoscet , si potis sit chartae albae pria 'inum exteriori lumini , deinde sibi obje
25쪽
formam, & candicantem clarorem percipere .XV. Hactenus modum tradidimus, quo se praestare quisque possit rerum modo dicendarum observatorem . In quo si aliquanto longior fui,
non modo in reprehensionem non incursurum, sed veniam facile ab iis impetraturum me spero, quibus alias suo marte, ac nemine viam praemonstrante aliquid tentare , atque experi1i contigerit. Nunc tandem ad ipsas observationes veniendum est. Quas ut ordine, quantum fieri
potest, disponamus, hanc phosphororum familiam in duo summa genera partiemur universam. Aeprimo de iis dicemus, quibus natura ipsa dedit, ut phosphori essent; deinde vero de iis, qui alia quo artificio id acquirunt, levi tamen, & nullam eorum naturae mutationem afferente. Namque alios qui operosiore via tales evadunt, nem pe universae nativae mixtionis dissolutione, abunde Fayus persecutus est. Primi generis aliae rurasus divisiones sunt. Sed percommoda inter ceteras ea videtur, quam ipsa natura horum phisphororum sola procreatrix in terrestribus corpiribus ordinandis , & dispertiendis sequuta est. Omnes igitur aut ad fossilium, aut ad vegetam
26쪽
tium , aut ad animantium classem referentur. Inter fossilia primum locum dabimus iis corpori bus, quae sive in moles ingentes coagmentata, sive diffusa in amplissimos tractus, sive in strata disposita ipsam telluris structuram quasi praecipuae ipsius partes constituere, aut certe ad generalem ipsius dispositionem videntur pertinere . Horum alia partibus sunt vel parum, vel nihil inter se cohaerentibus, uti terrarum, arenarumqUe aggeries; alia compactis, & colligatis, uti marmora,& ceteri lapides mole insigniores. XVI. Ex terris multas quidem hactenus vidi Iucentes, sed obscuras etiam non paucas. Ob scurae sunt fere , quae obscuris item coloribus sunt infectae . Inter hos post nigrum, & fuscum, tum rubrum numero, tum purpureum, tum viridem, & luteum saturatiores. Albus vero, ci ne reus , viridis , & flavus dilutiores nec illis rationi favere visi sunt, nec obesse. Albae sunt, exempli caussa, nuceriana, holus candi da inauratorum , illa item quae Magni Ducis Etruriae dicitur; & lucent . Non minus albae sunt aliae multae, inter quas vicetina quaedam fullonia ; nec tamen lumen admittunt. Ecdem
27쪽
dem est ceterarum qualitatum ratio. Quarum cum magna sit in terris varietas, ut aliae rarae
sint, aliae spissae , & compactae ; illae propterea
leviores, hae magis ponderosae; aliae rursus sint durae, aliae molles; tenaces item , & friabiles; iterum aliae macrae, aliae pingues ; & aliae asperae sint, leves aliae, in quibus nonnullae usque adeo levore insignes sunt, ut unctuosae tangenti appareant ; attamen in tanta varietate certam alia
quam , definitamque notam invenire non licuit, qua earum splendor, aut obscuritas designaretur. Lumen vero plurimis terris infirmum est, atque observantem, nisi attento, & Purgato sit oculo, de facili fugiens. Fulgoris vi , & diuturnitate ceteris praecellere visae sunt tum quae ex Monte Argentario, tum quae nomine Begoarii mineralis ex Sicilia adfertur. His non splendore, sed diuturnitate cedit quae a Boccono Terra virgo aurea dicta est. XVII. Terris arenae succedant , non quod natura illis assines sint, quae vulgaris opinio est, sed quod perinde ac terrae ingentia telluris spatia occupantes partem telluris ejusdem non m dicam faciant . Sunt autem arenae minutissima lapi-
28쪽
lapidum fragmenta. Credibile igitur est , eas
cum ceteris affectionibus, tum vero luminis am Plexu vel rejectione, corporum, unde fuerunt detritae, naturam sequi. Eam ob caussam de ni gris, aliisque sature coloratis minime solicitus fui; qui ejusmodi colores lumini infensos esse aliis observationibus cognoveram. Itaque ad al- has, pallentesque me converti. Atque has reipsa mihi visus sum luci admittendae idoneas invenisse. Quanquam enim unam vel alteram vidi, quae ipsam refugerit; incertus sum tamen, id earum
naturae, an extraneae alicujus materiae adhaesioni sit tribuendum. Enimvero arena illa, quae apud nos e vicinis collibus er itur, colore luteo, recipere lumen recusat, quandiu ochra, Unde m
lorem habet, infecta est; hac abstersa, & alba fit, & pellucida, & lucis amicissima.
XVIII. Arenas & terras lapides sequuntur magnitudine spectabiliores. Hi magnam partem in strata dispositi mole sua, & soliditate, laxa& dissoluta corpora fulciunt, & continent, terrestrique huic globo stabilitatem praestant, & fir mitudinem . Quidam ex his laxioris sunt com
positionis, & superficie scabra; alii spissius sunt
29쪽
concreti , nec omnis levoris expertes ; & alii demum constitutione sunt adeo compacta , ut politura nitorem acquirant. Splendent sed languida , & pallente luce saxum arenarium, &tophus, quae primo genere; splendet aliquanto vividius cos olearia, quae altero ; splendent pleraque marmora, quae postremo continentur. Molliora , & candidiora splendendi vi ceteris praestant. Conveniunt haec duo in alabastri te . Sed fulgentissimum est in hoc genere id, quod ma morarii nostri alabastrum cotogvinum appellant, Proxima huic sunt quaedam marmora, quae ipsi
teneritate non cedunt; saturatiore tamen colore
intermixto lumen habent obscuris maculis interaruptum . Colores enim , ut in aliis corporibus, ita in his splendori obesse consueverunt eoqiae certim, quo magis ad atrum accedunt; quod paullo ante in terris animadvertimus . Diluti non ita: & sane rubella quaedam marmora nite
stere observavimus, inter quae hispanicum quoddam ex genere illo non ignobili, quod broc tellum vocant. Porphyritae, ophitae, granito,& aliis id genus praeduris, & fuscis marmori bus vel nulla omnino lux est, vel ita incerta,
30쪽
ut facile possit cum vera obscuritate confundis XIX. Hucusque memoratis corporibus sua ipsa magnitudine insignibus gypsum adjunge mus, quoniam in nonnullis regionibus, praeser tim vero in bononiensi, non hic illic sparsum, ut alibi, aut ad terrae superficiem, sed in praegrandes moles coagmentatum reperitur. Adstanturbi nostrae ad meridiem praealti colles, qui ex hoc lapide toti concreti sunt. Discedunt inde longissimae venae per ingentes 'miliae tractus procurrentes. Gypsum, quod inde ad aedificia ex scinditur, a natura lucendi vi non mediocri fuit nobilitatum et multo quidem majorem ustione ac quirit a sed perit intra non multos dies, quod Fayus tum in hoc ipso, tum in marmoribus. aliisque lapidibus notavit, adventitii fulgoris vi gor. Eo extincto, remanet sola, denuoque se
prodit nativa in lumen externum Propensio, quae nec aetate deletur, nec aeris, CeteTorumque ambientium corporum injuriis deteritur. Id af firmare non auderem , nisi experiendo Compirissem gypse i caementi massam, evulsam ex muro ante centum minimum annos extructo, dotem