De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

illam suam integram omnino, & incorruptam

adversus temporis vim universa corrumpentis,& adversus omnem , cui perpetuo exposita fuerat, aeris, caelique inclementiam conservasse.

XX. Postquam de lapidibus dictum est, qui

sua ingenti mole, ingentia itidem occupant teris rarum spatia , proximum est , ut de iis dicamus , qui exigui cum sint , non continuitate quadam dispositi , sed aliorum terrestrium Corisporum stratis intermixti reperiuntur . Horum alii marmora duritie non superant; alii quovis marmore duriores sunt. Illi rursus vel nulla certa exteriore figura sunt, & nulla itidem centa interiorum partium dispositione, uti calcarii lapides plerique: vel exterius quidem informes sunt, intus vero concinnitatem aliquam partium recondunt, quae in nonnullis fibras exhibet sibi mutuo parallelas, ut in amianto, & in alumi ne plumoso ; in aliis bracteolas similiter parat telas, & flexiles, ut in talco, & mica tum argentea , tum aurea, tum nigra ; in quibusdam etiam crustas alias aliis superinductas, ut in aetiate et vel demum exteriorem figuram pariter, attaque interiorem partium dispositionem certam habenti

32쪽

habent, & regularem. In hunc censum referuntur a nod Nardo , quem potissimum divisonis hujus auctorem habuimus, se lenites, lapis specu laris, belemnites, & ut alia omittamus, stalamotes, & osteocolla. XXI. Calcarii lapides plus, minus splendent omnes. Color hic quoque differentiam splendori affert. Candidi nitidiores fiunt; fusci Ianguidissima luce pallescunt . Ejusmodi sunt vulgares illi, quibus apud nos publicae viae sunt stratae . Nulla est amianto , & chartae inde confectae ; nulla itidem talco tum vulgatiori, quod perspicuum est, tum viridi cuidam, &unctuoso; nulla talcosis miculis, quibus hononiensium montium arena interspersa est ; debilis est micae argenteae; vividior in aeti te quodam visa est, colore cinereo, qualis esse solet saxorum crustis, in quandam veluti calcis spe ciem conversis; nulla vero in alio quodam nariniensi, ex flava ochra concreto: ut hinc mani festo appareat, saepenumero in iisdem fossilium speciebus & magnam componentis materiae varietatem , & variam exinde in lumen propensi nem inveniri. In eo autem genere lapidum ,

33쪽

qui non minus externa forma, quam interiore constitutione partium conspicui sunt, videtur natura singularem quandam admirabilitatem af fectasse. Ludit in stalactitis elegantissima for

marum varietate. Ex aquis enim resolutam in se lapideam materiam continentibus stiriarum, tubulorum , laminarum, arboreorum truncorum,hotrorum , ossium, di aliarum prope infinitarum rerum figuras affabre novit effngere, vel ipsas quoque humanas formas interdum imitata. In selenitis autem, & crystallo istandica, majus studium ostentat, quorum figuras severissime ad geometricas leges exegit. Nec defuit ejus in dustria lapidi nostro bononiensi; quippe in eo crystallinae propemodum perspicuitatis strias ele ganti concursu in axem, radiorum instar, dispisuit. Omnia porro haec corpora non solum formae dignitate, verum etiam fulgendi virtute decoravit. Inter cetera excellere visus est sta. lactites quidam ex agro nostro effossus, nonni.

hil pellucens, colore subflavo, & elegantia prora sus singulari. Huic fere pares fuerunt lapides illi spongiarum instar cavernos, eam ob causesam a nostris aqua spongia appellati. Exusti

34쪽

albarium praebent candoris praestantia Commen. datissimum. Crustae quoque a nostris aquis vel in fontium canales longo decursu inductae, vellebe tum fundo accretae, notabiliter micuerunt. Idem in ceteris concretionibus observatum est

ad hoc genus pertinentibus. De se lenita, &lapide speculari nihil est quod dicamus, postquam de nostrate gypso dictum est, quocum

tantam habent assinitatem. Crystallum potius istandicam non tacebimus, & lapidem nostrum bononiensem, quae duo parem fere his postreismis fulgorem exhibuerunt. Belemnitae, atque astroitae , si forma spectetur, hoc genere; si origo, prorsus alio videntur contineri. At sive ad hoc, sive ad aliud genus referantur, pleros. que eorum , quod ad rem praesentem facit, lucem arripuitIe, alios quidem magis vividam, reis missiorem alios, compertum est. Et quoniam figuratorum lapidum mentio incidit , silentio non praeteribimus, plures dendritas ad externam lucem non ita modice inclaruisse ; nihil vero, aut parum certe variolatum , & cruciformem XXII. Venio nunc ad lapides marmore duis riores. Omnibus his nitiditas est omnino sinis

35쪽

gularis; expoliri enim eo usque possunt, ut ra dient undique vividissime ; plures etiam perspicuitate sunt tanta, ut nulla in ipsis pars sit, quae luce penetrari, atque imbui non videatur. Et tamen in genere tam nobili, & satis amplo non multos lapides reperire licet, qui fulgoris illius vestigium aliquod retineant in tenebris, quem in apertae lucis claritate supra ceteros ostentant. Solus inter opacos hujus generis la pides inventus est lapis cyaneus, qui admisIum lumen in occluso conservet . Id negatum est malachitae, & universae jaspidum familiae. At vero inter semipellucidos luce quadam suffusi ap parent silices . Haec etsi tenuis est, lapidis in te riora videtur penetrare, simulque lapidis colorem assumere . Simile quid exhibuerunt plures acha tes. In his parvula quaedam lux apparet per totum eorum corpus diffusa, colore quasi coraneo, qualis in hoc lapide conspici solet . Lu men aliquanto vividius conspexi in pluribus achatis concretionibus, quarum una in dentali, reliquae in cochlearum testis formatae, perbelle typorum suorum formam repraesentabant. At alii non pauci achates ne minimum quidem

36쪽

umbratae illius lucis ostendunt. Chalcedonii ve ro lapides, quotquot ad nostras manus pervenerunt , illustres facti sunt ab externae lucis aspectu; atque unus inter alios tam vivo lumi ne imbutus apparuit, ut vel ipsae interiores parates emicare viderentur. De omnibus vero pel lucidis lapidibus, sive colorati fuerint, sive coloris expertes, verissima esse comperi, quae supra ex Fayo retuli; nempe solis inter gemmas ada mantibus datum esse, ut obtutu lucidi corporis inclarescant ; non tamen omnibus, nec pari ceteris eorum dotibus luminis intentione . Crystallis quoque ad lumen retinendum nihil pro desse vidi aut magnitudinem, aut Perspicuitatem, aut colorem, aut quidquam eorum, quae his omnibus sunt contraria. Quae res in eam me suspicionem induxit, concretiones quasdam, quae crystallinae dicuntur, & habentur, longe abesse a montanae crystalli natura; secus enim acquisi tam in aperto lucem in occluso non conservarent, sed verae crystalli more statim dimitterent. Plures ex his observare licuit duritie crystallis

nihil cedentes in iis lapidibus , qui magnam partem globosi sunt, & intus cavi, & ibi ele D ganis

37쪽

gantissimis quasi gemmulis nitentes, crystallini

propterea ventres appellati. Vidi & aliam quan dam in cochlea ne rite cavum ejus minutulis glebulis, maximam partem sexangulis incrustantem . Hae igitur omnes satis nitide refulse

runt

XXIII. Metalla, quae nobis post gemmas in pretio sunt, magis adhuc, quam gemmas a lincis familiaritate natura sejungit. Ab hoc certe phosphororum genere, in quod saltem aliquos adamantes admisit, non solum metalla ipsa exclusit, sed quidquid aliquam habet cum ipsis c gnationem . Igitur nec cinnabari, nec marcha sitis, nec lapidi calaminari, nec bis mullio, nec Einco, nec aliis id genus locum in ea classe concessit. Concessit solum auripigmento fossili, & arsenico albo, quae fortasse natura sunt magis a metallis aliena, vel admistum quidpiam habent, quod lucendi vi pollet. XXIV. Id vero si terrestris aliquis succus est , non equidem sulphur esse existimaverim, cujus ceteroquin maxime dives esse statuunt aviripigmentum ; cum sulphur in primis, dein retia

liqui sulphurei , & pingues succi non liquidi

38쪽

modo, ut petroleum, sed concreti, ut succi num, gagates, lithanthrax, & omne bituminum genus flammam quidem attactu ignis, non au tem lucem solo radiantis corporis aspectu con cipiant. XXV. Contra sales, qui altera terrestrium succorum classe continentur, splendidi fiunt; sed ab omni admistione praecipue metallica purissimi sint, oportet: secus lucem respuunt, etiam si cum purissima quavis gemma pelluciditate certare possint. Neque enim aliter judicare mihi licet experimento facto de vitriolo tum cyprio, tum roma.no, tum germanico summa cura ad smaragdinam, aut sapphirinam perspicuitatem deductis. Ceteri

sales, ut dixi, lucem imbibunt, sed alii aliis uberius. Minima est sali gemmeo, & rupeo pellucido; aliquanto major opaco; nulla fossili rubenti; marino autem satis vivida, modo crystallinus si, & sccus; non ita vivida, sed neque infirmissima sali ammoniaco. Vegetior sali, quem catharticum vocant, & recentiorum nitro, aegyptiaco autem aliquanto debilior; debilis pariter alumini; boraci demum prae omnibus fulgens,& purissimo candore praeclara.

D a XXVI.

39쪽

XXVI. Haec de corporibus, quae natura , &loco vere fossilia sunt. Restat, ut de iis etiam mentionem aliquam faciamus, quae fossilium g neri annumerantur, quod inter fossilia non orta quidem sint , sed inventa . In hunc censum

praecipue veniunt animantium marinorum testae, quae tanta copia, & varietate ubique terrarum,

vel profundissimis in locis, & inter compactissuma strata reperiuntur. His ergo facilem esse luminis susceptionem oportet , quando praeter nonnullos vermium tubulos, itemque alium ex eorum genere, qui dentalia dicuntur, & nautilum quendam foliaceum, ceteras omnes PliaS, minus clarere vidi . Nulli vero ex marinis corporibus tanta claritas fuit, quanta nonnullis glossopetris, quas observare contigit. Nec mi nus spectabilis fuit aliquot aliis piscium dentibus lapideam soliditatem adeptis. Terrestrium qu que animantium reliquiae non omni luce sunt

destitutae; ea enim & ebur fossile ubique suffisum , & multa quadrupedum ossa hic illic di stincta conspexi . Id vexo de vegetantium par tibus affirmare non possum; si modo ad iiir pium genus pertinc ni fruita quaedam lapidea,

quae

40쪽

quae mihi ligni fossilis nomine oblata sunt, omnia quidem ligni forma, crassitudine autem, duritia, & colore varia. Nihil enim in lus mihi attente conspicanti apparuit, quod non

esset obscurum a

XXVII. Et iam universum fossilium genus

perlustravimus. Nunc ad vegetabilia sermo est convertendus. Classis haec quae nulli cedit specierum numero, & varietate , phosphororum thmen summe inops videri poterit, nobis praeseristina, quibus adhuc obversatur incredibilis illa splendidorum fossilium multitudo , quam , ne cursim quidem percensendo, eXhaurire potuimus. Verum si conjecturae locus est in rebus abstrisis, existimo, vegetantibus non potentiam de esse, qua sibi externum lumen adjungant, sed ad milia esse non pauca, quae illi se opponant. Caussam cur sic existimem , cum opportunitas da hitur, explicabo . Terrestres ergo plantae dum vi rent, dum succo adhuc turgent, nihil lucis assu

munt. Assumunt aliquid ligna exsucca , & arida, sed debile illud, & fugax , & , quod mirum videri possit, ad eorum margines, & angulos ita conistractum, ut illuc a reliqua superficie accurrere

SEARCH

MENU NAVIGATION