장음표시 사용
51쪽
dendum est, quanto unicuique opus est, ut Immine sibi debito saturetur. Id vero, ut diximus , non longum est; justum tamen sit oportet . Accepti demum nitoris vi etiam diuturnitas respondet. Quae igitur fulgidiora sunt non
tam cito eXUUnt conceptum lUmen, quam quae ab externa luce minus splendentia recesserunt. XXXV. Expeditus a phosphoris naturalibus protinus ad eos me confero, qui hominum aristificio debent, aut alii cuipiam fortuitae caussae nitorem suum . Exordiar autem ab iis, qui sine igne conficiuntur. Principatum inter hos tenent qui nonnullarum stirpium maceratione
fiunt. Hic vero eas potissimum stirpes intelligo, quT cortices habent, vel caules praelongis quibusdam, firmis , lentisque filis quasi nervis ConteXtos. Ars tota in eo posita , ut quidquid in planta viscosum est, tenax, & pingue diligentissime eluatur. His sordibus detersis fila supersunt mollitudine, flexilitate , & candore
probatissima . Tunduntur deinde, caIminantur, Dentur, teXuntur. Sic telae fiunt, quibus nihil pulchrius novere homines, aut ad vitae usus accommodatius i omnibus propterea, & omni
52쪽
aetate in pretio habitae. Sed vulgari isti utili
tatis commendationi accedet in posterum nova
haec , multoque nobilior a splendoris decore profecta, quo multis hujus ordinis phosphoris nihil sunt inferiores. Neque vero quod linea vel cannabina lintea nonnisi post tot tantasque caloris in talibus, resolutionis in aquis, putredinis, lavationis, morae sub dio, alternatae ad candorem usque perfusionis, & insolationis vi
cissitudines ad capiendam externam lucem ido nex tandem evadant, cogitandum est vel minimum aliquid eorum nativae compagis, atque
mixtionis corrumpi, aut labefactari. Tam longi enim, & laboriosi operis injuriae omnes, ut paullo ante indicatum est, non ipsa plantarum stamina , sed tantum succos attingunt. Hi sunt , qui fermentantur , qui Corrumpuntur, qui detergentur: illa vero & robur suum, &ingenitas sibi qualitates adversus haec omnia tuentur, ut inde illaesa exeant, innatam ad lumen propensionem ante oppressam & obru tam post radiantis luminis conspectum proditu ra . Cum vero non has solum plantas, sed alias plurimas, nisi etiam omnes, ex similibus
53쪽
filis contexuerit natura, minime dubitaverim, quin pari artificio possent haec quoque ad similem puritatem , candoremque perduci. Quoniam ergo eadem omnibus compositio, eademque videtur esse mixtionis ratio, quod chemicae resolutiones ostendunt, quidni cogitemus eandem omnibus fore lucis appetentiam p Conjecturam hanc meam non inanem esse experimentum demonstravit. Cum enim fibras ex foliis hora tensis sileris detractas aliquandiu aquae macera sem, nec admodum diligenter, facto inde timento , eoque in diurna luce collocato, lanis
guidum quidem , & fugacissimum lumen, sed tamen minime dubium in ipso deprehendi . Atque hac ratione adductus sum, cum de vegetantibus verba facerem, ut iis potentiam qua
luceant non omnino denegandam esse conjectaverim is
XXXVI. Ex linteis iterum, & diu maceratis , pinsitis, contritis, atque in liquidiusculam quandam pultem resolutis fit charta, opus, si quod aliud, multo utilissimum , & cui, praeter raritatem , nihil ad summam commendationem deesse videatur. Haec quoque phosphorus est a
54쪽
propterea etiam a physicis plurimi aestimanda; a me vero in primis, cui viam aperuit ad uni versam hanc Phosphororum multitudinem inveniendam . Mihi enim alia quaerenti se se for te prima obtulit inexspectati splendoris gratia refulgentem . Id ego primum candori ejus adscripsi. Quocirca simile decus in aliis, &quidem non paucis, albis corporibus quaeritare coepi. Verum cum eo in genere quaedam ad se lumen trahere animadverterem, quaedam vetaro respuere, alias ex aliis observationes du cendo, Paullatim ad rerum quas Partim eXp
sui hactenus, partim jam jam expositurus sum,
cognitionem Perveni. Retinent ergo chartae poli tam longi operis vexationem, atque adeo luculentius Proferunt eam, quam a prima origine sua traxerunt, splendendi facultatem. Quae tanto admirabilior in ipsis videri debet, quam in telis, unde proxime factae sunt, quanto illae plantarum staminibus, e quibus duo haec arti ficiosissima opificia prodierunt, sunt dissimili res. Quis enim in charta recognoscat amplius linei, vel cannabini corticis antiquam formam pCandor, quo certare cum re quavis candidissima
55쪽
possit; densitas humori tamen, & luci non omni no impervia ; flexibilitas, sed plicaturae tenax; levor, tenuitas, & s quae alia ipsam reddunt spectabilem , quam distant ab uvido illo, &molli contextu, a virore, a fragilitate, ab aliis demum herbacei corticis qualitatibus 8 Verum si res non ex iis quae foris apparent, sed ex iis potius quae interiora sunt, aestimemus, nullam, vel levem saltem in haec humanae industriae
opera mutationem ejus miXtionis, quam vegeta tabilium rerum propriam esse voluit natura,
sed novam tantummodo sensibilium partium dispositionem inductam fuisse iudicabimus. Quid enim in stirpium filis, unde lintea fiunt, dein
chartae, reperire est, quod hae postremae industrichemicorum operum artifici, idest intimi is re rum compositionis habilissimo scrutatori, accurata resolutione non prodant Profecto ex chartis aeque , atque ex iis Plant rum quasi nervis, qui filatim distracti materiam telis praebuerunt, distit lat, si apte igne tractentur, aquosus humor; sequitur hunc latex alius aciditate sua linguam percellens , post oleum, mitim Primum , dein acrius, & magis multum, postremo crassum, &
56쪽
nigricans ; tandem carbonis species quaedam relinquitur terreae maXimam partem naturae , Colore. atro, acrique sapore, ab oleo, & sale, Ut vocant, alcatino intermixtis . Ut liquido constet, in serie ista universa mutationum Periisse quidem externam rerum speciem , sed quae sensibus abscondita sunt, atque ad intimam earum, & naturalem mixtionem pertinent, integra perdurasse .
XXXVII. At sive ingenita sit chartae, at ea vegetabili sua origine deducta vis illa splum dendi, sive laboriosissimo isto artificio parta ,
non poterat talis phosphorus, cujus nulla limcusque mentio a scriptoribus facta est , sine aliquo naturalis scientiae detrimento praeteriri. Multo autem minus ea omitti debent, quae deinceps experimentis in charta ipsa factis deprehendi . Haec ergo cum satis clare, ut dia Eimus, per se ipsa luceat, tum vero calore
non magno, ac certe non tanto, ut illa ve,
minimum laedi possit, eo usque fulgida redditur , ut nouua propemodum Phosphorus effecta esse videatur. Id duplici experimento comprobatum est; alteIo calor ab ipso igne, sine
57쪽
alterius solidi corporis interpos tu, in chartam immissus est; altero per corpus antea excalfactum. Primum ergo fuit hujusmodi. Superferream craticulam extensum fuit chartaceum folium, quadrangulo planoque latere superposito, quo illud craticulae ferramentis apprime.retur. Suppositae huic sunt accensae prunae, Ubi charta satis excalfacta fuit, confestim subis lato latere detracta est; inde sc, ut erat, calens objecta diurnae luci; ac demum in obscurum locum delata, Tum vero fuit multo iucundissimum chartam inusitata prorsus clarita. te refulgentem, di craticulae imaginem elegantissima intermixtione umbrarum & lucis in ea expressam intueri. Namque iis in locis, quae Iibere impetere ignei halitus e prunis emissi potuerant, nitidissime splendebat; cetera uero, quae ferramentis obtecta fuerant, cum essent consueta duntaxat luce perfusa , obscuritatis specie quadam ferramentorum figuram terminis suis perfectissime circumscriptam exhibebant . Fulgoris magnitudini etiam diuturnitas respondit. Namque ad decem minimum secunda
temporis minuta sic fulgor ille perdurabat, ur
58쪽
imago nunc memorata satis distincte cernere tur. Eo extincto, in lumine iterum ponebais tur charta a quae deinde in obscurum translata, eadem quae prius exhibebat. Haec cum saepius facta essent, imaginis nitor usque & usque debilitatus est, ut tandem post iteratam aliis
quoties lucis excitationem, extinctionemque omnino evanuerit; remanente deinceps consueto lumine per universam chartam aequali tecdiffuso is XXXVIII. Alterum experimentum ita se habuit. Lamina ex orichalco satis crassa excalis facta sic est, ut vix manu ferri posset, non pollet tamen chartae cui superponi debebat , injuriam afferre. Huic ergo superposita est; ibique tandiu relicta, dum charta incalesceret inde remota . Charta , ut moris erat, in lince posita; inde in tenebras continuo tranSlata . Praefulgens eo in loco apparuit , in qu Iaminam contigerat , cujus similiter figuram suis terminis perfectissime definitam ostendit . Cetera ut in praecedenti experimento. Hujus rei superioribus diebus iterum periculum feci, visurus aliquanto accuratius quandiu adscitus ab igne
59쪽
igne splendor in charta perduraret. Eam igi
tur ita, ut ante dictum est, consueta lamina calefactam ad pauca secunda temporis minuta luci exponebam, mox retrahebam in tenebras; statim ac evanuerat conceptum lumen, iterum prolatam in diem , moxque in occlusum reductam mihi obvertebam attente omnia obser
vanti. Quinquagies haec repetita sunt; nec ta men adscitum ab igne splendorem ante id tempus ita elanguisse conspexi, quin laminae figuram clarissime percipere in charta durantem adhuc potuerim. EX eo rempore pertenue lumen relictum est praecedentis imaginis finibus circumscriptum e quae omnia non multato post penitus defecerunt. Charta exinde lu-ici diurnae iterum objecta non alium splendorem accepit, nisi mediocrem illum, & aequabiliter fusum, quo ante nitescere consueverat, quam apposita lamina incalesceret. XXXIX. Hic vero minime reticendum est,
cum jam coepisset adventilius ille fulgor debi litari , me non semel chartae aversam faciem externae luci objectasse ; quoties autem id stactum est, laminae imaginem in ea facie mulis
60쪽
to fulgidiorem apparuisse, quam in opposita, quae & calentem laminam proxime contigerat,& saepe jam exteriore luce accensa fuerat. Quo facile intelligi possit, iterata luminis ex citatione lucendi vim, non innatam quidem illam , quae semper manet, sed igne acquisi tam in hoc phosphoro quasi deteri , & ex hauriri . Id notatum fuit jam dudum in la pide bononiensi; de quo idcirco a multis praescriptum et , si eum imbibendo lumini ap tum diutissime servare cupiamus, ne saepe in aperti, & lucidi aeris conspectum proferatur.
Non erit autem , ut opinor, inutile accuratis experimentis inquirere, an hoc idem ceteris
pariter phosphoris, quos igne Praeparamus, Commune sit; nam si fuerit, novum aliud discri men habebimus utriusque phospho1orum generis, artificiosi, & naturalis, quod fortasse no hiu subsidio futurum sit ad eorum naturam investigandam . XL. Nec minus dignum notatione visum est, lucidum illud laminae vestigium tum etiam se oculis nostris splendens exhibuisse, cum tactus judicio videretur calor omnIs e charta
