Martini Schoockii De fermento et fermentatione liber, complectens multa singularia, speciatim rationem coctionis cibi in ventriculo.

발행: 1663년

분량: 676페이지

출처: archive.org

분류: 화학

231쪽

Accendit Obsesam Ilion ,

Gaude forte tua. quae omnia ex subsequentibus clarius innotescent. Pergimus, secundo consideraturi seminis propaginem, maxime vero spiritus, qui semen foecundum reddit. Non est vero seminis materia, quam vocare licet semen imperfectum 3, col liquamentum totius corporis , quod ex toto corpore , ex humi

totius corporis humidosecernitur, ut statuit

Author libri σε se , sive is fuerit

Hippocrates, si ve Polybus, ut vult Galenus. Empedocles, teste eodem Galeno l. a. de semine c. 3. divisionem inter marem & foeminam finxit, atque mediam partem seminis complectentem partes meliores, praecidi a mare, alteram vero a foemina. Fuse sententiam utramque refutavit Aristoteles libr. r. de Gener. Anim. cap. II. & 18. item Galenus i. d. quorum rationibus aliar

232쪽

& Vallesius lib. 2. Controv. cap. 8. qui

bus nos nihil addimus. Alii ex antiquis alias de seminis materia opiniones foverunt , veritati haud constentaneas, quas qui cognoscere vult, consulat Laurentium lib. 8. Hist. Anat. cap. 2. quaest. 4. Inter recentiores hic qaoque non convenit. Fateor lubens, me non admodum alienum fore a sententia 1llorum, qui seminis materiam statuunt succum lacteum chylosum, si modo vas conveniens notum esset, per quod ad vas a spermatica deferretur. Nec hactenus mihi satisfacere potest duc tuschyliferus , a Nobili viro Ludovico de Bils

Anatomicae cultore ludustrio & indefesso tantopere praedicatus , Ut forte Oέω alibi ostendam. Eoque hactenus acquiesco in sententis, quae antiquis& recentioribus multis placuit: juxta quam seminis materia est sanguis, sive sanguinei alimenti portio redundans, frequenti circulatione depUrgata magis , ac spiritu eo pioso eoque puriori

233쪽

De Armentatis . 229 faecunda. Quod ipse quoque spiritus

nus illud άι των, juxta Enallagen , Graecis familiarem, pluralis numerus pro singulari accipitur )de naturali generatione accipit. At nolo hoc pretfacte urgere. Videtur autem purior hic sanguis, & simul oleaginosus, per arterias spermaticas originem trahentes eX

arteriae magne trunco,&venas sper ma-CaS,ortas eX Ven cavae trunco, ad testes

deferri, ut ulterius ibi elaboretur. Arteriae autem hae & venae ab utroque Iatere in testes quasi inoculantur ;& infinitis modisantequam eb deveniant con-Volvuntur, ut putentur vulgo vitium tenellos capreolos referre: quod provido consilio a naturae architecto factium est , quo sanguis per anfra istus exspatians subsidio circulationis purior redderetur. An vero in ipsis testibus, semen coctione ulteriori perficiatur ,

234쪽

expedire arduum. Non convenit hie linter ipsum Aristotelem & Galenum. sille lib. s. de Gen. Anim. c. 7.eXpresset facultatem seminis elaborandi negat te- , stibus, alios iis usus assignando. Contrarium Galenus tuetur in lib. de Semi- ine, & alibi. Recentiores quoque , qua

Medici, qua Philosophi inter se dissentiunt , quibusdam Galenum, aliis Aristotelem propugnantibus. Quanquam autem Viri summi, quibus omnia 'alias defero, existimant semen jam elaboratum , a testibus, qui exugant sive emulgeant serosam ipsius substantiam, perfectius reddi; putarim tamen iis non esse denegandam vim conficiendi semen : praeterquam enim quod hoc videtur exigere substantia eorum, semini conspissato , aut quasi congelato similis 3, amplius in grandiorum bellua .rum testibus circa membranam interiorem, quam plurimi de vix numerabiler

Venarum arteriarumque ramuli animadverti possunt: qui certe non videntur ser-

235쪽

Da Armentatiora. tur servire solis testibus nutriendis. Videntur vero non soli testes, sed & ve. siculae seminales, ac prostatae, semeni quoque sui generis elaborare. Quo for.

te convenienter retuleris illa, quae habet Harvaeus eXerc. 6 F. occasione Cer-l vorum & damarum accurat sit me a se

consideratorum: Dictu mirum inquit

quanta maribae coitin tempore, tum inve-

sculis seminariis plurimum distentis , tumi etiam tu lecticulis abundet geniturae copia. t Semen hoc generatur non modo in maribus, sed & in faeminis. Quae cuml testes habeant, nescio cur viri summi cadavera testium vocent ἀυτο φ pquoque suadente semen continent, du bio procul in illis elaboratum. De usu hujus seminis postea videbimus ' Interim non aeque perfectum est hoc fre- minarum, quam Virorum semen, quia nec aeque perseete elaboratum est. Non displicent per omnia, quae habet Accuratissimus Higmorias l. i. Dis'. Corp. hum. pari. q. cap. I. pag. IOI. P -

236쪽

inquit semen in maribus niteris- rem elaborationem subit , quam in faminis, nonsolum enim testiculis & Parastatis elaboratur, sed θ vasis deferentibus &prostatis ulterius aliquantulum perscitur. In Iaminis vero a vasis spermaticis praeparantibus dictis, atomos eliciunt testes , iisque , nullam ulteriorem praeparationem subeuntes, ad tempus coitus conberpantur. Sed quum genitalem spiritum in seminepotissimum considerandum eise dixerimus , unde ille elaboretur, indicandum ' Nullum vero dubium est, ipsius materiam eandem esse, quae spiritus vitalis, & animalis; seu ignem illum caelestem , abunde jam antea a nobis consideratum; & quidem, ut proacimam quoque materiam tangamus, eum

ipstim, ut jam admisit rationem vitalis& animalis spiritus, qui per ductus jam

indicatos cum sar'guine delatus ad testes, ulterius elaboratur & perficitur.

Nam qualitatibus hunc perfectissimum seu genitalem spiritum , ab eodem ,

ut vita

237쪽

De Fermentatione. 233 ut vitali & animali differre, multa sua-i dent. Considerentur oves solummodori Certe foeminarum, in ipsis agnis hocl observare est ) caro multo tenerior est, quam arietum: nec odoris gravitas in horum carne se prodens,assatione quoque emendari potest. In hircis vero, graVeolentia nares quoque offendens, Occurrit. Nullum enim dubium est , quin portio aliqua seminalis materiae, excepta illa, quae reconditur in Pro- statis, juxta Medicorum principes custodiendo & ulterius perficiendo semini destinatis; & ea, quae destinatur te stium muttimento & consequenter hujus quoque spiritus una cum sanguine superflua, juxta ordinarium circuitum, refluat ad cor, & inde per totum corpus distribuatur ; unde tempera menti mutationem provenire certumost: quam in pubescentibus juvenibus, ob spiritus hujus praetentiam, graVior quoque vox arguere solet. Ne vero Mnitalis hie spiritus progenerationadestin

238쪽

destinatus, qui est subtilis valde,essive- iret, illigatus est materiae oleosae, vii it: cidae, ac tenaci, in ea partes suas expleturus, ubi in arvum genitale pro- talus fuerit. Quaerunt hic viri egre gii, an non quaedam fermentatio no trari debeat in ipsis Testibus, quando semen in illis elaboratur Scio, vulgo i adduci testiculos castoris, quorum gra sevis est odor,& verris testes recenter ex . sectos, quorum subinde gratus &ju- cundus odor notatur. At, quae consequentia, a re ut odorifera, ad illam agnoscendam tanquam fermentum zSi testes statuantur , ut multi volunt quos tamen non sequimur, ut modo

diximus renibus similes & solummodo seminis iam pr parati serosiores parestes ex ligant, nulla equidem fermentatione opus fuerit. Atque si quod verissimum videtur) elaborent semen, non magis hic agnoscenda erit fermentatio, atque in corde sanguinem ut lupra vidimus coquente.

239쪽

De Armentatione. 236Ies hic cluntaxat νε ιν agnoscit. lib. .

concoctum calidius es : quale id quod iis sum est: facundius autem quod istissus est.

Sed, quanquam non occurrit fermentatio quaedam, adhoc ut exsanguine elaboretur in testibus semen, ob rationes antea propositas: per lamen tamen multiplex fermentatio provenit. Adeoque non displicent prorsus, quae habet Willis cap. s. de Fermentatione:

In foeminis a fermentatione inquit se

recte habente, facies colore forido eleg mi suffunditur, color vegetus di copiosus existit; insuper cruoris massa nimis luxurians, quovis mense catameninum fluxu depleri necesse habet: cum autem deficii hac ab utero fermentatio, fiunt tum virgines, tum mulieres pallida, ac velut exaraues,anbriosa , , ad motum quemvis inepta. Etiam in viris a fermento heminali, caloris buviantia , rires i υbusta , vox Ρmr

240쪽

ct uirilis barba ρο 'lorum eruptio accedunt propter hujus defectum Hs minantur viri , scit. vox gracilis, calor debilis, o deste

ratio barba inducuntur. Quae omnia via egregius, quod de Fermento ex prolata se agere instituerit, demonstrasse de buiiset. Nos, ut omnia pateant, in i tium faciemus a viris: Quiquando asillam aetatem pervenerunt, ut sangu

redundans non amplius in augmentulit

corporis cedat, sed semini vice materiae destinetur, contingit illud, quod dicit Philosophus L .Hist. Anime. I. Mas inquit) semen genitale accipit magna ex parte fere anno peracto bis septimo , simulque etiam pubescere, eo ct vocem ma

rare incipit. licet eodem capite doceat, semen perfectum elaborari consuevisse demum anno primo supra vigesimum, quo mentum pilis contegi ut plurimum incipit. Putant multi barbae pilos, ut & axillares, eosque, qui obscoenas partes integunt, ex frateria seminali suscitari, quod ordinario illo

SEARCH

MENU NAVIGATION