장음표시 사용
241쪽
tempore enascantur , quo univer tum
corpus semine turget, & prurigine qua-
libidinis concutitur. Ego vero malim dicere, pilos radicem a prima nativitate incute habentes, aspiritu seminali concitari ad eruptionem usque; quasi vero alimentum, sive materiam, , esse fuliginosam sanguinis portionem, seminalibus effluviis contemperatam. Si enim sola seminalis materia, materia foret horum pilorum, colore utique responderent semini, quod album est. sed per experientiam contrarium constat, cum virorum barbae coloreaeque distent,atque capitis capilli.Nam,
quanquam non sit negandum,portiunculam aliquam seminis, materiae illorum pilorum destinari, praecipuae tamen materiae rationem habent fuliginosi & superfui sanguinis humores , aut verius eorum halitus, qui reliquae pilorum materiae permisti, pilis quoque colores imprimere solent. Iuxta quem senium accipienda est Galeni sententia,
242쪽
tentia, lib. a. de Temper. cap. . cum si nigrum pilum ex faeculento atrae bilis trecremento produci statuit, flavum ex iflava bile, album ex pituita, & rufum ex permistione bilis atque pituitae. iQuod inde comprobari videtur, quia iiii alba vitiligine pili albi subnascuntur, iob copiam pituitae subcutaneae, quae per pili substantiam se insinuans pilum album esticit. Quomodo & in Alopecia, tum pili, tum cutis ipsis, a substra
to humore colorem mutuantUr, qua
re & Galenus & medici Practici majorum gentium, monent ad dignoscendam Alopeciae caussam, pilorum cOlores inspiciendos es e. Quid quod multorum animalium pili a cute colorem assumant , cum enim illa sit crassior, pilorum alimentum retinet , ipsique, ac pilis consequenter colorem si um imperiitur. Sed, despiciamus, qua ratione contingat barbam,& in reliquis corporis partibus pilos, per fermentationem prorumpereἶ Scilicet quando cum semine
243쪽
semine, in testibus, ut antea Vidimus, nito, spiritus genitalis primitus cla-norari incipit, & cum finguine superfluo circulatur, sanguinem alia ratione , quam antea fieri solet, agitat; atque, per illam agitationem provenit sanguinis quaedam ebullitio, seu fermentatio improprie sic dicta, per quam contingit interius reconditos pilorum surculos in cute labia contegente, propelli usque ad cutis poros e cumque mox, ad primam seminalis spiritus agitationem , sum ciens pilorum materia non confluat prope illam partem ubi pili nascuntur, ex tenuiori parte materiae seminalis, cum maxime per hanc fermentationem attenuatae, tenuissimi
flocci, illique candidi & lanet subtilis-n me carminatae non absimiles prorumpunt, quae prima barba a Latinis lanugo, a Graecis vocari solet. Glosse lanu-δο , ιουλ ,-Lucan. lib. t o. Phars.
Vix ullasusicante tamen lanugine malaS. Nam
244쪽
Nam prima Ianugo, ut loquitur Properi, lib. 1. Ei 6. est candidissima: adeoque recte dicit Poeta , Ianuginem neutΙ- quam fuscasse malas. Hinc intelligi quoque potest, quid velit Philosophus
libr. a. de Gen. Anim. cap. a. quando ldicit, quod in libidinosis
maturius se prodant: cum enim hi maturius semen conficiant, eoque abundent, non possunt non quoque citius
in illi hi pili prorumpere. Porro in VI-ris ab hoc quoque spiritu pro Venit rΟ- . bur , cujus indicium quoque Iaciunt pili asperiores &horridiores. atque quo aliquis barba horridiori, & pilis ma-
is asperis constante gaudet, eo quo- rue robustior nec absque caussa cen- setur. nam quo seminis spiritus eli copiosior eb ad fermentandum est aptior, initioque & plures pilos & arctius con- iunctos protradit. unde asperitas. Quare :Qui aversantur raram barbam, non modo primam , sed & subsequentem saepius: abradi curant, quo per plures Poro , eosque l
245쪽
fermentatrone. et Ieosique reclutos erumpens barba conferta Scaspera magis sit. Quod vero sie minis copia Vires animalibus conciliet in equis quoque & Tauris videre est' Noti sunt hi Maronis versius: l Sed non usta magis vires indui triu*matistum venerem, j cvit stimulos averte
Sive Boum , sive, cui est gratior usus, equorum Atque ideo Tauros procul, atque in δε-la relegant Pasua, pos montem oppositium, o trana flumina Leta : ut intus clausos satura ad praesepia
Carpit enim vires paulatim, uritque ridendo
Contra caballus ut notum est equiso nibus ) semel duntaxat cum e Qua con giemus, languidior redditur , & mul- tum de suo pretio decoquit. Eodem tempore, non minus in maribus, Quam
246쪽
24 2 1 ara. Scbοοchiis , foeminis vox gravior redditur. quod lspiritus hic genitalis, per validiorem t
ebullitionem, procuret vehementiorem s& celeriorem aeris per arteriam aspe- ram eX pirationem. quam rationem tan- .git ex parte quoque Aristotele SSeq. I I. .
Probl. 3. Quando spiritus hic genitalis febullitionem in sequiori sexu procurat, tquod contingit circa annos pubertatis, inon modo circa pudenda prorumpunt i
Pili , vox gravior redditur, sed per
hanc quoque agitationem contingit,Je- Das, quae ad uterum & cervicem illiust constitutae sunt, reserari, adeo ut san- guis redundans, & quoque mense eX--
cerni solitus, colligi incipiat. Quanquam autem, hoc ipso rem pore, multis j- adolescentibus harmorragia frequens & copiosia obvenire solet, per hanc secundariam fermentationem apertis Venis, que ad nares pertingunt,non tamen ordinarii iis contingunt menstruq sanguinis purgationes quicquid enim in iis superest sanguini. , partim per calorem
247쪽
De Fermentatione. . 2 3l fortiorem, quo prae faeminis gaudent,l partim per multa & valida eXercitia, quibus faeminis interea in otio & quiel te aetatem transigentibus) intenti sunt, absumitur. Hanc ob caussam e X perien- tia testatur, rusticas mulieres urbanis steriliores esse, quod ob continuam corporis agitationem de jugem laborem, in iis menstreius sanguis, sine quo conceptio fieri non potest, magnam par tem minuatur. An vero menstruum aliis quod fermentum ut statuit, sed non probat, Willis admitti debeat,alio loco eX pendemus. Denique, quando pubescunt puellae, per fermentationem, antea delinea tam quod se per totum corpus diffundat, mammae turgidiusculae redduntur, ipsaeque lum temporis dicuntur statrare, seu sororiare. Festus: Fratrare puerorum mammae diiuntur, cum pyti In tumescunt , quod velut statres pares oriuntur, quod etia in in frumentos i-ca facere solet. Plaut. Tribularia, prout correxit Josephus Scaliger :
248쪽
-Tunc pastilla primitus Fraterculabant, illud volui dicere Sororiabant, quid opus es verbis. Quo vero fermentatio, in ipso opere genitali occurrens, manifesta sit, tria dist in die iterum considerabimuS. I.Oestrum libidinis, quod acre & vehemenS, non modo in bestiis, sed & hominibus esse solet. Spiritus ergo genitalis seminii nexistens, si contigat aut a calore interno, aut a calore externo eXcitari,
movet humidum, cui inexistit, atque recurrens sanguis, totum corpus per fermentationem hanc vehementiorem agitat. Calor autem intrinsecus, spiritum hunc agitans, est sanguis fervidior, qui semini jam elaborato admixtus, spiritum ei inexistentem agitat ea ratione, quam supra descripsimus: atque, calorem e Xternum hic plurimum posse, ostendunt omnis generis animalia, primo vere in Venerem ruentia 'o'o caeli ioni exulcitante genitalem spiritum: ut tunc exclamare liceat cum Columella
249쪽
De permentat e. lumella lib. Io. quo agitur de horticul
mundi. NInc amor ad coitus properat, nunc sit ritus orbis
Bacchatus Veneri, stimuli que Cupidinis
se suas adamat partes o fatibus i mplet. Praeterea , eYternum calorem hic multum posse , inde patet, quod populi qui ad Austrum & in regionibus calidis habitant, libidinosi magis sint, quam illi , qui in regionibus frigidis & aa
Septentrionem. Denique,eXternum cac
iorem, provocatum quoque, hic multum posse,inde patet . quod qui in Venerem putrent, frictionibus & palpitationibus libidinem provocare consue Verint. Notum diettim nequam Petro nii: Tanto magis impedit inguina, quam ingeniasticare. Atque alterum illud Iuvenalis de sene, Sat. IO.
250쪽
-- coim iam longa oblivio: vel piConeris, jacet exigi ctis ramice nervus,
Et, quampis tota palpetur nocte,jacebit. Martialis lib. II. Ep. 7. Truditur O diu tis pannucea mentulatus , Poc levat extinctum sollicitata caput. Sed misi a facio Sacra haec Operta ne a. Ab intrinseco influentem ad testes calorem , servire inflammandae Veneri, omnium, qua Medicorum qua Philosophorum testimonio claret, qui, astipulante quoque experientia,pronunciant, cholericos, eo, quod calidiores sint, Veneris quoque appetentiores esse. Atque hqc ratio est,quod Vulcanui a Poetis antiquis, Philosophis naturalibus peritissimis, fingatur maritus Veneris, quod ignis ille, ab interaneis partibus
procedens,Veneri exacuendae cum primis ser viat: ut gnarum quoque ipsi Augustino erat lib. ro, adversus Faustum
Manichaeum cap. 9. Inde, quod frigidiores ut plurimum senes sint, atque, AristO-