Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Σ Gedeonis Gladius.

Romae Summo Pont. praesente, teste Card de Lugo, non utantur porrectione calicis, & patenae, ut mos est Latinis, sed con tactu Arae, in qua est calix: haec autem ad eandem reducitur Latinorum materiam ς est namque mediatus calicis contactus. Circa ministrum Sacr. Poenit. millenae sunt controversiae , ac probabiles opiniones : pariterque de ministro Confirmationis in dubium vertitur adhuc: an simplex Sacerdos ex Summi Pont dispensiatione valeat illam ministrare.

Circa subjectum Sacramenti Baptismi, & ex parte Iuris ,

dubitatur, an valide conferatur per manus, sive pedis, Vel alterius partis a capite ablutionem: eX parte facti vero: an talis sit

capax, ut si nascitur monstrum, de quo dubitatur ; an sit Anima rationali praeditum. a Praemitto secundo, illam opinionem probabilem carentem certitudine metaphysica; sed consuetam, & approbatam in Ecclesia, esse certam moraliter; ac proinde quamvis opposita sit tutior; ipsis tamen est tuta, periculoque caret: ut est contactus Arae, quo utuntur Graeci in conferendo Presbyteratus Ordinem : vel consecratio Episcopi a duobus Episi opis.& altero Abbate, & similia in Ecclesia consueta: unde non est dubium, his ussitatis materiis uti, illicitum non esse, sicut, nec illicitum

est absolvere poenitentem cum Attritione cognita ; etsi certum non sit omnino, contrariam opinionem requirentem Contritionem esse falsam, ut constat ex Decr. AleX. VII. quo dato, securius esset accedere cum Contritione, quam cum Attritione cognita: attamen , quia opinio asserens Attritionem fusticere , nedum est probabilis, sed tuta, tum ex Conc. Trid eam approbante; tum ex communiori Theologorum sententia ; tum ex Decr. Alexandri; tum ex praxi Ecclesiae, & fidelium: ex praesenti damnatione non exploditur.3 Sermo igitur est in praesenti de illis opinionibus mere probabilibus, quae nullo modo sunt ab Ecclesiia usitatae; quapropter

non sunt tutae, cum id, nec ex se, nec ex Ecclesiae habeant usu;& alias versantur in concursu alterius, quae est certa materia , vel firma Sacramenti; quod non evenit quando utraque est ab Ecclesia usu recepta . non est enim tunc altera illarum adeo determinate certa, ut alteram excludat & hoc patet ex Verbis rei a

22쪽

Propositio L 3

relatae propositionis, ubi sermo eis de Opinione tant tim probabiali in tutioris concursu ; non autem de tuta, etiam in tutioris conflictu: unde locum non habent quorundam scrupuli, quibus an-suntur in proIatione Verborum vel de intentione in Sacramen . tis conficiendis dubitant: quoniam, etsi melius esset verba sine alicujus literae diminutione proferre, & actualem intentionem habere: tamen citra dubium est, & tutum, sussicere virtua- Iem intentionem; & prolationem Verborum, quae sensum non mutat satis esse, ut docuit Angelicus 3 p. g. 6O art. a Antequam autem ad hanc propositionem impugnandam

accedamus, oportet sensum ejuS verbalem CX planare : videt ut

enim si bi contraria, dum in principio asserit, Non et illicitum uti opinione tantum probabili; &in fine infert binc sententia probabili

utendum non est iu collatione Baptismi, Ordinis Sacerdotalis, aut

Episcopalis. Quod est contradictorium illius primi dicti. Quo.

modo ergo ex ilIo infertur Pro quo sciendum est, quod illi Doctores, qui asserunt non esse illicitum uti opinione probabili in Sacramentis conferendis ,

sicet falso: limitant tamen hoc dictum, ut in aliquibus casibus non liceat ,& in his, aiunt, non peccare contra reverentiam debitam Sacramento , sed contra Charitatem proXimi. Catius, quos excipiunt, habentur apud Tambur. loco cit. his verbis. Nise tamen obsiet usus, oe consueturi Eccl , veI tacitum palmim cum suscepturo Baptismum, & Diana loco cit. addit periculum gravissimi detrimenti: quae sunt eaedem exceptiones, ac illae adductae in propositione, ubi dicitur, nisti vetet lex, coΠν utio, aut pcriculum gravis damni incurrendi , & quia supponunt consuetudinem, aut legem, aut periculum gravis damni in Sacramento Baptismi, Ordinis Sacerdotalis, aut Episcopalis, ideo imserunt , non ex primis verbis, sed eX exceptionibus additis , illa postrema verba, in quibus dicitur οῦ binoententia tantum probabili M'. Ex quo sequitur intentionem Summi Pont. esse damnandi illana propositionem absolute, itaut opinione tantum probabili

23쪽

Gedeonis Gladius.

non liceat uti in Sacramentis conferendi relicta tutiore, non solum in illis casibus exceptis, sed in omnibus quia videlicet per hoc fit injuria, & irreverentia Sacramento; ac proinde , etiam si aliud non obstet, &in omnibus Sacramentis , non so lumin illis exceptis, illicitum est. His proiissis.s Dico primo. Illicitum est in Sacramentis conferendis uti opinione tantum probabili relicta tutiore de valore Sacramenti,

tam circa materiam, quam cinc a formam : quam etiam circa ministrum, & subjectum eXtra casum necessitatis. Colligitur ex S.Th. infra adducendo, eam docet Nugno εο. an Σ .dissicula. 3 in rest ad arg. fuse probat Mag. Minutulo Siculus Ord. Praed. in lib. de opin*rob.art. I conclus. 2. & cceteri Tho-mistae, qui id asserunt de aci ibus humanis, a fortiori id asserere tenentur in conficiendis Sacramentis Prob: Primo Ang. Doct. authoritate, qui I .p q. 6O. art. 7. a 2. ait: licet in qualibet lingua contingat diversi vocibus idem signiscari ymper tamen aliqua illarum vocum est, sua principalius, ct comu nius homines illius lingui utuntur ad boc signi sicanaeum, ct talis vox af- sumi debet in signiscatione Sacramenti. Ubi observa S. Doditorem non esse contentum opinione probabili r CX cladit enim vocem

idem significantem, si non sit principalior, re comunior; & tamen probabile est per illam estici Sacramentum, stum idem significat, & requirit principaliorem, S comuniorem, de qua nullum sit dubium, sed sit certa, & tutior.

Probatur ratione . Utens Opinione tantum probabili relicta tutiore irrogat Christo institutori Sacramentorum irreverentiam in re gravi; ergo peccat mortaliter, & consequenter illicite agit. Probant. Institutorii irreverentia fit si contra, vel praeter ejus institutionem fiat ; adhibendo autem materiam , Vel formmam probabilem relicta tutiore de validitate Sacramenti, sit contra institutionem 1acramentorum Auctoris, videlicet Chri sit: ergo ei irrogatur irreverentia . Probatur minor, quia intentio institatoris est, ut Sacramenta fiant adhibita sorma, & materia certa, quod patet a paritate aliorum Legislatorum, qui requirentes aliqua media ad finem, ea certa non probabilia requirunt: sic Observamus in aetate requisita ad sacros ordines fuscipiendos, Vel professionem emittendam, di similibus: & etiam

24쪽

wgitio I. ue

m ipsa Sacramentorum institutione, pro quibus Christua ipse materiam , & formam determinavit: sed qui utitur opinione tantum probabili , relicta tutiore , non adhibet certam formam, & materiam, sed quae dubio subest, an in re sit talis necne: ergo facit contra institutionem Christi. Confirmatur . Probabilitas opinionis efficere nequit esse veram formam, aut materiam, quae in re talis non est; & alias

Sacramentum non conficitur, si forma, vel materia vera non esset : unde comuniter asseritur Eucharistiae Sacramentum non confici, si panis revera non sit triticeus , quantumcumque talis existimetur: similiter de Attritione, aliisque Sacramentorum materiis eorumque formis : ergo utens tantum

opinione probabili de validitate Sacramenti exponit Sacramentum periculo nulli tatis: atqui exponere Sacramentum periculo nullitatis est magna irreverentia Auctori Sacramentorum Christo ; videtur enim uti rebus tam sacro, sanctis pro suo libito; nec minor irreverentia est ac illa , qua quis simulat Sacramentorum administrationem , de quo infra : quod liret non faciat ea intentione , ut irrideat Sacramentis , vel ejus institutori; tamen actio ipsis est par-Vipendii contemptus, & irrisionis, eo modo, quo infra dicemus cum S. Th. de adducente Deum in testem mendacii: ergo iste talis peccaret mortaliter,& illicite ageret ex hoc praecise capite .

6 Dico 2. Etiam in casu necessitatis, illicitum est uti opinione tantum probabili, relicta tutiore de validitate Sacramenti, si probabilitas sit circa materiam, formam , aut subiectum capax Sacramenti; secus verbsi sit circa ministri jurisdictionem, quando haec dependet ab Ecclei ia. Prob. 1. Non sunt facienda mala, ut eveniant bona; sed malum est, & illicitum ex se uti opinione tantum probabili ;α necessitas non tollit, quin tunc eXponatur Sacramentum

periculo nullitatis ; quin materia subjaceat dubio, & consequenter fiat contra Christi institutionem; licet aliquatenus minuatur irreverentia; quia non fit pro libito, sed ad consiliendum saluti proximi, ergo nec in casu necessitatis potest quis uti opinione probabili de validitate Sacramenti. 7 Dices primo. De duobus malis minus est eligendum, ut

25쪽

6 Gedeoriis Gladius.

habetur cap. Duo mala, sed minus malum est exponere Sacra. mentum periculo nullitatis , quam animam aeternae damna. tioni , Cujusmodi eveniret, quando infans morti proximus esset baptizandus, nec haberetur aqua, nisi rosacea: vel monstrum natum moreretur , nec posset eXpectari certitudo, an anima rationali careat: ergo in his casibus ,. vel similibus non illicite quis uteretur opinione tantum probabili, relicta tutiore de validita.

te Sacramenti.

At totus 'hic discursus falsus est; & ut a minori incipiam:

falsum quidem est esse minus malum eXponere Sacramentum periculo nullitatis, quam proXimum periculo aeternae damn

tionis: ratio est, quia illud est malum culpae, hoc vero est malum poenae; at majus malum est malum culpae, quam malum Pinnae, ut docet Angelicus I p q. 8. ar.6.ium . quod duplici ratione probat, & se explicat de malo tam sensi bili, quam de pruvatione Gratiae, & Gloriae. Tum etiam, quia, nemo tenetur

Vitare malum proximi cum damno proprio spirituali; licet pro

bono ejus spirituali teneatur cum damno proprio corporali, ut docet eXpresse S.Th. a. a. . 26. ibidem late Bann. &alii , α etiam S. P. Aug. lib.de mendacio, ct contra Mendacium; qui non admittit mendacium esse dicendum, neque ad propriam Vitam tuendam, neque si salus animae proximi periclitetur: in casu autem necessitatis non cessat ratio irreverentiae debitae Sacramentis, S periculum nullitatis, ut probavi; unde etiam in eo casta non desinit esse malum conficere Sacramentum cum so ma , vel materia tantum probabili.

Μajor quoque non benb adducitur in proposito : nam , de duobus malis minus esse eligendum, habet locum, quando alterum eorum necessario debet eligi ab operante; in praestenti autem , non est actio elicienda ab eo, qui conferre deberet Sacramentum, damnatio infantis , sed est ab ipso permissa, cum non possit rite ejus indemnitati consulere; non sunt enim facienda mala, ut mala vitentur, ut loco cit. ait S. Aug. Secundo, quia illa regula locum habet, quando minus malum clauditur in majori, tanquam pars in toto, & unum eorum necessario debet eljgi: quapropter parato ad furandum 1 oo. aureos, si aliter non possum eum retrahere, possum consulere, ut furetur decem i

26쪽

Propositio I. 7

quia in tali casu non consulo malum, sed mali diminutionem , duod est bonum: non autem si mala disparate se habeant, potest alterum eligi: si namque infidelis mihi proponeret, vel fornicari vel pejerare, & ad alterum eorum cogeret: neutrum elioere licite possem unde S. Aug. Ac. cit. non eXcusat Loth a peccato, eo quod civibus Sodomae obtulerit filias stuprandas pro evitando majori facinore , quod committere tentabant cum Angelis ejus hospitibus sub forma iuvenum . .

8 Ex his confirmatur iterum conclusio . In tantum lest illicitum uti opinione tantum probabili, quia exponitur Sacramentum periculo nullitatis; ideoquo per adversianos ita casta necesIitatis licitum est, quia saluti animae consulitur hocque per ipsos esset majus malum : at in tali casu non cessat periculum nullitatis; & alias ita peracto Sacramento non certo consulitur saluti Animae, quia si revera Sacramentum in eo casu non conficitur ,. nihil saluti animae prodest . Hoz supposito sic argumentor. Expositio Sacramenti periculo nullitatis est certa, etiam stante necessitatis casu , ω quod inde sequatur salus animae est incertum; sed in nullo casu est licitum facere malum Certum pro bono incerto consequendo: ergo in casu necessitatis

Ex quo sequitur multb minus licere ad effugiendam momtem comminatam a Tyranno , posse adhiberi formam, aut materiam probabilem tantum, relicta tutiore, puta, baptizando sub hac forma: in nomine Genitoris, Geniti, & Spirati; vel cum aqua rosacea, & similibus. 9 Dices 2. In casu necessitatis, quando, ex gr. non adsit aqua naturalis ad baptizandum infantem morientem, suppetat autem rosiacea; non diceretur miniis probabilem sequi, tutiore relicta nam non deseritur, nisi id, quod in promptu est; tunc autem non adesset: ergo pro casu necessitatis non urget damn tio nec ad ipsum est extendenda, cum dicatur , relicta tutiora. Resp. negando ant. Pro quo , nota transitum, qui fit in ejus probatione , diim a relictione opinionis ad relictionem materiae

transiit argumentum: in eo namque casu,t verum est. non desierimateriam certam, & tutiorem, cum non adsit: attamen etiam pro eo casu concursus opinionum ver satur : absente namque

27쪽

aqua naturali, de rOiacea, quae praesto adest, duplex circumsentur opinio: altera asserens non esIe legitimam Sacramenti BD ptismi materiam cum non sit naturalis aqua, aquam es te certam materiam citra dubium est , & haec est tutior : altera pro pugnans esse aquam naturalem, legitimamque materiam, &haec est solummodo probabilis, minus Ue tutas cum per eam periculo nullitatis exponatur bacramentum: qui ergo hac opini ne uteretur, in praxi tutiorem relinqueret, minus' tutam eligeret: hoc autem damnatur in praedicta. propositione, in qua de opinione est sermo, dum dicitur, uti optione tantum probabili , relicta tutiore; & ex verbis ipsius Diplomatis Pontificii constat inhibexi, ne quis ad praXimi aliquam harum opinionum deducat.

pias irreparabili ter perire vi scera patientur humana ζRespondeo, in his casibus posse sub conditione ministrari Sacramentum, puta dicendo, si es capis, quando dubium est ex parte subjecti: si haec est vera materia, si dubitatar de ipsis sic enim satis consulitur saluti animae in extremis periclita tis , Vitaturque periculum irritandi Sacrame tum, ac irreverentia , ct ita Parochi instruuntur ex Rituali Rom. edito a

a1 Quo ad secundam, partem de ministro, cujus Iurisdictio dependet ab Ecclesia ; probatur , quia in his casibus censet uxEcclesia suam Iurisdiectionem conferre: non potest autem Eoclesia efficere, ut sit vera materia, vel forma quae de factota. lis non est: ex quo pater ratio discriminis c ira Non tamen id admittendum extra casium necessitatis, ut identur contendere Less. Suar. Sancti. Basil. Pont. & alii apud Tambu locos . PLA. n. a I. quia. non est, praesumendum EcclC-siam conferrojurisdictionem pro libito , sed tantum pro neces scate: unde N uginooc. cit. quo sequitur quam periculosumst eligeraris confusione min rem dulium . t Nee obstat,

habetur,i error

inde inferatur etiam opinionem probabilem l heologprum ja-risdictiQnein tribuero . Non , inquam, obstat; quia et i m in

lanis

quod dicitur L Barbarius de ollic. Praetoris,. Ubi a comunem vulgi tribuere iurisdictionem . . un

28쪽

hoibus favorabilibus non esse iaciencam tentionem aci similὸς cstus, nisi ad ipsos extendantur verba legis juxta propriam significationem, vel naturalem , vel civilem, Vel nisi aliter cogat necessitas; docet idem Suar lib. 6. de legibus cap. 3 n. 3. . oe 9.oe . . Gloss. Butrius, Salas, & alii ab ipso cito item Bona .deteg. q. I. punct. I P. nu 26. quod praecipue locum habet in ptae senti, cum concessio dependeat a voluntate Legislatoris, & hoc est, quod ait Minutuli in resp. ad s.ante s. conclus quod per cit. legem sa a-ci tum est titulum coloratum , erroremque comunem tribuere jurisdictionem; non reperitur autem alicubi decisam opinMnem probabilem jurisdictionem tribuerS. 13 Dices. Ecclesia toleravit usquemodb opinionem,quae est fere comunis, asserentem, quoties minister utitur jurisdictione probabili, quae sit solido probabilis, Ecclesiam supplere; sed

hoc est dare jurisdictionem per rati habitionem de praesenti: ergo etiam extra casum necessitatis licitum est uti opinione probabili

in puncto iurisdictionis.

Resp:quidquid situ, an Ecclesiae tolarantia tribuat jurisdictionem deprςsenti;hoc enim longe diversam est a casu,quo Epii copus videt coram se aliquem consessiones excipientem, siletque ;hic enim est circa praxim tolerantia, ibi vero circa opinionem& revera Ecclesia usquemodb sustinuit opiniones, quas modo damnavit, non autem arbitror impune fustinuisse aliquem iritima confieientem Eucharrstiam. Dico igitur, , m nunc illam opinionem non tolerare; cum enim decernat, illicitum este uti opinione probabili relict a tutiore de valore Sacramenti in Sacaamentis conferendis ; & Iurisdictio ministri ad validitatem pertineat , ac in conferendis Sacramentis erigatur, jam ipsam amplius non tolerare, lateri opus est . Nee obstar, quod de Iurisdictione specialem non faciat memtionem: nam ubi lex non distinguit , nec nos distinguere debemus ; praecipue cum aliquid fab generalitate verborum legis comprehenditar,. cujusmodi est in praesenti,& nu Ilum indE in- Commodum obvenit ; ur evenit etatra caesum necessitatis, . Tum etiam quia, gratis admisso, quod per praedictam proposit sonem suo Decreto, his verbis : intendens tamen SanctitasPaprTE

29쪽

1 o Gedeonis Gladius.

hoc Decretum alias promisitiones in ipso non Ursas , ct Sanctitat; suae quomodolibet oe ex quacumque parte bibitas, vel exbibendas tit latenus approbare; per quae patet tolerantiam hujus opinioni;& cujuscumque alterius aboleri. Et quamvis dici possit tolera re , dum positive non reprobat . tolerantia hδ α , quae ad alatius est quaedam in disterentia, dum neque approbationem comtinet , insufiiciens esse videtur in hoc casu, in quo eXigeretur positiva tolerantia ; haec enim in tantum tribuit Iurisdictionem, inquantum est tacita concessio, &rati habitio: non censetur autem raetum habere, qui protestatur nolle approbare. Excipienda tamen esset bona fides poenitentis accedentis ad Confessarium, quem sciebat potestatem habere,. inscius cum

sit, an illi spiraverit facultas, qua utitur confessarius opinioni probabili innixus: validum enim existimo in hoc casu Sacra. mentum ratione tituli colorati, errorisque comunis: illicite tamen minister ea facultate uteretur1 Hinc deciditur triplex quaestio circa Bullam Cruciatae , Prima esst, an valide absolvat approbatus in aliena Dioecesi. Secunda , an ille, qui fuit approbatus in eadem Dioecesi , sed ei spiravit facultas, quae erat ad tempus concessa. . Tertia, an Regulares uti possint privilegio Bullae , ut eligant confessarium, praeter praefinitum a Superiore, qui eos a reservatis absolvat. Duae primae, teste Tambur. paribus utrinque armis versantur inter Doctores, tam pro negatiVa, quam pro assirmativa: circa tertiam parum roboris habent assirmantes, cum eXpresse ei refragetur Urbani VIII. Decretum: supposito tamen pro utraque parte esse probabiles opiniones, & quicquid sit de majori probabilitate quae praecipue pro negativa in secundo, & tertio

casu mihi videtur perspicuaὰ nihilominus dicendum est: in nullo horum uti licere assirmativa sententia, nam, licet probabilis sit opinio aflirmans; negativa tamen est tutior, non solum comparative ad oppositam, quae sit tuta, sed quae est: mere proebabilis ; atqui non possumus licite sequi tantum probabilem, relicta tutiore: ergo non est licitum sequi opinionem assirmantem.

in hac materiae.

is Hinc emergunt duo dubia non parvi ponderis; quorum Primum est: an poenitens, qui repentino correptus mori, , VO'

30쪽

Propositio L I1

ce.aut simis petit consessionem, sed antequam advocetur SMeerdos sensibus destituitur , itaut in Sacerdotis praestentia, nec confiteri in genere, nec signa doloris, & desiderii confessionis exprimere queat, possit a superveniente Sacerdote absolvi, obtestimonium eorum, qui aderant, quando desiderium confeIsionis, vel signa doloris exhibuit

logorum sententia, &eX Conc. Flor. Sacramenta novae legis constare duobus rebus, tanquam materia, & Verbis, tam Quam forma; in Sacramento autem Poenitentiae materIam remotam esse peccata post Baptismum commi sta; proXImam vero esse actus poenitentis, videlicet, Oris confessionem, cordis comtritionem , & operis statisfactionem; unde certum elidende , absol u tionem sacra mentalem cadere non posse, nisi super sacramentalem consessionem, ut expresse definitur in Conc. Irid. best. I . de Sacr.Parnit. can. 9. hius verbis: Si quis dixerit nou requiri confestonem poenitentis, ut eum Sacerdos absolvere post, anatbema

sit . Et hanc requiri ex Christi institutione, definitur ibidem can. 6. his verbis: Si quis negaverit conse ionem sacram viat m , mel institutam ad salutem nece ariam me Pure Divino aut dixerit modum si rete confitendisoli Sacerdoti, quem Eccloia ab initio semper observavit, o observat, inlienum est ab institutione mandato Cbrisii , oe inventum mehumanum, anatismot .

ce dixerit, peccavi, vel signa Contritionis exhibuerit, ex quibus colligat Sacerdos hoc facere infirmum cum intent Ione consessionis; etiam si postea, aut mente turbatus, VeliensibuSuestitutus aliud proferre nequeat, posset Lacramentaliter ablorvi sub conditione; quia signa illa, re illa confessio generatis Inmiscircumstantiis reputantur pro confessione particulari, quamvis imperfecta: ita Nugno rom a. in 3. p. q 9. arta.d 2. 1'alud. iv q. dist. 2. q. a. art.2. CandiduS tom. I. disquis Lart. I S. sibit. 2. com clusa. & praxis Ecclesiae ita videtur habere: licet contrarium asserat Alvar. 1. 2.quaeri. I9.art. 6. disp. 8O. v j secundo seupponenda est, oec. ubi requirit saltem confessionem in particulari alicujus peccati.

SEARCH

MENU NAVIGATION