Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

eta Gedeonis Gladius.

potest absolvi ille , qui per testes petit confessionem ita

iste Resp. Negant. Ad primam probat. dico omnia illa esse tam ilim praesumpta; non expressa: ad Sacramenta autem requiritur materia expressa; quae si consistat in verbis, sufficit, ut signis exprimatur aequivalentibus id significantibus formaliter, non virtualiter, & interpretative: ut patet in matrimonio ; ubi loco verborum eXprimentium consensum, licet admittantur signa ;ea tamen, quae expresse, & formaliter consensum significant,

vel eX consuetudine regionis, vel ex circumstantiis consignificantibus: non tamen ea, quae tantum praesumptive , & interpretativae consensum indicant. Ad secundam dico, aliter loqui vitam probe actam ; aliter testes: hi enim, iaciunt fidem de expressa voluntate confitendi, certo ipsis nota: illa verb solumicissatur praesumpti . , Contra instabis; ex Caram Potes: baptizari ex Conc. Auri-Mc. cap. 1 2. ille, qui habuit voluntatem recipiendi Baptismum, etiam si postmodum obmutescat, ac sensibusdestituatur; quia

ipsa status Cathecumeni professio est implicita Baptismi ante mortem suscipiendi petitio: similiter Novitii, qui sunt Religimris cathecumeni, si eos an repetinum inorbum contingat incidere , ut sensibus destituantur; ad professionem solemnem admittuntur : ergo cum vita Catholica, & probe acta sit Cathecume. hi,& novitii pro vita aeterna status, potest dici implicita abs lutionis ante mortem petitio: & consequenter poterit hic absolvi , sicut, & ille baptizari, vel fieri professus.

Resp. 1.Quod de voluntate cathecumeni, & novitii perseum rantium in illo statu, nec illum retractantium , constat non praesumptive tantum , sed formaliter , habere propositum suscipiendi Baptismum , & emittendi professionem : haec enim voluntas exprimitur manifeste in utriusque status asi υptione; & ad minus esset virtualis voluntas eX parte OperatatiS, non interpretativa, Vel praesumpta: respeet u Catholici verb non est, nisi praesumpta, & interpretativa. Ratio est, quia itatus cathecumeni, & novitii non retractatus , etiam si lia quis committat peccata, non interrumpit intentionem Baptismi suscipiendi, vel professionem emittendi: status autem vita cathoib

42쪽

ere, etiam per infidelita em non interruptus; potest per quoia cumque peccatum ab intentione confitendi interrumpi; ac proinde non est determinath de voluntate confitendi intentio, ipsius continuaetio . Multi namque sunt mali catholici iiiiI de conses sione cogitantes & etiam boni ab hoc praescindentes , de quibus per illa bona opera non potest certo aliud praesumi nisi non habere voluntatem contrariam.

Res p. z. Ad Baptismum, & professionem sufficere ex parte

suscipientis, vel emittentis, solum propositum : ad absolutionem vero obtinendam non sufficere propositum , praecise consi- tendi, sed requiri confessionem : & tunc solum sufficit desid rium consessionis in moribundo,quando signis externis eXpresse & Qrmaliter manifestatur; adeout aeqaevaleat confessioni, fal- rem generali. Aliam solutionem mox adhibebo', loquens de Sta

et, male philosophari Caram. redarguentem Henriq. Reginald. & alios , quia admittunt absolvendum fore eum, qui signis eXternis absolutionem sacramentalem petierit: neutiquam vero eum , qui , nec aliquibus, signis hanc voluntarem patefecerit; unde in Theol. fundament n. 187 I. illorum verba mibi videntur similiai His ; qui lingua materna petat absolution- , impetrare illam poterrit: ergo abebit non absolvi , qui eam petat latine, pulchra cosse qu ntia, quo lingua latiua non sit lingua Progrediturdeinde ad probandum casum esse similem; qui vita catholica consistit in actibus externis, per quae, quis postulat ultimam gratiam, & sacramentalem absolutionem; quod jam reiecimus in probationibus nostrae conclusionis. Falso autem sillogizat nam linguae vernacula , & latina idem eXpri- inunt formaliter, quamvis divexi idiomate ac proinde utralibet petatur absolutio , nil obstat: qui autem , signis eXpressσid significantibus absolutionem exposcit, illam formaliter, &eXpreste petit; qui verbper sola signa generalia vitae catholicae, nempe audiens Missam, recitans Rosiarium, &c. solummodo interpretative se & praesumptive : unde ejus argutiae disparitas

innotescit.

In stabis. Est praxis recepta apud milites, ut absolvantur, etiamsi nullum signum doloris dederint: ergo sussicit interpreta

43쪽

2 4 Gedeonis cladius.

tiva, & praesumpta voluntas confitendi. Patet consequ. quia in illis nequit reperiri ,' nisi praesumpta Voluntas. Si dicatur, milites ante conflictum petere absolutionem, si contingat, ita vulnerari, ut sensibus uti non possint: admissa gratis responsione, sic progreditur Caram. Ideo miles sensibus destitutus absolvi potest ; quia vult sic ab solvi, si absque sensibus vitam agere contingat: atqui omnes volumus eodem modo ab lui ; ergo, & abssilui possumus, aut debemus . Prob. minor ; quia cum Volumus reddere securam n stram salutem, volumus omnia media ponere, quae sunt necessaria ad salutem, & in tali casu absolutio omninb necessaria est: ergo. Urgetur: ille potest absolvi, etiam sit careat sensu, qui di xerit : si1 eb venero, ut caream sensu; Volo absolvi: at omnes id extrinsece dicunt: ergo . Prob. minor. quoniam omnes actiones conversationis orthodoxae, quaecumque illae sint, sunt extrinsecae protestationes,quibus homo asseverat se velle sanguine Christi fir ui, & sal vari: ergo quibus protestatur extrinsece se velle medium ponere unicum, quod est confessio ; ergo nemo est , qui non significet extrinsece, se velle confiteri, & absolvi ante mortem. Urget amplius adducens casum dub. praec. quem adducere non oportet ; patet enim responsio ex supradictis ad a.

Resp. quod illa praxis ab Iute est illicita; nisi lit absolutio

quaedam generalis, quae huiusmodi moribundis militibus impenditur : potest tamen admitti in casu responsionis, aliquibus additis ci rcumstantiis: videlicet, vel ut ab aggressoribus repente coacti sint arma capere milites, vel Ducis repentinoJussu, itaut confessionem praemittere nequiverint: & in tali casu, coram

Sacerdotibus propriis abstautionem petierint, quae sequivalet generali confessioni: & quia ille casus est periculi mortis e liceret illos absolvere, sicut plures in navi periclitantes. At quia perieulum mortis in acie non est omnibus , & singulis determina te cornune, sed vage singulis ; non succurrit ratio, ut omnes ante conflictum, unica absolutione ab Ivantur, sicut in navi periclitantes : & quia , non sciuntur determinate ii , quibus periculum imminet; ideo omnes petunt sub conditione peric li absolutionem ; quae conditio non debet excludere Volunta'

44쪽

tem confitendi absolute, si eo non pervenerint: sed excludit voluntatem confitendi generaliter, adeo ut si Valeant, velint specialiter confiteri. Ac proinde absolvi poterunt, qui determin, post modum ad illud pervenerint discrimen, ut sensibus sint destituti, virtute illius expressae confessionis, quamvis generalis, fame coram Sacerdotς . Ex quibus patet disparitas ad Caram. instantias, nam eXprei- se, &formaliter constat de formali voluntate militum, ac de expressa generali consessione; non autem de reliquis: quia Vita orthodoxa non est confessio, sed ad altius interpretativa,&sumpta voluntas propositi confitendi; de qua non constat, nili Praesumpte: Cum non sit certum: an illi cogitent de reddenda si cura aeterna salute, & multo minus de mediis ad illam necessariis, & actiones conversationis orthodoxae non sunt, miI Interpretativae asseverationes, illos velle frui sanguine Christi &c. Fiunt namque siepe eX quadam consuetudine, Vel alio motivo Perpende autem differentiam inter volo absolutionem, prO- latum a milite, & ab aliis, ex ipsius et Caram. verbis . nam

militis verba, prima fronte, & absque ulla interpretatione hoc indicant, ex illis autem actionibus orthodoxis, nonnisi post tres aut duos discursus inferri potest illud volo: quod evidens signum

est illud militum esse confessionem formalem: hoc Vero, ΠΟΠ- nisi interpretativam, & in alio contentam, eX quo ingenti acumine , ta quasi per vim deducitur: quod autem opus est maXI-mo conatu deduci, non prima facie prςferri, evidens est. 32 Ob. 3. Ad Sacramentum extrema: Unotionis sulci plendum etiam requiritur, ut suscipiens prudenter praelumatur dil- positus per aliquem dolorem, si sit in peccato, & ut aliquo modo desideret, & petat sibi Sacramentum applicari: atqui CStrC-ma Unctio datux , & dari debet etiam sensibus destituto , qui catholice vixerit quia talis prudenter praesumitur dolere depec catis, & velle sive adhiberi ante mortem omnia remedia a Chri sto instituta pro eo articulo: ergo hic similiter, qui catholice vIXit, in nostro casu, prudenter censebitur rite dispos tus per aliquem dolorem, & petere pro eo praesertim casu, sibi conferri Sacramentum Poenit.Quod Sacramentum est magis institutum pro tali remedio ad salutem necessario, quam extrema Unctio.

45쪽

Confirmatur . . Nam Clem. VIII. quendam cadentem a fa.hrica S. Petri, refertur, nullo signo doloris pristito, absolvis se. Et Greg. XV. dum esset A rchiepiscopus Bononiensis in me moriali Confess. edito Bonon. anno 1623. non ita in approbat hanc sententiam, sed etiam vult deduci in praXim I. deforma Poenit. n. I 6. Itae etiam habetur in Sacerdot. Rom.ex dod trinae Divi Antonini Ord Praedio. Resp. ad argumentum negando paritatem inten Sacramen. tum Poenit. & extremae Unctionis. Disparitas est , quia pro Sa- amento extremς Unctionis dispositio recipientis, & desiderium non fiunt de essentiali constitutivo ipsius Sacramenti, sed de requisiitis ad fructuose suscipiendum ; cum alias. Sacramen tum habeat suam materiam, &formam, ex quibus validum consurgit: ac proinde possunt illa requisita prς sumi; quia non exponitur Sacramentum periculo nullitatis; sed si non adessent fructus non reciperetur Sacramenti. At in Sacramento Poeni tentiς dolor & confessioque sunt dispositio recipientis, sunt etiam materia Sacramenti; quς si absit, , nullum conficitur Sacramentum; & materia non debet esse prςsumpta, . sed sormalis α vera. Hςc est evidens dispa

Quod si petas : si de tali sensibus destituto mihi reveIaretur per Angelum habere internum dolorem ac petere interius absolutionem, deberem ne illum absol vere λSic olimmihi quidam in publica disputatione objecit, intendens inferre posse aliquem absolvi confestione non prςmissa :at respondeo, sicut tunci respondi; non debere absolvi Ratio est, quia licet Christus. aliter potuerit instituere Sacramenta :supposita tamen praesenti institutione, cum institueri L ipsa insignis sensibilibus materiamque Sacramentorum Voluerit esse aliquid sienssibile ; cum in eo casti non esset ille dolor. ac consessio sensibilis , & haec silan materi a Saccamenti Poenit. neutiquam possem super illam proferre sormam: nisii speciali, & extraordi

Ad Confirmationem . In orimis dico , ibi ad dueta ,. non habere majorem: auctoritatem , quam puri Doctoris; un

46쪽

Propositio I a

de non postet deducit, misi extrinseca probabilitas illius opi

Iterum dico factum Clem. VIII. a pluribus existimari fabu.losum ; & praecipue a Card. de Lugo, qui fuitsropb tempora ipsitus Clem. dc ut de hoccertior fieret , peculiarem fecit inqui.

sitionem.

Id quod adducitur ex memoriali confess.& Sacerdotali Rom. si debet intelligi juxta sensum D. Anton qui ibi allegatur ne solum quidem pro hac opinione ex Dominicana reperies familia

intelligi debet deabsolutione a censuris, vel generali non de absolutione sacramentali, ut patet CX ConteXtu, quem Optime ponderat Alvar. loco cit. in prςc. dub.m responsione ad 13. si autem in Sacerdot. Rom. de absolutione sacramentali sit sermo , longe est a sensu S. Anton. nec habet majorem auctoritatem , quam Doetoris, a quo compositum est. Quapropter , nec a Greg. XV postmodum Summo Pontifice, quod fuerat pro particulari Ecclesia permissum, fuit pro universiali Ecclesia e

tensum .

Probabiliter existimo Iudicem polle judicare juxta opinionem minus probabilem

1 TICAEc, & sequentes propositiones latam requirerent di J cussionem; at quia nonnisi breviter eas CXaminare , ut ad ulteriora progrediar, mihi permittitur , lectorem remitto ad Reverendissimum Iulium Mercorum Μantuae Inquisitorem in libro de praxi opinionum, Μagi stros Ludovicum Minuto-lo, Joannem Baptistam Gonet in disertatione de Uiuione probab si , re in manuali tom. 3. traol. 3. cap. 16. Vincentium Baronium in sua Theologia morali, p. r. & Vincentium Contempson, tom. 3. I cologiM meutis, ct cordis , qui vendicat aliquos Thomistas ab Adversariis adductos disert. 6. de novello probabilitatum commento; Qui omnes ex ordine Praedicatorum , post Iussum Alexandri VII. Generali Μagistro faetum , ut suos adversus Iuniorum i

47쪽

1 8 Gedeonis Gladius.

xas opiniones juxta S. Thomς doctrinam ad scribendum eo moneret , fuse, subtiliter, & solide hanc materiam pertra. et arunt. Pro hujus tamen impugnatione. 1 Prςmitto Doctores distinguere probabilitatem ex parte Iuris, & ex parte facti, & materiam Iudicii in civilem, & cribminalem. Probabilior ex parte Iuris est, quando Iura claritis

loquuntur pro ipsis, quam pro contraria opinione, & habet plures, & graviores Doctores pro se : major vero probabilitas ex parte facti est, quando clariora sunt instrumenta, & graviores testes, vel probabiliores conjecturς, quς melius factum probant, quam opposita. Hoc prςmisso. Dico. 1. Prςdicta damnata propositio, si loquatur de minori probabilitate ex parte facti , in materia civili , comuni DD. opinioni adversatur; ut refert Bardi discept. 4. de consciemtia probabili, cap. 2 7. num. 2. quam etiam sequitur Tamburis. r. in Decal. cap. 36. g. 4. v. s. Μinutolo p. 2. brevis notitiae Q. primo conclus 6. &consentit etiam Diana p. I. tradit. 13. resol. 3. qui tamen in dubiis Iuris tenet Oppositum . . .

Prob. ratione: quia, Iudicis officium est ferre sententiam iunta merita causς, ac proinde infavorem illius partis, pro qua sunt majora merita causς; immo ex legibus, & pacto inito cum bono publico debet serre sententiam pro melius probante causam suam; sed majora merita cause sunt, & melius probat causam suam ille , qui adducit efficaciores probationes ex parte iam , ac proinde pro quo stat opinio probabilior ergo &C.

Dico a. Si prςdidia Propositio loquatur de minori probabilitate ex parte Iuris, etiam est falsa. Haec conclusio est contra Dianam loco cit. Sanctum in selectis disp. 4 . num. so. & alios: eam tamen docent Sotustis. 3. dejust. oe yum q. 6. ar. s. ad . Valent. , Μalderus , Tannerus , Sancti. Layman , Villatobos , Fil-lluc. & Portet. citati a Diana, quibus adde Μinutolum, loco cit. Tambur. loco cit. num. 7. & alios ab ipi citatos, estque sine dubio de mente S. Thomae. Bresserus fuse probat ex utroque Iure, & rationibus, lib. I. de conscientia cap. I . num. T O. Prob. eX S. Th. a. 2. q. 6o. ar. Σ. ubi habet. Ad hoc, ut jud cium' actus Iustitiae, tria requiruntur. Primo, ut procedat ex im

48쪽

Propositio I. 29

clinatione P it . Secundo ut procedat ex otiaritate. Tertio, quod proferatur fecundum rcctam ration m Prudentiae, S tunc deest baec tertia conditio, quando de si certituri ratioΠis, puta, cum aliquis judicat de bis, quaesunt dubia. Sed in casu, quo judicaret juxta minus probabilem opinionem, deesset prima, & tertia condi. tio: ergo tunc illud judicium non esset actus Iustitiae, & consequenter illicite ageret Iudex, qui Iustitue minister est. Minor prob. quo ad primam; quia relinquere opinionem probabiliorem, &sequi minus probabilem, vel oritur ex asseetii ad

Personam, pro qua stat opinio minus probabilis; vel ex avem sione ad illum , pro quo stat Opinio probabilior; vel a proprio libito, re aliquo commodo, nam non potest determinari ab aliqua ratione, cum sint minoris efficaciae illae rationes minus

probabilis opinionis; sed haec omnia sunt contra Iustitiam, re

inclinationem ejus, ergo &C. Probatur minor, nam primum est acceptio Personarum; secundum est contra aequitatem , quae omnem passionem e Xcludit, ultimum, scilicet proprium commodum, cum fit interesse, est contra Iudicis ossicium: si

vero sit libitum , est contra inclinationem Iustitiae: quia Iustitia inclinat ad tribuendum unicuique, quod suum est; & quando deest certitudo, cuius res sit, probabilius est spectare ad eum pro quo est probabilior opinio ; & cum probabilitas succedat

loco certitudinis, quando haec haberi nequi t, certius est ad eum spectare; ergo illam tribuere alteri, pro quo est Opinio minus probabilis, est auferre rem abeto, cui certius debetur, & com sequenter habet majus jus ad illam : nam uterque habet jus ad rem ratione probabilitatis: ergo ille, pro quo stat opinio prinbabilior , habet majus ius ad illam. Hoc autem, quis non V, det esse iniquum, & irrationabile pConfirmatur haec pars. Ad hoc, ut IudeX lequatur opinio nem minus probabilem, vel convincitur a ratione; vel ducitur alio motivo ; non primum , quia ratio Opinionis minus probabilis habet minorem vim conVincendi, quam ratio pro babilioris : ergo si illa convinceret, magi S convinceret oppositum : si secundum : ergo irrationabiliter agit , eo quod ad

mintis, rationem relinqueret, & rationem relinquere , irrationabile est , & es et de numero illorum,. quos proverbia re

49쪽

ῖο -- Gedeonis Gladius

solemus. I sit pro ratione voluntas quod in omnium sensu est

malum.

Prob. quo ad tertiam conditionem , scilicet, qudiu deest reacta ratio Prudentiae, quia judicat de his,, qua sunt dubia: quando pro utraque parte sunt rationes aequ2 probabiles , tunc In. telledius est dubius: ergo multo magis est dubius de opinione minus probabili cum pro Opposita parte sint rationes; probab liores , . quaed urgent Conseq. sequitur quia si aequa probabili. tas oppositi reddit dubiam aliquarii opinionem ,. multo magis major probabilitas oppositi: ergo iudicando secundum opinionem minus probabilem,. judicaret de re dubia. ue Neo valet dicere , ita tali casu dubium esse speculativum , quod Iudex potest deponere in praxi , dum alteri parti ad .

i Non, inquam,.valet quia judicium speculati vum sempecinducit judicium practicum, ut patet hoc exempta .. Probabitus est& jur, magis consentaneum, , testamentum factum sine hac vel illa solemnitate esse invalidum: sest huic testamen

to deest talis, vel talis solemnitas ergo est invalidum . Haece si consequentia judicii praetici: posita enim majorL ,. per legitimam consequentiam deducitur conclusio pro casu particulari, quae est iudicium praeticum rationis Quomodo poterit re linquere hoc dictamen rationis dictantis este invalidum proferre sententiam, quod sic validum λ' An forte , . qui a ex alio discursa inferret contrariam Z Sic: probabile est , & aliqua iura id videntur disponere non esse de substantia,&validitate testamenti talem solemnitatem: ergo probabile est tale testamen tum esse validum. . Sed quis notavi det hanc consequentiam esse' dubiam praetice , sicuti dubia est praemissa ex qua infertur , cum ejus opposita sit firmior At dices discurreret tunc ex alio principio . Ita: non conVin cor evidenter ita neutra opinione licet unas sit altera probabi

lior: at Ilocis ante , licite possum sequi quamlibet; opinionem probabilem ergo possum iuxta hanci minus probabilem judicam Sed vis nota videt minorem illius discursus estoe maxime d biam, & consequenter etiam conclusionem praeticam QN ill3

deductam R

50쪽

Et aecipiam illam minorem ante damnationem nam nune iam est falsa9 ne videamur uti eo, quod impugnare debemus , In tali casu sic deberet discurrere Iudex, & si hunc discursum omitteret, non sequeretur Prudentiς regulas, quς Omnia pro , ct contra examinanda dictant. Μe posse sequi opinionem mi-ntis probabilem aliqui asserunt; alii tamen negant: posse sequi opinionem probabiliorem omnes concedunt; nam Doctores oppossiti, non dicunt debere sequi opinionem miniis probabilem, sed posse, & etiam posse probabiliorem: attamen alii dicunt, debere sequi probabiliorem: ergo sequendo probabilio.

rem auXta omnium sensum bene facio, re nullum est periculum male faciendi: sequendo vero miniis probabilem , in aliquorum sententia male facio. Sed Prudentia dictat potius eligendum id, quod a nemine reprobatur, & omnium sensu est rectum, quam id quod non omnium sensu probatur , &censura dignum est: ergo Prudentia dictat me judicare secundum opinionem probabiliorem. Hic est discursus rationis praeticae,& a Prudentia dictatus, cuius contrarium Iudex si fecerit, non solum erit dubius speculative, sed practice, & contra regulas Prudentiae faciet; vel si hunc discursum omittet facere, deerit

recta ratio Pruden tiar, quae est tertia conditio a S. Thoma requisita, & consequenter illud Judicium non erit actus J ustitiae , si

cuti deberet esse. . . rei

6 Hic nota, quod probabilior opinio I uris in praxi est illa , quae magis diuturna consuetudine in aliquo Regno recepta est licet contraria habeat in jure comuni solidiora fundamenta. Ratio est: quia consuetudo habet vim Legis, & Iura municipalia

magis, quam comunia servari debent in unoquoque Regno rilla autem quae diuturna consuetudine recepta est cum non pot-

sit praesumi ex ignorantia Iuris comunis invaluisse , quando In nullo casu contrarium factum est; debet praesumi abrogatum Jus comune per ius municipale . . Hinc sequitur, quando aequaliter in materia civili , probabiles sunt opiniones, &factum nulli litigantium favet, debere iudicem consulere supremum Tribunal, in quo ob majorem causarum discussionem; major supponitur Iuris peritia: vel si illud adire non p0teit , debet res inter litigantes dividi : vel si

sit inis

SEARCH

MENU NAVIGATION