Defensio Friderici Staphylii aduersus Philippum Melanthonem, Shuuenckfeldianum Longinum, Andream Musculum, Mat. Flacc. Illyricum, Iacobum Andream Shmidelinum, aedificatores Babylonicæ turris Martini Lutheri. Opus elegans, recèns natum atque editum

발행: 1560년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

141쪽

DEFENSIO. nuper emisit De poenitentia, septem recenset grauissima errata, haec quidem singuloru a thorum singula.Adeo manifeste ista colluctantur haeresium inter ipsas certamina, non solum, vi passim in uniuerso orbe horribiles digladiatium voces audiantur, verum etia, tiam exterarnationes inclament,nutare Germama,ruere imperi u ,insania nostra Christianum orbe in summu discrimen adduci. Sed de hisce eiusdemque generis alijs Augustanae Cosessionis emblematibus insigniores sosculos in copen diu colligi curabim ne popul si sorte istos animae hortulos collustrare velit,desit compendiaria semita. Illud autem, quod ait Smi delinus, ego nego,

perperam a me cumulatas esse Antilogias Lu- theranorum,nec ipsorum esse, quas citem, haereses, nulla alia potest ratione nec melius cognosci,nec euidentius,quam si lector loca libroru, quae ego allegaui, inquirat atque si non perin-de,ut quodque allegatum est,reperiat,me denique falsae allegationis merito incusauerit. Absurdus autem , vanusque est Smidetinus: in sua etenim resutatione nihil pene dicit,nisi,quas cogesierim,Antilogias,esse mendacia mea, neque Lutherum,neque Philippum neq; alios ita sensisse,ita docuisse,ita scripsisse unquam: ut vide, licet istorum errorum, quorum nunc ipsos pudet, sat obliuio:& aliorum, qui nuper coeperui placere, sit noua occasio.Nonne dςcuisset Smi- delinum

142쪽

FRID I RI. ΤAPHY.desinu loca eorum librorum, quae nominatim a me expressa sunt, accurate inspicere, ac si quid

protulissem siue deprauatu sensu, siue dictione mutilatu, siue prorsus quia nusqua ita scripserint sali allegatu, id in lucem proferre, ibi vitium latitet,ostendere pala8Decuisset, credo, si aperte voluisset,no in tenebris dimicare digi tis: si ciuilis potius, quam fabrilis videri studuis.set,homo scurrilis,non quia ipse cuderit, verum sit,sed quia exepta falsae allegationis produxe rit,sed quia recte dicta,praue detorta edocuerit, ideo sibi credi debere,mihi diffidi. Quid aute&quo modo Smi delinus Commenta Staphyli sunt: Calumniae Staphyli sunt: fraudes Staphyli sunt.Hoe principi urimi delinae probationis est,

hoc coeluendi diagrama,hic finis omnis argu meti.Nae ego hunc theologum in specu Platonis alligadum censea,vt pro ipsis rebus,rerit umbras admiretur. Si nugae meae sunt,ut dicis Smi- deline&comenta,quid est igitur, de quo Lu- therani recentes Euagelicitato pere digladiatur Num ego tragoedias istas vestras,quibus orbem ς5cutitis,comentus sum Vestra ego placita recitaui,vestras haereses,quas disseminastis,redegi in copendium,discordias ego vestras patefeci, turbas ostedi populo Iam vestru est Smideline, palam euincere, ubi falso citauerim scripta vestra, ubi mutilauerim integre di ista, ubi distraxerim coniuncta , confuderim diuisa

143쪽

DEFENSIO ubi denique crimen faIsari commiserim Tuuerit vel in primis,probare, quod asseruisti,ut, si me tanti sceleris legitime conuiceris,quam poenas: si non, ut lege alionis,illud, quod ego, si essem conuictus subire debebam, subeas supplicium. Ulterius tecum non progrediar hic claram audia vocem tuam Smi deline: tu, quia me

falsariscriminis publice reum carpisti agere, noli tergiversari: arx controuersiae eius, quae tibi mecum est, in hoc posita consistit, fugam alio non arripias: scilicet me false allegationis ut co- uincas: ac nisi tu id feceris, non dubitare debes,

quid me decuerit facere. Omnipotens Deus, Pater misericordiarum,misereatur Ecclesiae suae,faciatque nos tandem idem sentireri loqui in Domino.Amen.

Augustae Idus Maij,

SEARCH

MENU NAVIGATION