Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

481쪽

L t B. IX. C A p. IV. I, sophus iis credere non possit. I. Quia virtutes

herbarum ad certas terrae regiones non adstringi int. 2. Quia potius ex aliorum scriptis, quam experientia propria hei bis eas virtutes adsignanr. 3. Quia sequentissime virtutes herbis adscriptae experientur non respondent. 4. Quia

ab inquirendi studio hominem eiusmodi tibi ia- uocant, & s. Quia illi, a quibus virtutum herbarum notitia ad herbariae rei vulgares Scriptores peruenit, non nobis, sed suae patriae, ut- pote quae eas virtutes tanquam sibi proprias experta est, inde inseruire voluerunt. Vt complexiones hominum pro varietate regionum, quas inhabitant, variant: ita virtutes quoque herbarum eiusdem speciei pro diuersitate soli, constellationum, dispositionis aeris & tempora menti diuersae sun r. Non ergo sequitur e Galenus hac herba curauit Elephanti asin : Ergo & hodierno tempore hodierni medici eadem herba Elephantiasin curare possunt in his regionibus. Graecia enim, in qua Galenus vixit, per soli istius diuersam conditionem , aeris aliam temperiem , aliamque constellationem, vires herbarum aliter disponit 3c distribuit, quam hoe in loco nostra Germania. Vnde radix Aronis in locis nostris frigidioribus adeo seruens & mordax nascitur, ut os & fauces exurat: at quae in Lydia prope Cyrenen urbem prouenit , exteriori forma nostrae

plane respondens dulcis & grata esse dicitur gustu, ut raparum instar homines in cibo sine nocumento ea uti possint. Quid λ non tantum

Graecia a Germania, sed etiam Germaniae ipsius D d x testo

482쪽

ho PHYsICAS HERMETICAE regiones adeo a se inuicem diuersae sunt, urbet batum eiusdem speciei virtutes inde necessario

longe inter se differant: Id quod vel vina diuersa

diuersis in locis Germaniae nascentia abunde nos . docent : Alio modo se ii ab et vinum Rhenanum, alio modo vinum Francicum, alio modo

Gueilburgicum , alio modo Thuringi cum. Si

ergo pro varietate locorum Vina in viribus variant, quid prohibeat, quo minus id faciant herbae Z Quid ergo , 6 Medice, quisquis fueris, in

methodo curandi sine discretione imitaris G lenum, eiusque asseclas, cum hic in Germania tuto ipsorum remediis uti non possis, utpote quae ad tuum clima non accommodata sunt Z Si sane magna est vo ecte ubi t&sentit D. Ioannes Fieitagius) Italicarum & Germanicarum naturarum seu complexionum discrepantia, quia alia virobique coeli solique facies, alia victus ratio, diuersi mores, consuetud mes&studia , ut vel hinc Gesemani normam medendi in Italia receptam non ferant,aliaque medicamentorum genera suis naturis accommodata desiderent, iuxta Hippocra-'tis oraculum praecipientis , largiendum aliquid regioni, consuetudini & aerati, necessario fatendum fuerit,herbariim eiusdem speciei in Germania. Ita La. aliisve terris nascentium, etiam esse in viribus discrepantiam elisdem ob causas. Qua- Te non regat nos, ait Paracelsus, ingenium & 1ensus Arabum: Aliud enim est Arabs r Aliud Aleis

mannus, nec Vnum est Germania cum Chaldaeis. Errauerunt cuncti Auctores, qui sequebantur Avicennam,Hippocratem, O bseru antes su ox Canoncs

483쪽

apud nos verum dixerum Graeci: Scias enim Medicos veritatem in tua patria expertos esse , &generatur qua uis voratas m si a domo: ut Chii-stiam in sua Ecclesia. ita & Medi i in sua p.

tria.

V. .

Nominae herbarum scire,non esZ virtutes e rundem nosse . Hoc tempore permulti ubi uis gentium prodeunt , qui vel in eo sibi erudit Gnem tantam, ut alios nescientes piae se contemnant, adscribunt, quod herbas quoad faciem norint, atque nomina , qu. e ab aliis iis insignita fuerint, teneant: sed ingenue fateor, me non posse improbare, quod appellationes herbarum varias didicerint, atque herbam ab herba separare sciant: me vero improb re, quod in notitia nominum erudi ti onem collocent, cum virtutes herbarum se

Aiunt quidem se scire quid possit Chelido

nia. quid virium habeat Persii caria, quid virtutis in lactuca, brassica portulaca, &c. continea tui: Sed si examinantur, omnes eas virtutes ex libris incerta pro certis ponentibus hausisse deprehenduntur. Impossibile est ex libris vulgaribus exquisite potestates herbarum od discere, cum in iis exqui lite conscriptae non habeantur. Id quod suo loco & te apore probabitur, atque satis etiam cuiuis meditanti ex paulo ante dictis

patebit.

484쪽

muscuiusque herba at, probe digno sitanda

m. Singulta plantaequatuor aetates habent: Prima est germinis, in qua si1ccus primum e semino vel radice prorumpit, & in germen efformatur

Sub hanc aetatem etiam cadit surculus arboris trunco alleui iam insitus & vere unitus. Haec aetas confertur hominis infantiae & pueritiae. Secunda aetas plantae est status eius , in quo calycu los format , e quibus floret prodeunx: Confertur adolescςn Lia: & iuuentuti. Tertia aetas est, status plantae , in quo flores & fructus edere apta, ac proinde in summo vigore est e Confertur virilitati. Quarta & vltima aetas est statu plantae, in quo vigor & vires ipsus paulatim minui videntur, ipsaque ad interitum sensim prori pendet. Plantarum senectus haec est. Notanda haec sunt cuilibet naturae studioso, quae dico: Viri res enim pro ratione diuersarum aetatum in Una quaque planta variare solent: Quemadmodum

Videmus rece utem cereuisam virtute laxandi e Gse praeditam e veterem vero constringendi secultate ςsse indutam: Ita etiam herbae sub prima aetate alias obtinent vires quam sub secunda. Et quis nescit , vires heibarum consistere in Essentia quinta per Elementum aqua: in intimis pi ni aetvisceribus exit acta Quod aquae Elementur quo diutius mediante calore conῖruo in plantae stipite M ramis excoctum fuerit eo efficacius ς piadix corpore vix & virtutςs essentiales sibi

imprimi

485쪽

imprimit, & se eis impraegnat. Non aliter aeapparet in coctione herbarum per aquas. Quo longius coquuntur, eo virtuosius aquae virtutes&potentias herbarum proliciunt, sibique ad uniunt . Quidni ergo simili modo succus in corpore plantae multum excoctus vires solidiores ex eo exugit & acquirit Adspicite vitem. Quando in ea aqua e terra per radicem assiimpta & instipitem delata calore conuenienti longius diger. tur , ex ulte essentiam eius quintam sibi attrahit , includit, atque in uuas protrudit: Quae Vbi maturuerint, generosius vinum sundunt, quam si citius leguntur, immaturaeque ex coctiomnis defectu relinquuntur. Pyra immatura, quia salipsorum corrosiuam naturam propter impersectam digestionem no deposuit, corpori hominis rormina, flatus, dysenteriam &alia incommoda

non raro inserunt: matura vero in hominis silaue&salubre edulium cedunt. Helveticos milites, ait Quercetanus c. 6. pharmacopolae restitutae,nouimus ceu strage quadam vineta obruisse, uuasq;. magna voracitate de pauisse. At quid accidit 3 nimirum quia crudum, non coctum nec rite ferme ratum vinum vorare quam bibere maluerunt, i consideratae voracitatis dederunt poenas : nam

dysenteria paulo post maxima eorum pars interiit.Salubrius& laetius egisset, si quo unice gaudent,nierum perfectum & rite sermet tum fui s. sent praestolati. Quorsum haec, forsan inquis Au- dictat tende. Medici hodierni ut plurimum receptas, Ut vo ant, seu medicamenta ex variis simpli' si scoposita b antiquis mutuatur,ad pharma

486쪽

tarum: Sequuntur earum s=ectes. a. planta emo eis trium generum : primit

heris planta en herba: Secundi generis,arbori Erunjgenerisplanta eastute ν. a Herba eqplanta , a cuius radide b eaulis assurgit, ut in eo humore radice adscendenstmagis magisque digeratur osubtilietur, ars tandem protrusin vi plantalis natura in folia cJ- rei se fluctus abeat.

a) Graecis βοτανη : unde βοπινικοs, Herbarius Caulis qst stipes heibae. co Vbi notandum, non semper flores, hon semper fructus ab insto hembae Archaeo protrudi: vel quia propter indispositionem hertia sterilis est , vel quia externo frigore alii siue accidentibus naturae vis infertutavi ne possit flores & fructus eniti. Poeonia ma sculus semen, quo propagetur, non producit: Sie

Axiomata. i.

nat.

487쪽

L 1 a. IX. CAP. Iv. 4 is sicut terra cuique regioni victum & amictui exhibet, si non ad superfluam voluptatem , tamen ad necessitatem sussicientem : Sic etiam re rum ipsa Mater, eademque parens Natura, quae omnibus prouidit abundanter, medicamentorum sessicientiam distribuit nece stariam. Vere i- g tur Agrippa dicit: Stultum esse ex india pete re quod domi habemus, existimantes propriam, Dequererrain, neque mare sufficere , patriisque rebus peregrina . frugalibus sumptuosa, facile acquisibilibus dissicilia, atque ab ipsis usque terr finibus importata praeferentes. Et quamuis exotica maiores haberent vires , sicuti desidiosi nostia

non inquirentes , ac ex peieglina arrogantia pe- .regrina semper sectantes asserunt, qui non doni munem salii cm, sed suae ncgotiationis compendium quaerunt, persuadentes nobis non nisi prhariosa quaeq; plurimum prodesse, tamen illa nonnisi sui climatis hominibus, quibus creata & producta sunt, putabidius salubria : Si enim peregrina nostris corporibus tantopere conueniretit medicamenta, proculdubio natura, qtue omnibus cumulate prospexit,factum esset ut hic apud nos quoque naseerentur. Transmarina ergo Mdomi nostrae non nascentia medicamenta corporibus nostris propter climatum & influentiae diauersitatem non possunt adeo amica di familiaria esse. Ex eodem Crollio.

ILOmnis herba suam ipsius insitam virtutem

certo ct insessibiliAgno bomini offendit.

488쪽

41ς PHYsICAE HERMETICAE Vt nostri intimi mores ex corporis externis notis inuestigari possunt; sic ex plantarum exterioribus signis homo interiorum virium admoneri potest. Planta enim veluti occultis verbis aegris mortalibus vires & abstrusarum rerum thesauros reserat, ut discat omnium miserrimus homo, quomodo sibi morbido opem ferre possit: inemadmodupasser stipula pendete, & merula cantu suo nidum propriu prodit: ita herba in se signatura gerit, qua vires iplius internae nobis patefiat.Queadmodu in aquis resplendet vultus prospicientiumrita ccrtis i agnis externis te lucet Lapparet intuenti virtus intus latens. ipsa enim proin Prietas rerum occulta & spiritus latens se ipsum prodit certis quibusdam notis & signis externis,& pro natura ac indole sua rate in emngit signaturam,figuram, proportionem & habitum, qualis a Sapientibus vult agnosci. Quae signatura Magiae naturalis initium e quasi 4lphabetum primumque Elementum est. Signaturae vero quo plures in eademque planta ad unam eandemque rem significandam collimant, eo sunt certiores. Unus spiritus ubique in omnibus idem est. Quanto magis idem spiritus in diuersis rebus conuenientem formam n figuram sub eodem producit climate, tanto magis eaedem res se mutuo assicere & iuuare possunt: Simile enim simili additum robur Muires auget, atque si opus fuerit, hostem eius, cui simile est,uiriliter exturbat.

. III. ' ἀ

Herba quaprodesse humano corpori isbet, debito tempore o loco colligitor.

Verum

489쪽

Lt B. IX. CAP. Iv. 4i Verum enim es unam & eandem herbam diuersis horis & diebus collectam cepe diuersis virtutibus e sse praeditam. Sic bellis maior, bellis minor. herba paralysis ,-lquado

3. s.&7. April. mane ante ortu Solis colliguntur, multum emolliunt & tenuant. Sed eaedem herbae ad haemorrhaeam sedandam colligi debent mense Iunio , secundo die a plenilunio, su bcrepusculo noctis. Carduus benedictus sub initium Iunii collectus vulnera recentia mirabiliter curat. si decoctis immiscetur, &in puluerem subtilissimum atteritur, ut in cibo huius sit usus. Alio vero tempore collectus idem carduus nunquam eas vites de se profundet. Vrtica debito tempore collecta cancri dolores citissime Sc quasi subito mitigat,& stupendum in modum tollit: indebito vero tempore si collegeris, nunquam illud beneficii praestabit. possem adhuc in fi ni ta exempla de eadem re adiicere: sed non opus esse arbitror, ρος- sertim cum rei plantariae consultissimi viri D n. Carrichteri liber de herbis, earum virtutibus &collectione publice excussis habeatur. Quem si quis diligenter de summa cum inquisitione perlegerit, atque ex eo fundamentum in re herbaria posuerit, nihil aberit, quin in meam sententiamst iturus, atque idem mecum affirmaturus. Quae cum ita sint, omnis eordatus vir facile errorem quorundam medicorum agnoscet, qui permittunt pharmacopoeis,ut herbas, undecunque apportentur. & quocunque collectae fuerint te mispore venales habeant, & receptis si1is immisceant. Admonere illos deberet erroris vel illud uni-

490쪽

L t B. IX. C A P. IV. I, sophus iis credere non possit. I. Quia virtutes

herbarum ad certas terrae regiones non adstringunt. 2. Quia potius ex aliorum scriptas, quam . experientia propria herbis eas virtutes adsignanti 3. Quia sequentissime virtutes herbis adscriptae experientia' non respondent. 4. Quia

ab inquirendi studio hominem eiusmodi libita- uocant, & s. Quia illi, a quibus virtutum herbarum notitia ad herbariae rei vulgares Scriptores peruenit, non nobis, sed suae patriae, utpote quae eas virtutes tanquam sibi proprias experta est, inde inseruire voluerunt. Vt complexiones hominum pro varietate regionum, quas inhabitant, variant: ita virtutes quoque herbarum eiusdem speciei pro diuersitate soli, constellationum, dispositionis aeris & temperamenti diuersae sunt. Non ergo sequitur: Galenus hac herba curauit Elephantia sin : Ergo & hodierno tempore hodierni medici eadem herba Elephantiasin curare possunt in his regionibus. Graecia enim, in qua Galenus vixit, per soli istius diuersam conditionem , aeris aliam temperiem , aliamque constellationem, vires herbarum aliter disponit & distribuit, quam hoc in loco nostra Germania. Vnde radix Aronis in locis nostris figidioribus adeo feruens & mordax nascitur, ut os Ic fauces exurat: at quae in Lydia prope Cyrenen urbem prouenit , exteriori forma nostrae plane respondens dulcis &grata esse dicitur gustu, ut raparum instar homines in cibo sine nocumento ea uti possint. Quid Z non tantum

Graecia a Germania, sed etiam Germaniae ipsius D d x Iesto

SEARCH

MENU NAVIGATION